ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago.
'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? arma, quibus laetatu's, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. hoc tamen infelix miseram solabere mortem. Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam volnera siccabat lymphis corpusque levabat arboris adclinis trunco. procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt. stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit qui revocent maestique ferant mandata parentis. at Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti volnere victum. adgnovit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui? tuane haec genitor per volnera servor,
morte tua vivens? heu, nunc misero mihi demum
exitium infelix, nunc alte volnus adactum!
idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet, haut deiectus ecum duci iubet. hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit: 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus. aut hodie victor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' dixit et exceptus tergo consueta locavit membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu. atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur: 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo! incipias conferre manum.'
tantum effatus et infesta subit obvius hasta. ille autem 'quid me erepto, saevissime, nato terres? haec via sola fuit, qua perdere posses. nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. desine: nam venio moriturus et haec tibi porto dona prius.' dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
ter circum astantem laevos equitavit in orbes tela manu iaciens, ter secum Troïus heros inmanem aerato circumfert tegmine silvam. inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora conicit hastam. tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. clamore incendunt caelum Troesque Latinique. advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa effera vis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' haec loquitur iuguloque haut inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arva
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER UNDECIMUS
Oceanum interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex acre sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. tum socios (namque omnis eum stipata tegebat turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis: 'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, inpediat segnisve metu sententia tardet. interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost. ite ait, egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque inmugit regia luctu. ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore volnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
non haec Euandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente. et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore. infelix, nati funus crudele videbis!
hi nostri reditus expectatique triumphi!
haec mea magna fides. at non, Euandre, pudendis volneribus pulsum aspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros. qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrumis, solacia luctus
« IndietroContinua » |