Immagini della pagina
PDF
ePub

spērō, ūtēmur eā palaestrā, quam ā tē didicimus, omnibusque satis faciēmus, et eō facilius, quod in nostra provincia confectae sunt pactiōnēs. Sed haec hactenus, praesertim cum cēnanti mihi nuntiarit Ce5 stius sẽ dễ nocte proficisci.

Tua negōtiola Ephesi curae mihi fuērunt, Thermōque, tametsi ante adventum meum liberālissimē erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Sēium trādidī, Apollōnidēnsem Xenōnem commendāvī; om10 ninō omnia sē factūrum recepit. Ego praetereā ratiōnem Philogeniī permūtātiōnis eius, quam tēcum fēcī, ēdidi. Ergō haec quoque hactenus.

Redeō ad urbāna. Per fortūnās! quoniam Romae manēs, prīmum illud praefulci atque praemūnī, quae15 sō, ut simus annui, nē intercalētur quidem; deinde exhauri mea mandāta, māximeque, si quid potest, dē illō dōmesticō scrupulō, quem nōn ignōrās, dein dē Caesare, cuius in cupiditātem tē auctōre incubuī, nec mē piget; et, si intellegis, quam meum sit scire et cũ20 rāre, quid in rē pūblică fiat-fiat autem? immō vērō etiam quid futūrum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissimē, in primisque, ecquid iudiciōrum status aut factōrum aut futūrōrum etiam labōret. Dē aquã, si curae est, si quid Philippus aget, animadvertēs.

25

XVII.

Scr. in provincia mense Februario A. U. C. 704.

M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO PR. URB. SAL.

L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. Is causam habet, quam causam ad tē dēferet. Commendō tibi hominem, sīcut tua fidēs et meus pudor postulat, tantum, ut facilēs ad te aditus habeat,

quae aequa postulābit, ut libente të impetret sentiatque meam sibi amīcitiam, etiam cum longissimē absim, prōdesse, in primis apud tē.

XVIII.

Scr. in provincia pridie Nonas Apriles A. U. C. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Putārāsne umquam accidere posse, ut mihi verba deessent, neque sōlum ista vestra ōrātōria, sed haec 5 etiam levia nostrātia?

Dēsunt autem propter hanc

causam, quod mirificē sum sollicitus, quidnam dē provinciis decernātur. Mirum mē dēsīderium tenet urbis, incredibile meōrum atque in primis tui, satietās autem provinciae, vel quia vidēmur eam fāmam cōnse- 10 cūtī, ut non tam accessio quaerenda quam fortūna metuenda sit, vel quia tōtum negōtium non est dignum vīribus nostrīs, qui māiōra onera in rē pūblicā sustinere et possimus et soleāmus, vel quia belli māgnī timor impendet, quod vidēmur effugere, si ad 15 constitūtam diem dēcēdēmus.

Dē panthērīs, per eōs, qui vēnārī solent, agitur mandātū meō diligenter; sed mīra paucitās est et eās, quae sunt, valdē āiunt querī, quod nihil cuiquam īnsidiārum in meā prōvinciā nisi sibi fiat; itaque cōnstitu- 20 isse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sēdulō fit, et in prīmīs ā Patiscō. Quicquid erit, tibi erit, sed, quid esset, plānē nesciēbāmus.

Mihi me hercule magnae curae est aedilitās tua. Ipse diēs mē admonebat; scripsi enim haec ipsis 25 Megalēnsibus. Tū velim ad mē dē omnī rei publicae statū quam diligentissimē perscrībās; ea enim certissima putābō, quae ex te cognōrō.

XIX.

Scr. Ephesi Kalendis Octobribus A. U. C. 704.

CICERO ATTICO SAL.

Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batōnius ē nāvī rēctā ad mē vēnit domum Ephesi et epistolam tuam reddidit prīdiē Kal. Octobrēs.

Laetātus sum fēlīcitāte nāvigātiōnis tuae, opportuni5 tate Piliae, etiam hercule sermōne eiusdem de coniugiō Tulliae meae. Batōnius autem mirōs terrōrēs ad mē attulit Caesariānōs, cum Lepta etiam plūra locūtus est, spērō falsa, sed certe horribilia, Caesarem exercitum nullo modō dīmissūrum, cum illo praetōrēs dē10 signātōs, Cassium tribūnum pl., Lentulum cōnsulem facere, Pompeiō in animō esse urbem relinquere. Sed heus tū, num quid moleste fers de illo, qui sẽ solet anteferre patruō sorōris tuae fili? at a quibus victus?

Sed ad rem. Nōs etēsiae vehementissimē tardārunt; 15 dētrāxit xx. ipsōs dies etiam aphractus Rhodiōrum. Kal. Octobr. Ephesō conscendentes hanc epistolam dedimus L. Tarquitiō, simul ē portu ēgredienti, sed expeditius navigantī; nōs Rhodiōrum aphractis cēterisque longīs nāvibus tranquillitātēs aucupātūrī erāmus. 20 Ita tamen properābāmus, ut non posset magis.

Dē raudusculo Puteolano, grātum. Nunc velim dispicias rēs Rōmānās, videās, quid nobis dē triumphō cogitandum putēs, ad quem amīcī mē vocant. Ego, nisi Bibulus, qui, dum ūnus hostis in Syriā fuit, 25 pedem portā nōn plūs extulit quam domō suā, adniterētur dē triumphō, aequō animō essem; nunc vērō aioxpòv σiwπâv. Sed explōrā rem tōtam, ut, quō diē

congressi erimus, cōnsilium capere possimus. Sat multa, qui et properārem et ei litteras darem, qui aut mēcum aut paulō ante ventūrus esset.

Cicerō tibi plurimam salutem dicit; tū dīcēs utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.

XX

Scr. Corcyrae xv. Kal. Decembres A. U. C. 704.

TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.

5

Septimum iam diem Corcyrae tenēbāmur; Quintus autem pater et filius Būthrōti. Solliciti erāmus dē tuā valētūdine mirum in modum, nec mīrābāmur nihil ā tē litterārum; eīs enim ventis istim nāvigātur, qui si essent, nōs Corcyrae nōn sedērēmus. Cūrā 10 igitur te et cōnfirmā et, cum commode et per valētūdinem et per annī tempus nāvigāre poteris, ad nōs amantissimōs tui veni. Nēmō nōs amat, qui te nōn diligat; cārus omnibus exspectatusque veniēs. Cūrā ut valeās. Etiam atque etiam, Tirō noster, valē. Kal. Corcyrā.

XV. 15

XXI.

Scr. A. U. C. 704?

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Si quid haberem, quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius; nunc, quae sint negōtia, vidēs. Ego autem quō modō sim adfectus, ex Lepta et Trebatiō poteris cognō- 20 scere. Tu fac, ut tuam et Tulliae valētūdinem cūrēs. Valē.

5

TULLIUS

XXII.

Scr. Formiis IX. Kal. Februarias A. U. C. 705.

TERENTIAE SUAE ET PATER

SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. PLUR.

Cōnsiderandum vōbīs etiam atque etiam, animae meae, diligenter putō, quid faciatis, Rōmaene sītis an mēcum in aliquō tūtō locō; id nōn sōlum meum consilium est, sed etiam vestrum.

Mihi veniunt in mentem haec: Rōmae vōs esse tūtō posse per Dolabellam, eamque rem posse nōbīs adiumentō esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud mē movet, quod videō omnēs bonōs abesse Rōmā et eōs mulierēs suās Io secum habere. Haec autem regiō, in qua ego sum, nostrōrum est cum oppidōrum, tum etiam praediōrum, ut et multum esse mēcum et, cum abieritis, commodē in nostris praediis esse possitis.

Mihi plānē nōn satis constat adhuc, utrum sit 15 melius. Vōs vidēte, quid aliae faciant istō locō fēminae, et nē, cum velītis, exīre nōn liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vōbiscum et cum amīcīs considerētis. Domus ut prōpūgnācula et praesidium habeat, Philotīmō dīcētis. Et velim tabellāriōs īnsti20 tuātis certōs, ut cotidie aliquas ā vōbis litteras accipiam; māximē autem date operam, ut valeātis, sī nōs vultis valēre. VIIII. Kal. Formiīs.

« IndietroContinua »