Immagini della pagina
PDF
ePub

5

IV.

Scr. in Formiano mense Aprili A. U. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Facinus indignum! epistolam avowpeì tibi ā Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimās epistolās nēminem reddidisse ! At scītō eum fasciculum, quō illam conieceram, domum eō ipsō diē lātum esse, quo ego dederam, et ad mē in Formiānum relātum esse; itaque tibi tuam epistolam iussi referri, ex quã intellegerēs, quam mihi tum illae gratae fuissent.

Romae quod scribis silērī, ita putābam; at hercule in agris nōn silētur, nec iam ipsī agrī rēgnum veIo strum ferre possunt. Si vero in hanc Τηλέπυλον vēneris Aaιorρvyovíŋv - Formiās dīcō, — qui fremitūs Λαιστρυγονίην hominum! quam īrātī animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognōmen ūnā cognōmen ūnā cum Crassi Divitis cognomine cōnsenescit. Crēdās mihi velim: 15 nēminem adhuc offendi, qui haec tam lentē, quam ego ferō, ferret.

Quā rē, mihi crede, piλooopŵμev: iūrātus tibi possum dicere nihil esse tanti. Tū si ad Sicyōniōs litterās habēs, advolā in Formiānum, unde nōs prīdiē 20 Nōnās Māiās cōgitāmus.

V.

Scr. ab Appi Foro mense Aprili a. u. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Volō amēs meam cōnstantiam. Lūdōs Anti spectāre non placet. Est enim vπоσóλоikov, cum velim vītāre omnium dēliciārum suspicionem, repente ȧva

paíveolai non solum dēlicātē, sed etiam ineptē peregrinantem. Quā rē ūsque ad Nōnās Māiās tē in Formianō exspectābō. Nunc fac, ut sciam, quō die tē visūri simus. Ab Appi Forō, hōrā quartā. Dederam aliam paulo ante à Tribus Tabernis.

5

VI.

Scr. Romae mense Sextili A. U. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Numquam ante arbitror te epistolam meam legisse, nisi meā manu scriptam. Ex eo colligere poteris, quantā occupātiōne distinear; nam, cum vacui temporis nihil habērem et cum recreandae võculae causā necesse esset mihi ambulāre, haec dictāvī ambulāns.

[ocr errors]

Primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum, nostrum amicum, vehementer sui statūs paenitere restituique in eum locum cupere, ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicīnam interdum apertē quaerere, quam ego possum invenīre 15 nullam; deinde omnes illius partis auctōrēs ac sociōs nūllō adversāriō cōnsenēscere; cōnsēnsiōnem ūniversōrum nec voluntatis nec sermōnis māiōrem umquam fuisse.

20

Nōs autem nam id tē scire cupere certō sciōpublicis consiliis nullis intersumus tōtōsque nos ad forensem operam laboremque contulimus; ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratiōne eārum rērum, quas gessimus, dēsīderiōque versāmur. Sed Bowridos nostrae consanguineus non mediocrēs 25 terrōrēs iacit atque denuntiat, et Sampsiceramō negat, cēteris prae se fert et ostentat. Quam ob rem, sī

mē amās tantum, quantum profecto amās, si dormis, expergiscere; sī stās, ingredere; si ingrederis, curre; si curris, advolā. Credibile nōn est, quantum ego in consiliis et prūdentiā tuā, quodque māximum est, 5 quantum in amōre et fide pōnam.

Māgnitūdō rei longam ōrātiōnem fortasse desiderat, coniūnctiō vērō · nostrōrum animōrum brevitāte contenta est. Permāgni nostrā interest tē, si comitiis non potueris, at declārātō illo esse Rōmae. Cūrā, ut Io valeās.

VII.

Scr. in itinere mense Aprili A. U. c. 696.

CICERO ATTICO SAL.

Utinam illum diem videam, cum tibi agam grātiās, quod mē vivere coēgisti! Adhuc quidem valdē mē paenitet. Sed tē ōrō, ut ad me Vibōnem statim veniās, quo ego multīs de causīs converti iter meum. 15 Sed eō si vēneris, dē tōtō itinere ac fugā meā cōnsilium capere poterō. Sī id nōn fēceris, mīrābor, sed confidō tē esse facturum.

VIII.

Scr. Brundisi prid. Kalendas Maias A. u. c. 696.

TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SUIS.

Ego minus saepe dō ad vōs litterās, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, 20 tum vērō, cum aut scrībō ad vōs aut vestrās legō, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidi fuissēmus! certē nihil aut nōn multum in vītā malī vīdissēmus.

Quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortūna reservāvit, minus est errātum a nōbīs; sin haec mala fixa sunt, ego vērō tē quam prīmum, mea vīta, cupiō videre et in tuō complexū ēmorī, quoniam neque dī, quōs tū ca- 5 stissime coluistī, neque hominēs, quibus ego semper servivi, nōbīs grātiam rettulerunt.

Nōs Brundisi apud M. Laenium Flaccum diēs XIII. fuimus, virum optimum, qui periculum fortūnārum et capitis sui prae meā salūte neglēxit neque lēgis impro- 10 bissimae poenā dēductus est, quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret. Huic utinam aliquandō gratiam referre possīmus! habēbimus quidem semper. Brundisiō profecti sumus prid. K.

Mãi.; per Macedoniam Cyzicum petēbāmus.

15

Ō mē perditum! O adflictum! Quid nunc rogem tē, ut veniās, mulierem aegram, et corpore et animō confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spēs nostrī reditūs, eam cōnfirmes et rem adiuvēs; sīn, ut ego metuō, trānsāctum 20 est, quoquo modo potes ad me fac veniās. Unum hōc scitō: sī tē habēbō, nōn mihi vidēbor plānē perisse. Sed quid Tulliolā mea fiet? iam id vōs vidēte; mihi deest consilium. Sed certē, quốquê modo sẽ rēs habēbit, illius misellae et matrimonio et famae 25 serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste vērō sit in sinu semper et complexu meō., Nōn queō plūra iam scribere; impedit maeror. Tū quid egeris, nesciō; utrum aliquid teneas an, quod metuō, plānē sīs spoliata. Pisōnem, ut scribis, spērō fore semper 30

nostrum.

esse, ut

De familia liberātā nihil est, quod te moveat: primum tuis ita prōmissum est, tē factūram quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magnō opere nēmō.

Cēterōrum 35

servōrum ea causa est, ut, sī rēs ā nōbīs abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent, sin ad nōs pertineret, servirent, praeterquam oppido paucī.

Sed haec minōra sunt. Tū quod me hortāris, ut 5 animō sim māgnō et spem habeam recuperandae salūtis, id velim sit eius modi, ut rēctē spērāre possimus. Nunc, miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectāssem Brundisi, si esset licitum per nautās, qui tempestātem 10 praetermittere nōluērunt. Quod reliquum est, sustentā tē, mea Terentia, ut potes. Honestissimē vīximus, flōruimus. Nōn vitium nostrum, sed virtus nostra nos adflixit. Peccatum est nullum, nisi quod nōn ūnā animam cum ōrnāmentīs āmīsimus. Sed, si 15 hōc fuit liberis nostrīs grātius, nōs vivere, cetera, quamquam ferenda nōn sunt, ferāmus. Atqui ego, qui te confirmō, ipse mẽ non possum.

Clōdium Philhetaerum, quod valētūdine oculōrum impediēbātur, hominem fidelem, remisi. Sallustius 20 officio vincit omnēs. Pescennius est perbenevolus nōbis, quem semper spērō tui fore observantem. Sicca dixerat sē mēcum fore, sed Brundisiō discessit.

Cūrā, quoad potes, ut valeas et sic existimēs, mē vehementius tuā miseria quam mea commovēri. Mea 25 Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea cārissima filiola, et spēs reliqua nostra, Cicerō, valēte. Pr. K. Mai. Brundisiō.

IX.

Scr. Dyrrhachi a. d. vi. Kal. Decembres A. U. c. 696.

TULLIUS TERENTIAE SUAE,

TULLIOLAE SUAE,

CICERONI SUO SALUTEM DICIT.

Et litteris multōrum et sermone omnium perfertur ad mē, incredibilem tuam virtutem et fortitudinem

« IndietroContinua »