non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvontur latera, atque oculos stupor urget inertis, ad terramque fluit devexo pondere cervix.
quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris inparibus ductos alta ad donaria currus. ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis unguibus infodiunt fruges, montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. non lupus insidias explorat ovilia circum
nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces
nunc interque canes et circum tecta vagantur.
iam maris immensi prolem et genus omne natantum
litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. ipsis est aër avibus non aequos, et illae praecipites alta vitam sub nube relinquont. praeterea nec mutari iam pabula refert, quaesitaeque nocent artes; cessere magistri Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert. [balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini.] iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabe,
donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris; verum etiam invisos siquis temptaret amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur, nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
P. VERGILI MARONIS
GEORGICO N
Protenus aĕrii mellis caelestia dona exsequar: hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, siquem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti
ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci floribus insultent, aut errans bocula campo
decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres et manibus Procne pectus signata cruentis; omnia nam late vastant ipsasque volantis
ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam.
neu propius tectis taxum sine, neve rubentis ure foco cancros, altae neu crede paludi, aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu saxa sonant vocisque offensa resultat imago. at liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivos, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges
vere suo, ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. in medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivom solem, si forte morantis sparserit aut praeceps neptuno inmerserit eurus. haec circum casiae virides et olentia late serpulla et graviter spirantis copia thymbrae floreat, inriguumque bibant violaria fontem. ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvaria vimine texta, angustos habeant aditus: nam frigore mella cogit hiemps, eademque calor liquefacta remittit. utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae nequiquam in tectis certatim tenvia cera spiramenta linunt, fucoque et floribus oras explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris sub terra fovere larem, penitusque repertae pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. tu tamen et levi rimosa cubilia limo
ungue fovens circum, et raras superinice frondes.
Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit 51
sub terras caelumque aestiva luce reclusit,
illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis excudunt ceras et mella tenacia fingunt. hic ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator: aquas dulcis et frondea semper tecta petunt. huc tu tussos asperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum: ipsae consident medicatis sedibus, ipsae intuma more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint (nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu; continuoque animos volgi et trepidantia bello corda licet longe praesciscere: namque morantis Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum; tum trepidae inter se coeunt pinnisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos, et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem) ergo ubi ver nanctae sudum camposque patentis erumpunt portis: concurritur, aethere in alto
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem, praecipitesque cadunt; non densior aëre grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis. ipsi per medias acies insignibus alis
ingentis animos angusto in pectore versant,
usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit. hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent. verum ubi ductores acie revocaveris ambo, deterier qui visus, eum, ne prodigus obsit, dede neci; melior vacua sine regnet in aula. [alter erit maculis auro squalentibus ardens.] nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore et rutilis clarus squamis; ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvom.
Vt binae regum facies, ita corpora plebis. namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto quom venit et sicco terram spuit ore viator aridus; elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis. haec potior suboles, hinc caeli tempore certo dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum
« IndietroContinua » |