Immagini della pagina
PDF
ePub

rerant, interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus, Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles jussit, proficisci, eisque prædixit, ut ne priús Lacedæmoniorum legatos dimitterent, quàm ipse esset remissus. Hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratum senatumque Lacedæmoniorum adiit, et apud eos liberrimé professus est, Athenienses suo consilio quod communi jure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo fuciliús ab hoste possent defendere, muris sepsisse, neque eo, quod inutile esset Græciæ, fecissent, Nam illorum urbem ut propugnaculum oppositam esse barbaris, apud quam jam bis classis regia fecisset naufragium. Lacedæmonios autem malé et injusté facere, qui id potiús intuerentur, quod ipsorum dominationi, quàm quod universæ Græciæ utile esset. Quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent; aliter illos nunquam in patriam essent recepturi.

VIII.

Tamen non effugit civium suorum invidiam; namque ob eumdem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis è civitate ejectus, Argos habitatum concessit. Hic cùm proter multas ejus virtutes magna cum dignitate viveret, Lacedæmonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Persarum ad Græcciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis est damnatus. Id ut audivit, quòd non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cúm ejus principes civitatis animadvertisset timere, ne proter se bellum his Laceæmonii et Athenienses indicerent; ad Adme

tum Molossorum regem, cum quo ei hospitium fuerat, confugit. Huc cùm venisset, et in præsentiâ rex abesset, quó majore religione se receptum tueretur, filiam ejus parvulam arripuit, et cum eâ se in sacrarium, quod summâ colebatur ceremoniâ, conjecit. Inde non priùs egressus est, quàm rex eum datâ dextrâ in fidem reciperet, quam præstitit. Nam cùm ab Atheniensibus et Lacedæmoniis exposceretur publicé, supplicem non prodidit; monuitque, ut consuleret sibi: difficile enim esse in tam propinquo loco tutò eum versari. Itaque Pydnam eum deduci jussit, et quod satis esset præsidii dedit. Hâc re auditâ, hic in navem omnibus ignotus ascendit: quæ cùm tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus; sensit Themistocles, si eó pervenisset, sibi esse pereumdum. Hac necesitate coactus, domino navis quis sit aperit, multa pollicens, si se conservasset, At ille, clarissimi viri captus misericordiâ, diem noctemque procul ab insulá in salo navem tenuit in anchoris, neque quemquam ex eâ exire pasus est. Inde Ephesum pervenit, ibique Themistoclem exponit: cui ille pro meritis gratiam postea retulit.

IX.

Scio plorosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe regnante in Asiam transiisse. Sed ego potissimum. Thucydidi credo, quod ætate proximus erat, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et ejusdem civitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxem eum venisse, atque his verbis epistolam missise: Temistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Grajorum in domum tuam intuli, cúm mihi necesse fuit, adversus patrem tuum bellare, patriamque meam defendere. Idem multo plura bona feci, posquam in tuto ipse ego, et ille in

periculo esse cæpit. Nam cúm in Asiam reverti nollet, prælio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci, id agi, ut pons, quem im Hellesponto fecerat, dissolveretur, atque ab hostibus circumiretur: quo nuncio ille periculo est liberatus. Nunc autem ad te confugi exagitatus á cunta Græcia, tuam petens amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. Ea autem rogo, ut de iis rebus, de quibus tecum loqui volo, annum mihi temporis des, eoque transacto, me ad te venire patiaris.

X.

Hujus rex animi magnitudinem admirans, cupiensque talem virum sibi conciliari, veniam dedit. Ille omne illud tempus literis sermonique Persarum dedit, quibus adeó eruditus est, ut multo commodiùs dicatur apud regem verba fecisse, quàm hi poterant, qui in Perside erant nati. Hic cùm multa regi esset pollicitus, gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Græciam bello oppressurum, magnis numéribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit, domiciliumque Magnesiæ sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, his usus verbis: quæ ei panem præberet: ex quâ regione qiunquaginta ei talenta quotannis redibant: Lampsacum, unde vinum sumeret: Myuntem, ex quà obsonium haberet. Hujus ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus; statuæ in foro Magnesiæ. De cujus morte multimodis, apud plerosque scriptum est: sed nos eumdem potissimùm Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesix morbo mortuum, neque negat, fuisse famam, venenum suà sponte sumsisse, cúm se, quæ regi de Groeciù opprimendà polli

citus esset, præstare posse desperaret. Idem, ossa ejus clam in Atticà ab amicis esse sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriæ prodidit.

Julio César.

I.

Cognitâ militum voluntate, Ariminum cum eâ legione proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit: reliquas legiones ex hibernis evocat, et subsequi jubet. Eò L. Cæsar adolescens venit, cujus pater Cæsaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto, cujus rei causâ venerat, habere se á Pompejo ad eum privati officii mandata demonstrat: «Velle Pompejum se Cæsari purgatum, ne ea. quæ reipublicæ causâ egerit, in suam contumeliam vertat: semper se reipublicæ commoda privatis necessitatibus habuis. se potiora: Cæsarem quoque pro suâ dignitate debere et studium et iracundiam suam reipublicæ dimittere, neque adeò graviter irasci inimicis, ne cùm illis nocere se speret, reipublicæ noceat.» Pauca ejusdem generis addit cum excusatione Pompeji conjuncta. Eadem fere, atque iisdem de rebus prætor Roscius agit cum Cæsare, sibique Pompejum commemorasse demonstrat. Quæ res etsi nihil ad levandas injurias pertinere vide

bantur; tamen idoneos nactus homines, per quos ea, que vellet, ad eum perferrentur; petit ab utroque, quoniam Pompeji mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere, atque omnem Italiam metu liberare possent: «Sibi semper reipublicæ primam fuisse dignitatem vitâque potiorem: doluisse se, quod populi Rom. beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, cujus absentis rationem haberi proximis comitiis populus jussisset: tamen hanc honoris jacturam sui, reipublicæ causâ æquo animo tulisse: cùm litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse: totâ Italiâ delectus baberi, retineri legiones duas, quæ ab se simulatione Parthici belli sint abducte: civitatem esse in armis. Quònam hæc omnia nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se descen dere paratum, atque omnia pati reipublicæ causa. Proficiscatur Pompejus in suas provincias: ipsi exercitus dimittant; discedant in Italiâ omnes ab armis: metus é civitate tollatur: libera comitia, atque omnis respublica senatui populoque Romano permittatur.» Hæc quò faciliùs certisque conditionibus fiant, et jurejurando sanciantur; aut ipse propiùs accedat, aut se patiatur accedere. Fore, uti per colloquia omnes controversiæ componantur.

[ocr errors]

II.

Aceptis mandatis, Roscius cum L. Cesare Capuam pervenit, ibique consules Pompejumque invenit. Postulata Cesaris renuntiat. Illi, re deliberatâ, respondent, scriptaque ad eum mandata per eos remittunt, quorum hæc erat summa: «Cæsar in Galliam reverteretur. Arimino excederet, exercitus dimitteret. Quæ si fecisset,

« IndietroContinua »