Immagini della pagina
PDF
ePub

secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytile3 narum corona civica donatus est. meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tempore. nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per Marcum Lepidum movebatur, Romam propere redit. et Lepidi 5 quidem societate, quamquam magnis condicionibus invitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, 4 quam minorem opinione offenderat. ceterum composita seditione civili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit; absolutoque Rhodum 10 secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope 15 quadraginta dies cum uno medico et cubiculariis duobus. 2 nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. numeratis deinde quinquaginta talentis expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac redactos 20 in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret. vastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum videretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam auxiliisque ccntractis et praefecto regis provincia expulso nutantis ac 25 dubias civitates retinuit in fide.

5 Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per suffragia populi honor optigit, actores restituendae tribuniciae potestatis, cuius vim Sulla deminuerat, enixissime iuvit. L. etiam Cinnae uxoris fratri, et qui cum eo civili discordia Lepidum secuti post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum in civitatem rogatione Plotia confecit habuitque et ipse super ea re contionem.

6

Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas

30

laudavit e more pro rostris. et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert :

'Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est.

nam ab 5 Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.'

IO In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti 2 Pompei filiam, L. Sullae neptem; cum qua deinde divortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri veste tam constans fama erat, ut senatus quaestionem de pollutis 15 sacris decreverit.

Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi cum mandatu 7 praetoris iure dicundo conventus circumiret Gadisque venisset, animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod 20 nihil dum a se memorabile actum esset in aetate qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. etiam confusum eum somnio proximae 2 noctis-nam visus erat per quietem stuprum matri intu25 lisse-coiectores ad amplissimam spem incitaverunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur. decedens ergo ante 8 tempus colonias Latinas de petenda civitate agitantes adiit, 30 et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.

Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem 9
I et Casaubon: sed codd.

ante paucos dies quam aedilitatem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus invaderet, 5 ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitue2 retur. meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus. de hac significare videtur et Cicero in qua- 10 dam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia vel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse; convenisse autem Curio ait, ut 15 3 togam de umero deiceret. idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis provincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris ille, ipse Romae ad res novas con- 20 surgerent, per Ambranos et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.

ΙΟ Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornavit porticibus ad tempus exstructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. 25 venationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, 'evenisse sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris vocaretur, 30 ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici.' 2 adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus.quam destinaverat paribus; nam cum

21 Ambrones Beroaldus

multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.

Conciliato populi favore temptavit per partem tribuno- II 5 rum, ut sibi Aegyptus provincia plebi scito daretur, nanctus. extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque vulgo inprobabatur. nec obtinuit adversante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus posset 10 modis in vicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicariis quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata civium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quam15 quam exceptos Corneliis legibus. subornavit etiam qui 12 Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil 20 aeque ac iudicis acerbitas profuerit. deposita provinciae 13 spe pontificatum maximum petit non sine profusissima largitione ; in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur 'domum se nisi pontificem non reversurum'. atque 25 ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.

. Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque 14 universo in socios facinoris ultimam statuente poenam, 30 solus municipatim dividendos custodiendosque publicatis bonis censuit. quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia

mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius atque 2 ipse sensisset exceptam. obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum 5 Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque obiecta protexerint. tunc plane deterritus non modo cessit, sed et in reliquum 10 anni tempus curia abstinuit.

15

2

17

Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione Capitoli ad disquisitionem populi vocavit rogatione promulgata, qua curationem eam in alium transferebat; verum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim novorum 15 consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit. ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges adversus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo 20 administratione rei publicae decreto patrum submoverentur. ac nihilo minus permanere in magistratu et ius dicere ausus, ut comperit paratos, qui vi ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clam refugit pro condicione temporum quieturus. multitudinem quoque 25 biduo post sponte et ultro confluentem operamque sibi in adserenda dignitate tumultuosius pollicentem conpescuit. quod cum praeter opinionem evenisset, senatus ob eundem. coetum festinato coactus gratias ei per primores viros egit accitumque in curiam et amplissimis verbis conlaudatum in 30 integrum restituit inducto priore decreto.

Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Novium Nigrum quaesitorem a Lucio 33 quaesitorem Rolfe: quaestorem codd.

« IndietroContinua »