Immagini della pagina
PDF
ePub

tum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Cæsarem mittunt: «sese paratos esse portas aperire, quæque imperaverit, facere, et L. Domitium vivum in ejus potestatem tradere.› Quibus rebus cognitis, Cæsar, etsi magni interesse arbitrabatur quamprimum oppido potiri cohortesque ad se in castra transducere, ne qua aut largitionibus, aut animi confirmatione, aut falsis nunciis, commutatio fieret voluntatis, quòd sæpe in bello parvis momentis magni casus intercederent; tamen veritus ne militum introitu et nocturni temporis licentià oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat, atque in oppidum dimittit: portas murosque asservari jubet. Ipse iis operibus, quæ facere instituerat, milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierun consuetudo, sed perpetuis vigiliis, stationibusque, ut contingant inter se, atque omnen munitionem expleant: tribunos militum et praêfectos circummittit, atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus asservent. Neque verò tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui eâ nocte conquieverit. Tanta erat summa rerum exspectatio, ut allius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperet.

VI.

Quartâ virgiliâ circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: «velle, si sibi fiat potestas, Cæsarem convenire.» Factâ potesta te, ex oppido mittitur, neque ab eo priùs Domitiani milites discendunt, quâm in conspectum Cæseris deducatur. Cum eo de salute suâ agit atque obsecrat,

sibi ut parcat veteremque, amicitiam commemorat, Cæsarisque in se beneficia exponit, quæ erant maxima, quòd per eum in collegium pontificum venerat; quod provinciam Hispaniam ex præturâ habuerat; quôd in petitione consulatus ab eo erat sublevatus: Cujus orationem Cæsar interpellat, «se non maleficii causâ ex provinciâ egressum; sed uti se á contumellis inimicorum defenderet; ut tribunos plebis, ea re ex civitate expulsos, in suam dignitatem restitueret; ut se et populum Romanum, paucorum factione opressum, in Iibertatem vindicaret.» Cujus oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit; quod de ́suâ salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio: adeò esse perterritos nonnullos, ut suæ vitæ duriús consulere cogantur. Facta potestate, discedit.

Salustio.

I.

Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani; qui, Æneâ duce profugi, sedibus incertis vagabantur, cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sinè legibus, siné imperio, libe. rum atque solutum. Hi postquam in una mœnia conveneri, dispari genere dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu, quâm facilè coaluerint; sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges, populique finitimi bello tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi, longé á periculis aberant. At Romani domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviám ire, libertatem, patriam, parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis, quâm accipiundis beneficiis amicitias parabant; imperium legiti

mum, nomem imperii regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiâ validum erat, reipub. consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, Patres appellabantur. Post, urbi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis, atque augendæ reipub. fuerat in superbiam, dominationemque convertit; immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi facere: eo modo minimé posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

II.

Sed eâ tempestate cœpere se quisque magis extollere, magisque ingenium in promptu habere: nam regibus boni, quám mali suspectiores sunt: semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantum brevi creverit. Tanta cupido glori e incesserat. Jam primùm juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu millitiam discebat: magisque in decoris armis, et militaribus equis, quám in scortis, atque conviviis lubidinem habebat. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat: sed gloriæ maximum certamen inter ipsos erat. Se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam famam, magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniæ liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Rom. parvâ manu fuderit, quas urbes naturâ munitas pugnando receperit, ni ea res longiùs nos ab incoepto traheret.

III.

Sed profectò fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis, quàm ex vero, celebrat

obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego existumo, satis amplæ, magnificeque fuere, verùm aliquanto minores tamen, quâm famâ feruntur: sed, quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur: ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum verbis ea potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit: quia prudentissimus quisque negotiosus maxumé erat, ingenium nemo sine corpore exercebat: optumus quisque facere, quam dicere sua ab aliis benefacta laudari, quám ipse aliorum narrare, malebat.

IV.

Igitur domi militiæque boni mores colebantur: concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos no legibus magis, quám naturâ valebat; jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant: in supplicis deorum magnifici; domi parci, in amicos fideles erant: duabus his artibus, audaciâ in bello, ubi pax evenerat, æquitate, seque, remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo; quod in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardiùs revocati prœlio excesserant, quàm qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace veró, beneficiis magis, quàm metu, imperium agitabant; et acceptâ injuriâ, ignoscere, quám persiqui, malebant.

V.

Sed, ubi labore atque justitiâ resp. crevit, reges magni bello domiti; nationes feræ, et populi ingentes vi subacti; Carthago æmula imperii Romani, á stirpe

« IndietroContinua »