Immagini della pagina
PDF
ePub

esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigārī. Me miserum! tē istā virtute, fidē, probitate, hūmānitāte in tantās aerumnās propter mē incidisse! Tulliolamque nostram, ex quō patre tantās voluptātēs capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid 5 ego de Cicerōne dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimōs dolōrēs miseriasque percepit.

Quae sī, tū ut scribis, fātō facta putārem, ferrem paulō facilius; sed omnia sunt mea culpā commissa, qui ab eis mē amārī putābam, qui invidēbant, eōs 10 nōn sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis ūsī essēmus neque apud nos tantum valuisset sermō aut stultōrum amīcōrum aut improbōrum, beatissimi vīverēmus. Nunc, quoniam spērāre nōs amīcī iubent, dabō operam, nē mea valētūdō tuō labōrī dēsit. Res 15 quanta sit, intellego, quantoque fuerit facilius manere domi quam redire. Sed tamen, sī omnēs tribūnōs pl. habēmus, si Lentulum tam studiōsum, quam vidētur, sī vērō etiam Pompeium et Caesarem, nōn est dēspērandum.

20

Dē familiā, quō modō placuisse scribis amīcīs, faciēmus. De locō, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quam diū fuit, mē nōn attigit. Plancius, homō officiōsissimus, mē cupit esse sēcum et adhūc retinet. Ego volebam loco magis desertō esse in Epirō, quō 25 neque Hispō veniret nec militēs, sed adhuc Plancius. mē retinet; spērat posse fieri, ut mecum in Italiam dēcēdat. Quem ego diem sī vīderō et sī in vestrum complexum venerō ac sĩ et vōs et me ipsum recuperārō, satis māgnum mihi fructum vidēbor percēpisse 30 et vestrae pietatis et meae.

Pīsōnis hūmānitās, virtūs, amor in omnēs nōs tantus est, ut nihil supra possit. Utinam ea rēs ei voluptātī sit! gloriae quidem video fore. Dē Q.

5

fratre nihil ego te accūsāvi, sed võs, cum praesertim tam paucī sītis, volui esse quam coniunctissimōs. Quibus me voluisti agere grātiās, ēgī et mē ā tē certiōrem factum esse scripsi.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quod ad mē, mea Terentia, scribis tē vīcum vēnditūram, quid, obsecrō tē — mē miserum!— quid futūrum est ? Et, si nōs premet eadem fortuna, quid puerō miserō fiet? Nōn queō reliqua scribere tanta vīs lacrimārum est — neque te in eundem flē10 tum adducam. Tantum scribō: si erunt in officiō amīcī, pecunia nōn deerit; si nōn erunt, tū officere tuā pecunia non poteris. Per fortūnās miserās nostrās, vidē, nē puerum perditum perdāmus. Cui si aliquid erit, nē egeat, mediocrī virtūte opus est et 15 mediocri fortūnā, ut cētera consequatur.

20

Fac valeas et ad me tabellāriōs mittas, ut sciam, quid agatur et vos quid agātis. Mihi omninō iam brevis exspectātiō est. Tulliolae et Cicerōnī salutem dic. Valete. D. a. d. vi. K. Decemb. Dyrrhachi.

Dyrrhachium vēni, quod et libera civitas est et in mē officiōsa et proxima Italiae; sed, si offendet mē loci celebritās, aliō mē cōnferam; ad te scribam.

X.

Scr. Dyrrhachi mense Ianuario A. U. C. 697.

CICERO ATTICO SAL.

Litterae mihi ā Q. fratre cum senatus consultō, quod de me est factum, allatae sunt. Mihi in animō 25 est lēgum lātiōnem exspectāre; et, sī obtrectābitur, ūtar auctōritāte senātūs et potius vītā quam patriā carēbō. Tū, quaeso, festīnā ad nos venire.

XI.

Scr. Dyrrhachi exeunte mense Ianuario A. U. c. 697.

CICERO ATTICO SAL.

Ex tuis litteris et ex re ipsā nōs funditus perisse videō. Tē ōrō, ut, quibus in rebus tui mei indigēbunt, nostris miseriis nē dēsīs. Ego tē, ut scribis, cito vidēbō.

XII.

Scr. in Cumano x. Kalendas Maias A. U. c. 699.

CICERO ATTICO SAL.

esse in 5

Puteolis magnus est rumor Ptolemaeum rēgnō. Si quid habēs certius, velim scire. Ego hic pāscor bibliothēcā Faustī: fortasse tū putārās, his rēbus Puteolānīs et Lucrinēnsibus. Nē ista quidem dēsunt. Sed me hercule ut ā cēteris oblectātiōnibus deseror voluptatum propter rem publicam, sīc 10 litteris sustentor et recreor malōque in illā tuā sēdēculā, quam habēs sub imagine Aristotelis, sedere quam in istōrum sellā cūrūlī, tecumque apud tē ambulāre quam cum eo, quocum video esse ambulandum. Sed de illa ambulatiōne fors viderit aut si qui 15 est, qui curet, deus.

Nostram ambulatiōnem et Lacōnicum eaque, quae Cyrea sint, velim, cum poteris, invīsās et urgeās Philotimum, ut properet, ut possim tibi aliquid in eō genere respondere. Pompeius in Cūmānum Parīlibus 20 vēnit. Mīsit ad mē statim, qui salūtem nūntiāret. Ad eum postrīdiē māne vādēbam, cum haec scripsi.

XIII.

Scr. Romae mense Maio A. U. C. 700.

CICERO TREBATIO.

Ego te commendare nōn dēsistō; sed, quid prōficiam, ex tē scire cupiō. Spem māximam habeō in Balbo, ad quem de te diligentissimē et saepissimē scribō. Illud soleō mīrārī, nōn mē totiens accipere 5 tuas litteras, quotiens à Quintō mihi frātre adferun

tur.

In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti. Id sĩ ita est, essedum aliquod capiās, suādeō, et ad nos quam primum recurrās. Sin autem sine Io Britannia tamen adsequi, quod volumus, possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris. Multum tē in eō frāter adiuvābit meus, multum Balbus, sed, mihi crēde, tuus pudor et labor plūrimum. Imperātōrem līberālissimum, aetātem opportūnissimam, commendā15 tiōnem certē singulārem habēs, ut tibi ūnum timendum sit, nē ipse tibi defuisse videāre.

XIV.

Scr. Romae A. U. C. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

Gravi teste prīvātus sum amōris summi ergā tē mei, patre tuō, clarissimo virō; qui cum suis laudibus, tum vērō tē filiō superāsset omnium fortūnam, 20 sī ei contigisset, ut tē ante vidēret, quam ā vītā discēderet. Sed spērō nostram amicitiam nōn egēre testibus. Tibi patrimonium dei fortūnent! Mē certē habēbis, cui et carus aeque sis et iucundus, ac fuistī patrī.

XV.

Scr. anno incerto.

CICERO SILIO SAL.

Quid ego tibi commendem eum, quem tū ipse diligis? Sed tamen, ut scīrēs eum ā mē nōn diligi sōlum, vērum etiam amārī, ob eam rem tibi haec scribō. Omnium tuōrum officiōrum, quae et multa et māgna sunt, mihi gratissimum fuerit, sī ita trāc- 5 tāris Egnatium, ut sentiat et sē ā mē et mē ā tē amārī; hōc tē vehementer etiam atque etiam rogō. Illa nostra scilicet ceciderunt. Ūtāmur igitur vulgārī cōnsōlātiōne: "Quid, si hōc melius?" Sed haec coram; tu fac, quod facis, ut me amēs tēque amārī ā 10 mē sciās.

XVI.

Scr. Ephesi VII. Kal. Sextiles A. U. C. 703.

CICERO ATTICO SAL.

Ephesum venimus a. d. xI. Kal. Sextiles sexāgēsimō et quingentēsimō post pūgnam Bovillānam. Nāvigāvimus sine timōre et sine nausea, sed tardius propter aphractōrum Rhodiōrum imbecillitātem. Dē concursū 15 lēgātiōnum, prīvātōrum, et de incredibilī multitudine, quae mihi iam Samī, sed mīrābilem in modum Ephesi praestō fuit, aut audisse te putō, aut "Quid ad mē attinet?" Vērum tamen.

Decumānī, quasi vēnissem cum imperio, Graeci 20 quasi Ephesiō praetōrī sē alacrēs obtulērunt; ex quo tē intellegere certo scio multōrum annōrum ostentatiōnēs meās nunc in discrimen esse adductās. Sed, ut

« IndietroContinua »