Immagini della pagina
PDF
ePub

quam cum olim in annall. philoll. LXXV p. 65 sqq. hic signis ad textum adpositis indicavi1).

enarraverim,

Inde Maecenatis suasu ut desertorum per bella civilia agrorum Italicorum culturam novo studio resuscitaret georgica vel septem vel novem annis scripsit emendavitque 2): et recitavit perfectum opus per continuum quadriduum reverso ex Asia post Actiacam victoriam atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti Caesari praesente Maecenate, qui legendi vices susciperet, aestate anni 725 ante triumphum mense Sextili Romae actum, ut incohavisse anno 716 vel 717 videatur3). quod tamen interfecto propria manu Cornelio Gallo anno 728 ita retractavit, ut in quarti libri parte altera pro laudibus amici olim Aegypto praefecti, cuius auctoritate Aristaei inventum firmaverat, Orphei fabulam insereret 4). nec desunt alia secundarum curarum vestigia, quamquam ipsum auctorem iterum georgica edidisse nec

carmi

1) Corrupisse meo quidem sensu magis quam restituisse artem Vergilianam videtur qui nuper de eclogarum compositione in annall. philoll. 1865 p. 344 sqq. disseruit R. Peiper. quae autem in libro de poetarum Graecorum bucolicorum nibus in eclogis a Vergilio expressis' contra me disputaverat Gust. Ad. Gebauer iam maximam partem sibi ipsi displicere ante aliquot annos litteris mihi significavit.

[ocr errors]

2) item proposuit Maecenas georgica, quae scripsit emendavitque septem annis', (VI vel VII annis Bern. quadriennio Guelferb.) Servius in vita p. 1. bucolica triennio (biennio Sang.), georgica VII, Aeneida XI perfecit annis' Donatus p. 60 R. georgica septennio scripsit, georgica Maecenas postulavit» Iunilius in schol. Bern. ad ge. I 1. post haec' (bucolica) ruris praecepta colendi Quattuor exposuit libris: en commoda terrae Edocuit geminis anno minus omnia lustris' Phocas v. 96 sqq. cf. prolegg. 13 sq.

[ocr errors]

3) georgica reverso post Actiacam victoriam Augusto atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti per continuum quadriduum legit suscipiente Maecenate legendi vicem quotiens interpellaretur ipse vocis offensione' Donatus p. 61 R. vide prolegg. p. 14 sqq.

4) fuit autem' (Gallus) amicus Virgilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret, quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit' Servius ad ecl. X 1. 'sane sciendum ut supra diximus ultimam partem huius libri esse mutatam. nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei' (sic Vat. Aristei et Orfei Par. Aristaei Orphei Voss. et Barb.) continet fabulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus est' idem ad ge. IV 1. cf. prolegg. 22 sq.

[ocr errors]

traditum nec probabile est: immo schedas, in quibus multa et mutaverat et addiderat, relictas ab eo amici post mortem ut potuere in ordinem redegerunt 1).

Georgica dum scribit poeta plurimum temporis in Campania ceterisque Italiae meridionalis regionibus, maxime autem Neapoli in urbe studiis ignobilis oti' (ge. IV 563 sqq.) florente 2) consumpsit. etiam rus Nolae propinquum habuisse videtur3) nec omnino inprobabile, Campanis potissimum praediis Caesarem Andini agri damnum compensavisse. Tarentum1) se vidisse narrat ge. IV 125, et vere anni 717 cum Vario Plotioque "Sinuessae Horatio tunc familiarissimo cum occurrisset inproviso, una cum eo et Maecenate aliisque iter Brundisinum confecit 5). nam tradiderat Maecenati Horatium ex Graecia a. 713 reducem iam anno 715 exeunte vel

1) Vide prolegg. caput III.

2) Cf. Strabo V 7 p. 246 ἐπιτείνουσι δὲ τὴν ἐν Νεαπόλει διαγωγὴν τὴν Ἑλληνικὴν οἱ ἐκ τῆς ̔Ρώμης ἀναφοροῦντες δεῦρα ἡσυχίας χάριν τῶν ἀπὸ παιδείας εργασαμένων ἢ καὶ ἄλλων διὰ γῆρας ἢ ἀσθένειαν ποθούντων ἐν ἀνέσει ζῆν. καὶ τῶν ̔Ρωμαίων δ ̓ ἔνιοι χαίροντες τῷ βίῳ τούτῳ, θεωροῦντες τὸ πλῆθος τῶν ἀπὸ τῆς αὐτῆς διαγωγῆς ἐπιδημούντων ἀνδρῶν, ἄσμενοι φιλοXwpoûσi kai Zŵoiv aútóði. Horatii epod. V 43 Ovidii metam. XV 712 Statii silv. III 5, 85 Silii XII 31 sqq.

с

3) scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: talem... Nola iugo" (ge. II 225); postea Vergilium` petisse a Nolanis aquam uti duceret in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse oramque pro Nola mutasse atque ita reliquisse: "et vicina V. ora iugo' Gellius VI (VII) 20. cf. Philargyrius ad ge. II 225 Servius ad Aen. VII 740. defendi narrationem in prolegg. 23 sq.

4) Propertius quod eleg. III 34, 67 Vergilium umbrosi subter pineta Galaesi', ̃h. e. in agro Tarentino canere bucolica dicit, certa memoriae fide non nititur: immo illa orta sunt partim ubi 'viridis leneras praetexit harundine ripas Mincius' (ecl. VII 12), partim in urbe. sed fortasse Ioh. Chr. Iahnius in praef. p. VII recte coniecit, cum illa scripsit Propertius a. 728 in agro Tarentino versatum esse Vergilium.

[ocr errors]

5) postera lux oritur multo gratissima; namque Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque Occurrunt, animae quales neque candidiores Terra tulit neque quis me sit devinctior alter. O qui complexus et gaudia quanta fuerunt! Nil ego contulerim iucundo sanus amico.' Horatius sat. I 5, 39 sqq. cf. Franckii fastos Hor.

ineunte 716, quo quidem tempore ipsius et fama ingenii inter doctos adulta et gratia apud Maecenatem satis firmata erat1). atque ut singulas georgicon partes amicis vel legi vel mitti iam ante recitationem anni 725 par erat, ita Horatius iam multo ante et georgicon I 512 sq. in satira I 1, 114 sq. imitatus est et in I 10, 44 molle atque facetum' gaudentes rure Camenas Vergilio adnuisse praedicavit.

Ad Octaviani res gestas versibus exornandas se mox adgressurum esse promiserat ge. III 46 sqq., sed mutato non sine ipsius imperatoris auctoritate consilio interim Iuliae gentis et populi Romani origines Aeneide condere instituit statim post absoluta georgica, h. e. anno 725. cui componendae omne quod supererat vitae tempus undecim annis impendit 2). nascentis poematis famam anno 728 vel 729 auspicatus est Propertius his versibus III 34, 59 sqq.:

me iuvet hesternis positum languere corollis,
quem tetigit iactu certus ad ossa deus,
Actia Vergilium custodis litora Phoebi,
Caesaris et fortes dicere posse rates,
qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma
iactaque Lavinis moenia litoribus.
cedite Romani scriptores, cedite Grai:
nescio quid maius nascitur Iliade. 3)

p. 96 sqq. cum v. 93 Varius solus narretur Canusii discessisse, Vergilius cum ceteris Brundisium usque viam carpsisse statuendus est.

1) nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere quid essen' Horatius sat. I 6, 54 sq. conl. II 6, 40.

2) postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim; sed nec emendavit nec edidit' Servius in vita. Aeneida XI perfecit annis' Donatus p. 60, 6 R. bis sena volumina sacro Formavit donata duci trieteride quarta' Phocas v. 100 sq. novissime Aeneidem inchoavit, argumentum varium ac multiplex et quasi amborum Homeri carminum instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis Latinisque commune et in quo, quod maxime studebat, Romanae simul urbis et Augusti origo contineretur.' Donatus p. 59, 8 R. Aeneida ingressus bello Cantabrico **' Probus in vita p. 1 K. (53, 11 R.). vide prolegg. 56 sqq.

с

3) Aeneidos vixdum coeptae tanta extitit fama, ut Sextus Propertius non dubitaverit sic praedicare: cedite... Iliade' Donatus

quibus apparet, ne tum quidem spem depositam fuisse fore ut post perfectam Aeneidem Actiacum bellum peculiari poemate Vergilius describeret 1),

[ocr errors]

Splendidissimi operis cognoscendi cupidus Augustus cum adversus Cantabros bellum gereret anno 728 vel 729 'supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypografe vel quodlibet colon mitteretur a poeta 2). qui respondit epistula, qua post prooemium tale ego vero frequentes a te litteras accipio' infra 'de Aenea quidem' inquit meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem: sed tanta incohata res est, ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar, cum praesertim ut scis alia quoque studia ad id opus multoque potiora inpertiar 3).' multo demum post tres omnino libros Augusto recitavit: constat de quarto, nisi quod tempus recitationis ignoratur, et de sexto, quod paulo post Marcelli mortem intra annos 731 et 732 exeuntes pronuntiavit Augusto et Octaviae 1). quae ad pulcherrimos de Marcello versus (860 sqq.) re

p. 61, 9 R. complectitur in hac elegia Propertius universam Vergilii poesin triplici genere probatam: nam post Aeneidis argumentum georgicon libros I et II, deinde eclogas tangit VII (Thyrsin), V (Daphnin), III (aurea mala v. 71), I (Tityrum), II (Alexin), nec obtrectatorum livorem praeterit (v. 81 sqq.). quod Apolline dignum carmen v. 79 sq. laudat, nescio an de nova aetate vaticinium ecl. IV intellegi velit; v. 70 autem ad ecl. IX 6 nullo modo referri licet nec potest spectare nisi ad ecl. II 40 sqq. 1) Cf. prolegg. 57 sq.

2) Donatus narrat p. 61, 14 R. (emendavit Hagenus)

3) audi quid de operis sui multiplici doctrina ipse' (Vergilius) pronuntiet. ipsius enim Maronis epistola, qua compellat Augustum, ita incipit: "ego accipio" et infra: de Aenea" e. q. s. Macrobius Sat. I 24, 11 cf. prolegg. 58.

[ocr errors]

4) cui' (Augusto) tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, (immo primum Hagenus 1. 1. p. 687.) quartum et sextum' Donatus p. 62, 1 R. dicitur autem ingenti affectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto. nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.' (sic Lionis et Thilonis libri: III. İ. VI. Bern. 172, M. I. VI. Bern. 167, unde primum quartum sextum scribendum videtur Hageno 1 1. fortasse recte.) Servirs ad Aen. IV 324 cf. prolegg. 58 sq 69 sq. 87.

centi dolore oppressa defecisse fertur, fletusque parentum ac gemitus extremam libri partem prosecutus est 1).

Ceterum scriptus post annum 725, sed ante 727 a. d. XVI Kal. Febr. primus, post eundem terminum ortus octavus, tertius post a. 726, nec recentior eo quartus, sed est secundus. post tertium et quartum et noni partem certe natus est quintus, sed nonus quoque post tertium et quartum. ultimo vitae anno in septimo poeta fuit occupatus 2). reliquis libris temporis nota non inest. crescebat autem cum opere gravissimo amicorumque qui partes cognoverant admiratione desiderium, ut tandem aliquando perfectum videret dignumque et sua spe et aliorum praeconiis edere posset. hoc animo dum in Surrentino litore habitabat votum Veneri concepit quod in catal. VI legitur.

C Anno aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab oriente Romam revertenti destinassetque' leni principis vi coactus, ut opinor, 'non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio coss.' h. e. anno 735/193).

1) (recitavit) sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset ad illos de filio suo versus "tu Marcellus eris" defecisse fertur atque aegre focillata est' Donatus p. 62 R. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Virgilius finem esse dixisset, qui pro hoc aere gravi donatus est.' Servius ad Aen. VI 862. cf. prolegg. 60. de inepta Erotis librarii fabula a Donato p. 62, 6 sqq. et Servio ad Aen. VI 165 narrata quid sentiam dixi in prolegg. 63 sq. cf. Hageni 1. 1. p. 686

2) Demonstravi haec in prolegomenon capite sexto.

3) Donati p. 62 sq. R. verba sunt. (destinasset scripsi: destinare, destinaret, distinaret libri) ↑ Vergilius Brundisi moritur Sentio Saturnino et Lucretio Cinna' (immo Vespillone) coss.' Hieronymus Ol. 190. 2. decessit in Calabria annum agens quinquagesimum et primum' Probus in vita p. 1 K. vixit annos LII' vita Bern. cf. Phocas v. 102 sqq. falsa narrat personatas Servius in vita p. 2 L. perit autem Tarenti in Apuliae civitate: nam dum Metapontum cupit videre, valetudinem ex solis ardore contraxit' (periit om. BP), quae unde

« IndietroContinua »