Immagini della pagina
PDF
ePub

dicunt, ita sunt apertē prōnūntiāta, ut et illī poena et nōbīs lībertās appropinquet, sīve tantus cōnsēnsus omnium sine impulsu deōrum esse non potuit, quid est, quod de voluntate caelestium dubitare possimus?

V. Reliquum est, Quirītēs, ut vōs in istā sententia, 5 quam prae võbīs fertis, persevērētis. Faciam igitur, ut imperātōrēs instructā aciē solent, quamquam parātissimōs mīlitēs ad proeliandum videant, ut eōs tamen adhortentur, sic ego vōs ardentes et ērēctōs ad libertātem recuperandam cohortabor.

IO

Nōn est vōbis, Quirītēs, cum eo hoste certamen, cum quo aliqua pacis condicio esse possit. Neque enim ille servitutem vestram ut antea, sed iam īrātus sanguinem concupiscit. Nullus ei lūdus vidētur esse iucundior quam cruor, quam caedēs, quam ante ocu- 15 los trucīdātiō civium. Nōn est vōbīs rēs, Quirītēs, cum scelerātō homine atque nefariō, sed cum immānī taetrāque bēlua, quae quoniam in foveam incidit, obruātur. Si enim illim emerserit, nullius supplici crudēlitās erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urgētur 20 nunc eis cōpiīs, quas iam habemus, mox eis, quās paucis diebus novi cōnsulēs comparābunt. Incumbite in causam, Quirītēs, ut facitis. Numquam maior cōnsensus vester in ūllā causā fuit, numquam tam vehementer cum senātū consociātī fuistis. Nec mirum; 25 agitur enim, nōn qua condiciōne victūrī, sed victūrīne sīmus an cum supplicio ignominiaque peritūrī.

Quamquam mortem quidem natūra omnibus prōposuit, crūdēlitātem mortis et dedecus virtūs prōpulsāre solet, quae propria est Rōmānī generis et séminis. 30 Hanc retinēte, quaeso, quam vōbīs tamquam hērēditātem mãiōrēs vestri reliquerunt. Nam cum alia omnia falsa, incerta sint, caduca, mōbilia, virtus est ūna altissimis defixa rādīcibus; quae numquam vī ūllā labefactari potest, numquam dēmovērī locō.

Hac 35

virtute māiōrēs vestrī primum universam Italiam dēvīcērunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam ēvertērunt, potentissimōs rēgēs, bellicōsissimās gentēs in diciōnem hūius imperī redēgērunt.

5 VI. Ac mãiōribus quidem vestris, Quirītēs, cum eō hoste res erat, qui haberet rem publicam, cūriam, aerārium, cōnsensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita rēs tulisset, pācis et foederis; hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet 10 nullam; senātum, id est orbis terrae consilium, dēlēre gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerārium vestrum exhausit, suum non habet. Nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habet cīvitātem? pācis vērō quae potest esse cum eō ratiō, 15 in quo est incredibilis crūdēlitās, fidēs nūlla?

Ut

Est igitur, Quirītēs, populō Rōmānō, victōrī omnium gentium, omne certamen cum percussōre, cum lātrōne, cum Spartacō. Nam quod se similem esse Catilinae glōriārī solet, scelere par est illi, industria inferior. 20 Ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflāvit; hic eum exercitum, quem accepit, āmīsit. igitur Catilinam dīligentiā meā, senātus auctōritāte, vestro studiō et virtute frēgistis, sīc Antōnī nefārium latrocinium vestrā cum senātū concordia tanta, quanta 25 numquam fuit, fēlīcitāte et virtute exercituum ducumque vestrōrum brevi tempore oppressum audiētis. Equidem quantum cūrā, labōre, vigiliīs, auctōritāte, consiliō ēnīti atque efficere poterō, nihil praetermittam, quod ad libertatem vestram pertinere arbitrābor; 30 neque enim id pro vestrīs amplissimis in mē beneficiis sine scelere facere possum. Hodiernō autem die prīmum referente virō fortissimō vōbisque amīcissimō, hōc M. Serviliō, collēgīsque eius, ōrnātissimis virīs, optimis civibus, longō intervāllō mē auctōre et 35 principe ad spem libertatis exarsimus.

EPISTOLAE SELECTAE.

I.

Scripta est epistola Romae A. u. c. 686.

CICERO ATTICO SAL.

Apud mātrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cinciō HS. XXCD. cōnstituī mē cūrātūrum Īdibus Febr. Tu velim ea, quae nōbīs ēmisse tē et parāsse scribis, des operam ut quam primum habeamus, et velim cōgitēs, id quod mihi pollicitus es, quem ad 5 modum bibliothecam nobis conficere possīs; omnem spem dēlectātiōnis nostrae, quam, cum in ōtium vēnerimus, habēre volumus, in tua hūmānitāte positam habemus.

TULLIUS

II.

Scr. Romae A. U. C. 692.

M. TULLIUS M. F.

CICERO S. D. CN. POMPEIO

CN. F. MAGNO IMPERATORI.

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publicē 10 mīsistī, cēpī ūnā cum omnibus incredibilem voluptātem; tantam enim spem ōtī ostendisti, quantam ego semper omnibus tē ūnō frētus pollicebar. Sed hoc scītō, tuōs veterēs hostēs, novos amīcōs, vehementer litteris perculsōs atque ex māgnā spē dēturbātōs iacēre. 15

Ad mē autem litteras, quās mīsistī, quamquam exiguam significationem tuae ergā mē voluntatis habe

bant, tamen mihi scītō iucundas fuisse; nulla enim rē tam laetāri soleō quam meōrum officiōrum conscientiā, quibus si quandō nōn mūtuē respondetur, apud mē plūs offici residēre facillimē patior. Illud non dubitō, 5 quin, sī tē mea summa ergā tē studia parum mihi adiūnxerint, rēs pūblica nōs inter nos conciliatūra coniuncturaque sit.

Ac, nē ignōrēs, quid ego in tuis litteris desiderārim, scribam apertē, sīcut et mea nātūra et nostra amicitia 10 postulat. Rēs eās gessi, quārum aliquam in tuīs litteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causā grātulātiōnem exspectāvī; quam ego abs tē praetermissam esse arbitror, quod verērēre, nē cūius animum offenderēs. Sed scītō ea, quae nōs prō salūte patriae 15 gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobārī; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animī māgnitūdine ā mē gesta esse cognōscēs, ut tibi multō māiōrī, quam Africānus fuit, mē nōn multō minōrem quam Laelium facile et in rē pūblicā et in amīcitiā 20 adiunctum esse patiare.

III.

Scr. in Tusculano mense Martio A. U. C. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Fēcisti mihi pergratum, quod Serapiōnis librum ad mē mīsistī, ex quo quidem ego quod inter nōs liceat dicere-millēsimam partem vix intellegō. Prō eō tibi praesentem pecuniam solvi imperāvī, nē tū 25 expēnsum mūneribus ferrēs. At, quoniam nummōrum mentio facta est, amābō tē, cūrā, ut cum Titiniō, quoquo modo poteris, trānsigās; sī in eō, quod ostenderat, nōn stat, mihi māximē placet ea, quae male

ēmpta sunt, reddi, si voluntāte Pompōniae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius addantur, quam ūllus sit scrupulus. Valdē hōc velim, ante, quam proficiscāre, amanter, ut solēs, diligenterque conficias.

Clōdius ergō, ut ais, ad Tigrānem? velim Syrpiae 5 condicione, sed facile patior; accommodatius enim nōbis erit ad liberam lēgātiōnem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut spērāmus, in ōtiō cōnsēderit, et, iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit, scierimus. Interea quidem cum Mūsīs nōs dēlectābimus 10 animō aequō, immō vērō etiam gaudenti ac libenti; neque mihi umquam veniet in mentem Crassō invidēre neque paenitere, quod ā mē ipse nōn dēscīverim.

Dē geōgraphiā, dabō operam, ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. Magnum opus est, sed 15 tamen, ut iubēs, cūrābō, ut hūius peregrīnātiōnis aliquod tibi opus exstet. Tu quicquid indagāris dē rē publica et māximē, quōs consulēs futūrōs putēs, facitō ut sciam. Tametsi nimis sum cūriōsus; statui enim nihil iam dē rē pūblicā cōgitāre.

Terentiae saltum perspeximus. Quid quaeris? praeter quercum Dōdōnaeam nihil desideramus, quō minus Epirum ipsam possidere videamur.

20

Nōs circiter Kal. aut in Formiānō erimus aut in Pompeianō. Tū, si in Formiānō nōn erimus, sī nōs 25 amās, in Pompeianum venītō; id et nobis erit periucundum et tibi nōn sānē dēvium.

Dē mūrō imperāvī Philotimō, nē impediret, quō minus id fieret, quod tibi vidērētur; tū cēnseō tamen adhibeās Vettium. His temporibus, tam dubia vītā 30 optimi cuiusque, māgni aestimō ūnius aestātis fructum palaestrae Palātīnae, sed ita tamen, ut nihil minus velim, quam Pompōniam et puerum versārī in timōre

ruinae.

« IndietroContinua »