haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis Pergameumque larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra. Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iovis imperium et cari praecepta parentis edocet et quae nunc animo sententia constet. haut mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. transcribunt urbi matres populumque volentem, deponunt, animos nil magnae laudis egentes. ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentisque, exigui numero, sed bello vivida virtus. interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos, hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura vocatis. tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo. Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris factus honos: placidi straverunt aequora venti, creber et adspirans rursus vocat auster in altum. exoritur procurva ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et non tolerabile nomen, ire volunt omnemque fugae perferre laborem. quos bonus Aeneas dictis solatur amicis 745 750 755 760 765 770 et consanguineo lacrimans commendat Acestae. tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam caedere deinde iubet solvique ex ordine funem. ipse caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proicit in fluctus ac vina liquentia fundit. 775 2.certatim socii feriunt mare et aequora verrunt: 7 prosequitur surgens a puppi ventus euntis. At Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur talisque effundit pectore questus: 'Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit. non media de gente Phrygum exedisse nefandis per scelus ecce etiam Troianis matribus actis quod superest oro liceat dare tuta per undas 785 790 795 800 805 810 nunc quoque mens eadem perstat mihi, pelle timores. tutus quos optas portus accedet Averni. unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret; unum pro multis dabitur caput. 815 his ubi laeta deae permulsit pectora dictis, fungit equos auro genitor spumantiaque addit frena feris manibusque omnis effundit habenas. caeruleo per summa levis volat aequora curru; Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnis attolli malos, intendi bracchia velis. una omnes fecere pedem pariterque sinistros, 820 825 830 835 840 845 850 855 vix primos inopina quies laxaverat artus, et super incumbens cum puppis parte revolsa 860 865 870 VI 1. P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEXTVS Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat navis et litora curvae praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat. at pius Aeneas arces, quibus altus Apollo 3 5 praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae, 10 antrum immane petit, magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates aperitque futura. iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna, praepetibus pinnis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad arctos Chalcidicaque levis tandem super astitit arce. redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit remigium alarum posuitque immania templa. 15 in foribus letum Androgeo, tum pendere poenas |