Immagini della pagina
PDF
ePub

quid dixi ad unam summam referri volo vel humânitatis vel clementie, vel misericordiæ tuæ.

Causas, Cæsar, egi multas, et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum: certé nunquam hoc modo, Ignoscite, Judices: erravit: lapsus est; non putavit; si unquam post hac... Ad parentes sic agi solet. Ad Judices, Non fecit: non cogitavit: falsi testes; fictum crimen. Dic te, Cesar, de facto Ligarii judicem esse: quibus in præsidiis fuerit quære. Taceo. Ne hæc quidem colligo, quæ fortasse valerent etiam apud judicem: Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo non acerbus; tum etiam totus animo et studio tuus.

EPILOGO.

XI.

Ad judicem sic agi solet. Sed ego ad patrem loquor. Erravi, temerè feci, pœnitet: ad clementiam tuam confugio: delicti veniam peto: ut ignoscas oro. Si nemo impetravit, arroganter: si plurimi, tu idem fer opem, qui spem dedisti. An sperandi Ligatorio causa non sit, cúm mihi apud te sit locus etiam pro altero deprecandi? Quamquam neque in hac oratione spes est posita cause, nec in eorum studiis, qui à te pro Ligario petunt, tui necesarii.

Vidi enim. et cognivi, quid maximè spectares, cùm pro alicujus salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse, quàm preces: neque spectere, quàm tuus esset necesarius is, qui te oraret, sed quàm illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa, ut mihi beatiores illi esse videantur interdum, qui tuâ liberalitate fruuntur, quám tu ipse, qui illis tam multa concedis; sed video tamen,

apud te causas, ut dixi, rogantium valere plus, quam preces: ab iisque te moveri maximè, quorum justissimum dolorem videas in petendo.

In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis; sed hoc, quæso, considera, quod soles. Possum fortissimos viros, Sabinos tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, fiorem Italiæ ac robur reipublicæ proponere: nosti optimé homines. Animadverte horum omnium mostitiam et dolorem. Hujus T. Brochi, de quo non dubito quid existi mes, lacrimas squaloremque ipsius, et filii vides.

Quid de fratribus dicam. Noli, Cæsar, putare de unius capite nos agere. Aut tres tibi Ligarii in civitate retinendi sunt, aut tres ex civitate exterminandi. Quodvis exilium his est optatius, quám domus, quàm dii penates, uno illo exulante. Si fraterné, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrymæ, moveat pietas, moveat germanitas. Valeat tua vox illa, quæ vicit. Te enim dicere audiebamus, nos, omnes adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnes, qui contra te non essent, tuos. Videsne igitur hunc splendorem, omnem hanc Brochorum domum. L. Marium. C. Cæsetium, L. Considium, hosce omnes equites romanos, qui adsunt veste mutatà, non solùm notos tibi, verùm etiam probatos viros, qui tecum fuerunt? Atqui his maximé irascebamur, et hos requirebamus, et his nonulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos, ut quem admodum cætera, quæ dicta sunt á te, sic hoc verissimum reperiatur.

XII.

Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnes fratres tecum judicares fuisse. An potest quisquam dubitare, quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset in eadem sententia futurus fuerit, in

qua fratres fuerunt? Quis est, qui horum consensum conspirantem et penè conflatum, in hac propé æqualitate fraterna non noverit? Qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quám ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt, tempestate abreptus est unus: qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen salvos esse voluisti.

Sed ierit ad bellum: discesserit non á te solum, verùm etiam à fratribus. Hi te orant tui. Equidem cùm tuis omnibus negotiis interessem, memoriâ teneo, qualis tum T. Ligarius, quæestor urbanus, fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est, me hoc meminisse: spero etiam, te (qui oblivisci nihil soles nisi injurias quoniam hoc est animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de hujus illo quæstoris officio cogitantem etiam de aliis quibusdam quæstoribus reminiscentem recordari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud, (neque enim hæe divinabat) nisi ut tu eum tui studiosum et bonum virum judicares, nunc à te supplex fratris salutem petit: quam hujus admonitus officio cúm utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos, non solùm sibi ipsos, neque his tot ac talibus viris, neque nobis necessariis suis, sed etiam reipublicæ condonaris.

Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo M. Marcello fecisti nuper in curia nunc idem in foro de optimis, et huic omni frequentiæ probatissimis fratribus. Ut concesisti illum senatui, sic da hunc populo: cujus voluntatem carissimam semper habuisti. Et si ille dies tibi gloriosissimus, populo romaro gratissimus fuit: noli, obsecro, dubitare, C. Cæsar, similem illi gloriæ laudem sæpissimé quærere. Nihil est enim tam populare, quam bonitas: nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordiâ est. Ho

mines enim ad deos nullâ re proprius accedunt quám salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua majus, quam ut possis, nec natura tua melius, quam ut velis conservare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitam postulat, tua certè natura breviorem. Quare, cum utilius esse arbitrer, te ipsum quam aut me, aut quamquam loqui tecum, finem jam faciam. Tantúmte admonebo, si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

TIBULO.

ELEGIA X. IN BELLUM.

Quis fuit horrendos primus qui protulit enses?
Quàm ferus, et veré ferreus ille fuii!
Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata,
Tunc brevior diræ mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit; nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,

Fagimus adstabat cùm scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat Securus varias dux gregis inter oves.

Tunc mihi vita foret: vulgi nec tristia nossem Arma, nec audissem corde micante tubam. Nunc ad bella trahor: et jam quis forsitam hostis Hæsura in nostro tela gerit latere.

Di patrii, servate Lares: aluistis et îdem,
Cursarem vestros cùm tener ante pedes.
Neu pudeat prisco vos esse è stipite factos,
Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tunc meliùs tenuère fidem, cum paupere cultu

« IndietroContinua »