Immagini della pagina
PDF
ePub

elatus tantaque suavitate tamque miris artis lenociniis usus pronuntiabat, ut lulius Montanus poeta aequalis soleret dicere, involaturum se Vergilio quaedam, si et vocem posset et os et hypocrisin: eosdem enim versus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque1).

In eorum poetarum coetu, qui Maecenatis Augustique familiaritate fruebantur, cum Vario primo loco habitum 2) Horatius inprimis et dilexit ut optimum amicum et inter doctissimos carminum suorum iudices suspexit3). inter cives vero tanta vivus gloria et veneratione cultus est, ut si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in publico, sectantes demonstrantesque se subterfugeret in proximum tectum 4).”

et

1) pronuntiabat autem cum suavitate tum lenociniis miris. Seneca tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere' e. q. s. Donatus p. 61, 4 R. cf. praeterea de recitationibus libri quarti et sexti locos supra descriptos.

2) Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum Vergilio Varioque? Horatius a. p. 55. eiusdem in sat. I 10, 53 forte epos acer Vt nemo Varius ducit; molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae' scripta eo tempore sunt quo Vergilius nondum adgressus erat ad Aeneida, quamquam ab Horatio ne aliis quidem locis (velut carm. I 6. IV 2) in heroico genere commemoratur. edita demum Aeneide epicorum poetarum longe princeps habitus est. comprehendit anno 736 tria opera Ovidius in amorum I 15, 25 Tityrus et fruges Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit;' de Aeneide vero sola a. 751 scripsit in arte amatoria III 337 sq. et profugum Aenean, altae primordia Romae, Quo nullum Latio clarius extat opus,' et paulo post in remediis amoris v. 395 sq. tantum se nobis elegi debere fatentur, Quantum Vergilio nobile debet epos.'

3) Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus' e. q. s. Horatius sat. I 10, 89, quae inter annos 716 et 725 scripta est.

4) Donati p. 57, 9 R. sunt. quae ne ficta aut ambitiosius aucta putes cavetur quodammodo Apri in dialogo de or. 7 verbis, qui quamvis poetarum adversarius et oratoriae artis unice laudator, tamen quibus omnino honoribus tum temporis clara ingenia in urbe celebrata fuerint idoneus testis est. dicit enim: 'quos saepius' (oratoribus) 'vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat et demonstrat? advenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut agnoscere concupiscunt.' quibus in theatro significationibus populus poetam salutaverit, supra narravimus.

Ac principem inter aequales poetas et fuisse et habitum esse vel obtrectatorum multitudo et malignitas demonstrat: inter quos Vergiliomastix Numitorius omnia Maronis carmina videtur cavillatus esse1), alius bucolicis antibucolica opposuit, nec defuerunt qui georgica insulse irriderent et carperent. maxime vero Aeneida vel antequam edita erat quasi campum elegerunt in quo strages invisi poetae ederent. vivo etiam singulorum librorum recitatione excitati inprimis Homericorum carminum furta obiecerunt, quod ipse crimen solitus est sic defendere, ut interrogaret cur non illi quoque eadem furta temptarent? verum intellecturos, facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere 2).' inperfecta in praeclaro poemate multa esse ipse adeo sensit, ut priusquam Italiam relinqueret, egerit cum Vario, ut si quid sibi accidisset Aeneida combureret,' quod tamen is facturum se pernegarat. in extrema autem valetudine assidue scrinia desideravit crematurus ipse;' quae cum nemo ei attulisset, in testamento de ipsa Aeneide nominatim nihil cavit, verum scripta sua universa Vario ac Tuccae ea condicione legavit ut ne quid ederent quod non a se editum esset.' permisso igitur, ut bucolica et quae secundis curis retractaverat georgica iterum ederent, Aeneidis eos dumtaxat libros, quos ne recitaverat quidem publice, in vulgus exire noluit. sed hanc testamenti partem irritam esse voluit Augustus, cuius iussu Varius adiutore Plotio ea lege adstrictus, ut adderet nihil, edidit poema summatim emendatum ne suppletis quidem quos ipse poeta mancos reliquerat versiculis, recisis tamen fortasse quibusdam quae superflua viderentur3).

1) De Numitorio ceterisque obtrectatoribus plura vide in prolegg. p. 96 sqq. cf. Hageni 1. 1. p. 686 sq.

2) Donatus p. 66 R. Macrobius Sat. V 3, 46 Hieronymus praef. hebr. quaest. in Genesim t. III p. 301 Vall. cf. prolegg. 112 sq.

...

3) L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendarunt. de qua re Sulpicii Carthaginiensis extant huiusmodi versus' e. q. s. egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut .. combureret, sed is facturum se p. igitur in extrema valitudine assidue ipse: verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit ne quid... esset. edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui

...

XXXVI DE VITA ET SCRIPT. P. VERG. MAR. NARR.

Inter minora quae huic volumini vulgarem consuetudinem secuti adiunximus carmina certum videtur Vergilii uon esse calalecton V et XI et cirin poema: genuina et omni dubitatione libera catal. VI. VII. VIIII. X; nec cetera, si unum aut alterum exemeris, abiudicandi a nostro causam video idoneam. sed totam hanc quaes tionem accuratius alio loco tractabo.

versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit' Donatus p. 63 R. Varius et Tucca Vergilii et Horatii contubernales poetae habentur inlustres, qui Aeneidos postea libros emendarunt sub lege ea, ut nihil adderent' Hieronymus Ol. 190, 4. postea ab Augusto Aeneida propositam scripsit annis XI, sed nec emendavit nec edidit. unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen' Servius in prooemio. Aeneis servata ab Augusto, quamvis ipse testamento damnaverit, ne quid eorum quae non edidisset extaret, quod et Servius Varus (Maurus Iahnius) hoc testatur epigrammate' e. q. s. Probus in vita p. 2 K. cf. Plinius n. h. VII 30, 31 Gellius XVII 10, 7 Macrobius Sat. I 24, 6. disputavi de Vario Aeneidis editore in prolegg. cap. VII.

C

ECLOGA I

Λα

β

α

Βα

β

β

Y

α

β'

γ

Γα

[blocks in formation]

5

10

M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
silvestrem tenui musam meditaris avena:
nos patriae fines et dulcia linquimus arva.
nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
formonsam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
namque erit ille mihi semper deus, illius arar..
saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
ludere quae vellem calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis
usque adeo turbatur agris. en ipse capellas
protenus aeger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco.
hic inter densas corulos modo namque gemellos
spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit.
saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset
de caelo tactas memini praedicere quercus.
sed tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis.
T. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus 20
pastores ovium teneros depellere fetus.

15

25

sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
noram, sic parvis componere magna solebam.
verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
quantum lenta solent inter viburna cupressi.
M. et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem,
candidior postquam tondenti barba cadebat,

RIBBECK, VERGIL.

1

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

respexit tamen et longo post tempore venit,
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. 30
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat nec cura peculi.

quamvis multa meis exiret victima saeptis,
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 35
M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares;
cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat
nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.

40

hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
'pascite ut ante boves, pueri: summittite tauros.' 45
M. Fortunate senex! ergo tua rura manebunt.
et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
limosoque palus obducat pascua iunco.

non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
nec mala vicini pecoris contagia laedent.
fortunate senex! hic inter flumina nota
et fontis sacros frigus captabis opacum.

50

hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
saepe levi somnum suadebit inire susurro.
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras:
nec tamen interea raucae tua cura palumbes
nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

55

Η α

T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces;

α ante pererratis amborum finibus exul

β

Θα

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore voltus.

M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

60

pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen 65 et penitus toto divisos orbe Britannos.

« IndietroContinua »