Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

transpadana et Asinius Pollio ut diximus legatus et Cornelius Gallus, cui a Illviris exigendi pecunias ab eis municipiis, quorum agri in illa regione non dividebantur, munus mandatum erat 1). his igitur auctoribus inter ceterorum supplicum multitudinem Romam se contulit poeta, ubi amicorum potentium interventu impetravit, ut Octavianus non inmemor fortasse communis apud rhetorem disciplinae sua Maronibus restitutum iri promitteret2).

Et reduci Andes postquam redditus est ager, in prima ecloga gratias Octaviano maximas ita dixit, ut quantopere simile beneficium ceteris quoque Mantuanis exoptaret, introducta misera Meliboei fugientis patriam persona significaret. at exorto ex

Mantuanus erat), donec inedia morerentur, unde molestium Mantuanis super amittendis agris intulit Varus; Virgilio tamen pepercit, quoniam condiscipulus eius fuerat.' quae sic tantum ad aliquam probabilitatem redigi et cum Serviano scholio conciliari possunt, ut statuatur Alphenus Varus Mantuanus idemque magistratus,' quaestor fortasse, cum tributum indictum solvere nollent Mantuani, pecora civis ex locupletissimis Octavii, quae in agro publico pascebant, pignori cepisse, quibus inedia interemptis iratus Octavius postea Mantuanorum agrum Cremonensi adiunxerit. nam Varus omnino IIIvir agris adsignandis tum non fuit: ergo Bernensis scholiasta Vari et Octavii nomina ita confudit, ut ubi Varum dicit Octavius, ubi Octavium Varus intellegendus sit. cumque anno demum 712 provincia esse desierit Gallia cisalpina, quamquam iam anno 705 transpadanis quoque civitas Romana data est, fortasse intra hos ipsos annos lis illa de tributo solvendo orta est. Octavium autem Musam inter familiares poetae fuisse probabile fit catal. XIII. XIIII, culicis v. 1 et 25, id quod alio loco mox demonstrabo. ceterum cf. prolegg. p. 4 sqq. de Arrio inprimis memorabile testimonium Servii ad ecl. I 48: nam à monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat Arrio donata possessio', reliqua vide infra.

1) Servius ad ecl. VI 64.

2) insinuatus Augusto per Cornelium Gallum, condiscipulum suum, promeruit ut agros suos reciperet' Probus p. 6 K. Meliboeus in ecl. I pro Cornelio Gallo temere habetur apud Servium. perdito ergo agro Virgilius Romam venit et potentium favore meruit ut agrum suum solus reciperet' Servius praef. bucol. amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum, quem amiserat, recipere meruit' (recipere om, BP) Servius in vita. unde cum omnibus Mantuanis agri auferrentur, quod Antonianis partibus favissent, huic soli concessit' (Caesar) memoria condiscipulatus' vita Bern.

b*

trema fere aestate anni 713 bello Perusino cum Pollio Fulviae et L. Antonio auxilium laturus reliquisset Galliam, confecto vero anno 714 ineunte fugatus etiam esset, in locum eius ab Octaviano Alfenus Varus Galliae transpadanae legatus substitutus est 1). qui cum olim una cum Vergilio Epicuri praecepta apud Sironem magistrum imbibisset, magna poetae spes fuit fore ut per hunc et sua veteranorum ab avaritia tuta possideret et ceteris Mantuanis amissa bona reconciliaret. nam triumvir ille agris dividundis cum Cornelio Gallo constitutus partem agrorum illis reddere etiam iussus erat a senatu 2). nec promissis initio magnificis pepercit, quae si soluta forent, laudes se magni amici, qui ipse non alienus a musis erat (ecl. VI 11 sq.), insigni poemate praedicaturum esse pro sua parte promisit poeta (cf. ecl. VI 6 sq.). - 29

Et adgressus est opus, cuius exordium in ecl. IX 27 ipse repetit: sed Varus parum stetit promissis. immo iussus tria milia passuum a muro in diversa relinquere cum vix octingentos passus aquae quae circumdata erat admetiretur', nihil Mantuanis praeter palustria reliquisse a Cornelio Gallo postea est accusatus 3). nec Vergilio auxilium tulit, cum is altera veteranorum, qui vicinos agros acceperant, duce Milieno Torone primipilari inruptione in agrum eius facta non tantum iterum cum suis expulsus, sed etiam inter altercationem de finibus ortam a Clodio quodam latrone paene occisus sit, qui omnem se litem amputa

1) alii fuso fugatoque Asinio Pollione ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris di videndis praeesset, qui curavit ne ager, qui Virgilio restitutus fuerat. a veteranis auferretur' Servius ad ecl. VI 6. sane blanditur Alfeno Varo, qui Pollione fugato legatus transpadanis praepositus est ab Augusto Servius ad ecl. IX 29. quidam autem dicunt primitus agros ab Pollione Virgilio redditos, postquam autem Varus successit Pollioni, adempti sunt.' schol. Bern. ad ecl. IX arg. addas eiusdem ad ecl. VIII 6 adnotationem quam supra p. XVIII sq. exscripsi. vide prolegg. 5 sqq.

[ocr errors]

с

2) Servius in praef. bucol. postquam de Arrii impetu narravit (vide infra) postea ab Augusto missis triumviris et ipsi ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc est quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum, postea eum querulantem invenimus, ut [IX 11-13].”

3) Servius ad ecl. IX 10: cf. prolegg. 6.

turum esse iactans stricto eum gladio ita persecutus est, ut ille fuga salutem aegre inveniret1).

Iterum igitur expulsus perfugium cum suis, etiam cum patre nactus est in villula quae Sironis olim fuerat. ubi et epigramma quod inter catalecta legitur decimum scripsit et eclogam nonam ortam esse probabiliter conicitur. qua iniuriam sibi factam graviter conquestus2) laudatis etiam poematum quorundam partim ex Theocriti idylliis (III. XI) expressorum partim ab ipso in fautorum, Vari scilicet (27 sqq.) et Octaviani (46 sqq.), honorem inventorum exordiis, ut flagitii in vatem a latronibus commissi puderet ami

1) Sic fere ut confusa veterum testimonia conciliarentur suasi in prolegg. 7. 'cum immunitatem agrorum Virgilius impetrasset, lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acceperant, ex quibus Clodius quidam dixit se omnem litem amputaturum interfecto Virgilio, quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam et beneficio institoris ex alia parte emissus servatus est.' Servius ecl. IX 1. Claudium commemorat schol. Bern. ad ecl. III 93 et in argumento ecl. IX, ubi haec leguntur: nam cum Claudio quodam milite communem agrum possidebat, a quo paene fuerat occisus;' et ad v. 2 his: advena, id est Claudius, non ut alii Varum vel Arrium centurionem dicunt.' de Milieno Torone locus est Probi p. 6 K. hic: ... 'promeruit ut agros suos reciperet, et eo facto concitaverat in se veteranos adeo, ut a Milieno Torone primipilari paene sit interfectus nisi fugisset, ut contestatur ipse cum ait [ecl. IX 14-16].' Arri centurionis impetum reduce Roma Vergilio factum falso, ut puto, narrat Servius in praef. bucol. ‘... meruit ut agrum suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemtus, nisi se praecipitasset in Mincium.' cf. idem ad ecl. III 94 IX 1. 23. sed ad priorem casum spectant quae Donatus in praef. bucol. § 63 habet: 'sed Vergilius merito carminum fretus et amicitia quorundam potentium centurioni Arrio cum obsistere ausus esset, ille statim ut miles ad gladium manum admovit, cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius finis persequendi fuit quam se in fluvium Vergilius coniecisset atque ita in alteram ripam enatavisset.' 'quod absurde dicunt per allegoriam tangi ecl. III 94 sq. breviter sine ullo nomine in vita Donati p. 59, 5 R. qui' (Maecenas) sibi opem tulisset adversus veterani cuiusdam violentiam, a quo in altercatione litis agrariae (om. Bern. Par.) paulum afuit quin occideretur;' Phocas v. 81 sqq. : iam Maro pulsus erat: sed viribus obvius ibat Fretus amicorum clipeo, cum paene nefando Ense perit.' e. q. s.

[ocr errors]

2) Menalcam in ecloga IX per allegoriam Vergilium intellegendum esse Quintilianus quoque VIII 6, 47 docet.

cos, Romam iterum se contulit, consilio, si vera scholiasta Ber nensis tradit, Cornelii Galli et Macri adiutus 1). legerunt elegant tissimum carmen sine dubio Maecenas et Caesar, quorum illquamvis nondum tanta familiaritate Vergilium amplexus impetravie a principe, ut aliis ni fallor praediis illi donatis vitae et securitati poetae consuleretur. quem ne optasse quidem probabile est ut in rapacium atrociumque militum vicinia novis periculis expositus maneret2). sive autem aliquae Vari quoque in commendando imperatoris magnificentiae poeta partes fuerant sive veteris eiusque potentis, quamquam inertis amici favorem noluit Vergilius plane amittere, cum laudes eius heroico carmine celebrandi consilium deposuisset (ecl. VI 2 sqq.), nomen tamen Vari praescripsit eclogae sextae, qua Sileni persona usus et Sironis communis magistri suavem memoriam ei lepide revocaret et Cornelii Galli poetae tum elegiarum clarissimi ingenium divinum veneraretur 3). Asinio vero Pollioni duplici poemate gratias rettulit: ecloga quarta, qua saeculum aureum consulis patris et filii, qui postea C. Asinius Gallus Saloninus appellatus est, nascentis anno 714

1) hinc Romam pergit, et Cornelius atque Macer illi consilium dant' schol. Bern. in ecl. IX argum.

2) sed postea et per Maecenatem et per triumviros agris dividendis Varum, Pollionem et Cornelium Gallum fama carminum commendatus Augusto et agros recepit et deinceps imperatoris familiari amicitia' (sic. Sang. amore Bern. Par.) 'perfruitus est' Donatus praef. bucol. § 63. neglegenter ex Suetonio excerpta videntur quae in vita p. 58 sq. Donatus narrat: ad bucolica transiit maxime ut Asinium Pollionem Alphenumque Varum et Cornelium Gallum celebraret quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se praestitissent. deinde (edidit) georgica in honorem Maecenatis, qui sibi mediocriter adhuc noto operam tulisset' e. q. s (vide supra). similia, sed contractiora etiam Probus p. 53: resti tutus beneficio Alpheni Vari, Asinii Pollionis et Cornelii Galli, quibus in bucolicis adulatur.' nec Phocas vv. 84-93 rerum ordinem accuratius quamvis verbosius persecutus est. cf. praeterea de Maecenate Martialis VIII 56, 9 et carmen ad Pison. 218 sqq. 3) Varum ergo prosequitur hoc epicedio Silenum vero Sirona philosophum vult intellegi: nam Sirona et Vergilius audiviť' schol. Veron. ad ecl. VI 6. cetera vide supra et in prolegg. p.8. 11. quae apud Servium ad ecl. VI 26 in solo Leidensi n. 80 teste G. Thilone leguntur haec autem omnia de Sileno a Theopompo

[ocr errors]
[ocr errors]

auspiciis promissum splendidissime persequitur 1), et octava revertenti ex Illyria imperatori dedicata, qua dignis Sophocleo cothurno, h. c. ipsius Pollionis arte, factis eius canendis nunc quidem inparem se professus ex bucolico interim genere, cuius colendi ille auctor fuerat, carmina duo Theocritea (II III) alterum alteri opposuit. Denique Cornelii Galli deserti a Cytheride mima 'sollicitos amores' in extrema eclogarum decima festive ita consolatur, ut quanto ipse illum amore crescente in horas (v. 73) amplectatur tenerrimis in exordio et in fine poematis verbis significet 2).

Cum recitata bucolica ingenti favore ab ipso poeta3) tum in scaena per cantores crebro pronuntiata esse accepimus 4) eo quidem successu, ut quondam surrexisse universus populus et forte praesentem spectautemque Vergilium veneratus esse narretur"). ergo cantata cum fuerint, mirum non est quod ad melicorum carminum similitudinem stropharum quandam aequabilitatem prae se ferunt,

in eo libro, qui Thaumasia appellatur, conscripta sunt. ipse ad commendationem addidit' fallor an demonstrant ipsum poetam ut Statins silvis prosa oratione eclogis vel singulis vel universis praefatum fuisse? .

1) quidam Saloninum, Pollionis filium, accipiunt. alii Asinium Gallum, fratrem Salonini, qui prius natus est, Pollione consule designato. Asconius Pedianus a Gallo audisse se refert, hanc eclogam in honorem eius factam' Servius ad ecl. VI 11. Gaius Asinius

Gallus orator, Asinii Pollionis filius, cuius etiam Vergilius meminiť Hieronymus Ol. 128, 2 (p. 86 R.): cf. Macrobius Sat. III 7. varias ariolationes tradit schol. Bern. in ecl. IV. argum. praeterea vide de hac et de octava ecloga prolegg. p. 9 et 11.

2) Cf. Servius et schol. Bern. ad ecl. X 1, prolegg. p. 10 sq. 3) dicitur autem' (ecloga VI) ingenti favore a Virgilio esse recitata, adeo ut cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro' e. q. s. absurda apud Servium ad ecl. VI 11, de quibus vide prolegg. 8 sq.

4) Cytherida eclogam sextam in theatro cantavisse non incredibile. bucolica eo successu edidit, ut in scaena quoque per cantores crebro pronuntiarentur' Donatus in vita p. 60 R.

testes

5) Narrat Maternus in dialogo de orat. c. 13: malo securum et quietum Vergilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud populum Romanum notitia. Augusti epistolae, testis ipse populus, qui auditis in theatro Vergilii versibus surrexit universus et forte praesentem spectantemque Vergilium veneratus est sic quasi Augustum'; quae non possunt nisi ad bucolica referri.

« IndietroContinua »