Immagini della pagina
PDF
ePub

Italia, vexābuntur urbēs, tecta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās 'invidiae incendio cōnflagratūrum?"

XII. His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eōrum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondēbō. Ego, sĩ hōc optimum factū iūdi- 5 cārem, patrēs cōnscripti, Catilinam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vivendum nōn dedissem. Etenim, si summī viri et clarissimī cīvēs Saturnini et Gracchōrum et Flacci et superiōrum complurium sanguine non modo sẽ nōn contāmi- 10 nārunt, sed etiam honestarunt, certē verendum mihi nōn erat, nē quid hoc parricīdā civium interfectō invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quod sī ea mihi maximē impenderet, tamen hōc animō semper fui, ut invidiam virtute partam glōriam, nōn 15 invidiam putārem.

Quamquam non nullī sunt in hoc ōrdine, qui aut ea, quae imminent, nōn videant aut ea, quae vident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluērunt coniūrātiōnemque nascentem non credendō 20 corroborāvērunt; quorum auctoritātem secūtī multi non sōlum improbī, vērum etiam imperītī, si in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dicerent. Nunc intellegō, si iste, quo intendit, in Mānliāna castra pervenerit, neminem tam stultum 25 fore, qui non videat coniūrātiōnem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur. Hōc autem ūnō interfecto intellegō hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, nōn in perpetuum comprimi posse. Quod si sẽ ēiecerit secumque suōs 30 ēduxerit et eōdem cēterōs undique collectōs naufragōs aggregarit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta rei publicae pestis, vērum etiam stirps ac sẽmen malōrum omnium.

XIII. Etenim iam diu, patrēs cōnscripti, in his periculis coniūrātiōnis insidiisque versāmur, sed nesciō quo pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. 5 Quod si ex tanto latrocinio iste ūnus tolletur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, periculum autem residēbit et erit inclusum penitus in vēnīs atque in visceribus rei pūblicae. Ut saepe hominēs aegri morbō gravi, cum Io aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in rē pūblicā, relevātus istīus poenā, vehementius reliquis vivis ingravescet.

15

Quā rē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō denique, id quod saepe iam dixi, secernantur ā nōbīs; dēsinant insidiārī domi suae consulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidere cum gladiis curiam, malleolōs et faces 20 ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte ūnīus cuiusque, quid dē rē pūblicā sentiat. Polliceor hōc vōbīs, patrēs cōnscripti, tantam in nōbīs cōnsulibus fore diligentiam, tantam in vōbīs auctoritatem, tantam in equitibus Rōmānīs virtutem, 25 tantam in omnibus bonis consensiōnem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicāta esse videātis.

Hisce ōminibus, Catilina, cum summā rei publicae salūte, cum tua peste ac pernicie cumque eōrum 30 exitiō, qui sẽ tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.

Tu, Iuppiter, qui eisdem quibus haec urbs auspiciis ǎ Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem hūius urbis atque imperī vērē nōmināmus, hunc et huius sociōs

[blocks in formation]

tuis cēterisque templis, ā tēctīs urbis ac moenibus, vītā fortūnīsque civium arcebis, et homines bonōrum inimīcōs, hostēs patriae, lātrōnēs Italiae, scelerum foedere inter se ac nefāriā societāte coniunctōs, eternis suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.

5

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO SECUNDA

HABITA AD POPULUM.

I. Tandem aliquandō, Quirītēs, L. Catilīnam, furentem audāciā, scelus anhelantem, pestem patriae nefāriē mōlientem, vōbis atque huic urbi ferrō flammāque minitantem, ex urbe vel eiecimus vel ēmīsimus vel 5 ipsum egredientem verbis prōsecūti sumus. Abiit, excessit, ēvāsit, ērūpit. Nulla iam perniciēs ā mōnstrō illō atque prōdigiō moenibus ipsīs intrā moenia comparabitur.

Atque hunc quidem unum huius belli domestici Io ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sīca illa versābitur; nōn in campō, nōn in forō, nōn in cūriā, nōn denique intrā domesticōs parietēs pertimēscēmus. Locō ille mōtus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nūllō im15 pediente bellum gerēmus. Sine dubio perdidimus hominem magnificēque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum lātrōcinium coniecimus. vērō nōn cruentum mūcrōnem, ut voluit, extulit, quod vivis nōbīs ēgressus est, quod ei ferrum ē manibus extorsimus, quod incolumēs cīvēs, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerōre esse adflictum et prōflīgātum putatis? Iacet ille nunc

20

76

Quod

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

13. Probable location of the Temple of Jupiter Stator.

Cicero's house stood on the northern part of the Palatine Hill, overlooking the Forum.

« IndietroContinua »