Immagini della pagina
PDF
ePub

DISSERTATIO

QUADRAGESIMANONA.

H

Actenus vidimus Civitates Itali-¡ Anem emendicaret. Præterea de finibus, de inlicas arto amicitiæ & Societatis vinculo copulatas & fœderatas, ut partam Libertatem unanimi ftudio, viribufque conjunctis tuerentur. Attamem vel ipfo tempore, quo Lombardorum Societas viguit, non defuere Civitates aliæ, quibus aut Imperialis partis ftudium, aut fperata aliqua utilitas, aut metus obftitit, quominus in idem foedus convenirent, aut etiam ipfas ab eo abftraxit. Ad hæc multorum animos urebat ambitio, familiaris comes. potentiæ, dilatandi imperii cupido, ita ut quæcumque Civitas potentiorem fe finitimis fentiebat, facile contra eos belli gerendi occafio

juriis, de damnis illatis, aliifque hujufmodi
rebus non levis interdum contentio fuit. Pro-
inde hinc nata eft fingularium Foederum &
pactorum neceffitas : unufquifque enim quibus
poterat artibus ac præfidiis fuæ Libertati & in-
columitati cavebat; aut fervandæ pacis & con-
cordiæ caufsâ cum fuis conterminis pactiones
faciebat. Acceffit etiam Mercaturæ & Com-
mercii cauffa, curantibus quibufcumque pro-
priæ patriæ utilitatem. Quid Bononienfis Ref
publica Anno MCLXVI. cum Mutinenfi pro
utriufque Populi quiete, & fecuritate Com-
mercii ftatuerit, tabulæ indicabunt
, quæ in
Eftenfi Archivo cuftodiuntur .

Pacta concordiæ initæ inter Bononienfes & Mutinenfes,
Anno Chrifti 1166.

N

'Os Bononienfes juramus falvare & cu ftodire perfonas Mutinenfium, & corum bona, & perfonas omnium babitantium in toto Comitatu, & Epifcopatu Mu tina, & eorum bona in toto noftro Districtu, & Stratam, & Treguan tenere inter nos, exceptis latronibus falfatoribus & inimicis Imperatoris. Et fi quis de noftris Civibus

vel

de noftro Epifcopatu, vel Comitatu debitor eft ex quacumque caufa, folvere faciemus, fi habeat unde folvat : fi verò non habeat unde folvat, de Civitate & noftro districtu expellemus, bonis ablatis & deftructis. Si plures fint fidejuffores de Bononienfibus & Mutinenfibus, quorum unufquifque infolidum fit obligatus, pro parte eos folvere compellemus. Predas in preteritum a duobus annis factas a noftris hominibus tam de Civitate, quàm de Epifcopatu fimpliciter reftituere faciemus In futurum verò factas ufque ad quinquennium fimiliter reftituere faciemus. Et fi reftituere non poffint, de Civitate & toto noftro Districtu expellemus

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Charta renovatæ concordiæ inter Mutinenfes & Bononienfes, Anno 1177.

N nomine Domini. Nos Pius & Pinamons, Poteftates Mutina & Bononiæ juramus bona fide,& fine omni fraude tenere Stratam & Treguam inter Mutinam & Bononiam,

facere tenere hominibus totius noftræ fortiæ, omnibus perfonis & rebus inde tranfeuntibus exceptis furibus, latronibus, falfatoribus, & inimicis utriufque Civitatis vel alterius tantum, & eorum rebus. Et quicumque de noftris Epif copatibus vel Civitatibus Stratam ruperit, & ad arbitrium Poteftatis fuæ non emendaverit fub banno meo erit, de cujus Civitate vel Epif copatu fuerit, & in fuis rebus bonâ fide eum damnificabo. Et fi adjutorium ad puniendos eos, Tom. IV.

D[qui Stratam ruperint, invicem nobis neceffe fuerit, infra octo dies, poftquam nos requifierimus,unus fcilicet alium, adjutorium dabimus, fecundum quod ille, cui neceffe fuerit, requirere fine fraude voluerit per Literas vel Nuntium, nifi confenfu ejus remanferit, differendo

ad alium vel ad alios terminos vel remittendo Et fi terminum vel terminos ille, cui expedie

dare voluerit, ad eos terminos ita ferva bimus. Hæc autem omnia ufque ad finem noftri regiminis bona file & fine fraude fervabimus, & in concione faciemus jurare per Nuntium fuper animam Populi eorum parabolá ita fervare. Et per noftras Terras, in quibus viZ

fum

fum fuerit nobis expedire, Stratam & Treguam A
ftam jurare faciemus. Hoc autem facramen-
tum fecerunt prædicta Poteftates Anno Domini
MCLXXVII. Undecimo Kalendas Septembris,
Indictione X. in præfentia Ugonis de Ceula
Manfredini de Lugarello, Tiberti de Falfabri
na, Matthæi de Mutina, Oderici Buccade luc-
cio, Radaldi de Gorgadella, & aliorum mul-
torum.

Album ad Sanctam Mariam in Stratam, Indictione prædicta

Ego Lambertus Communis Bononie Notarius interfui&fubfcripfi,

IN

2

Hæc inter ambos Populos conftituta ad unius commercii tutelam. Nunc Foedus infpiciamus inter eos percuffum, ut alter alteri militaret. prout neceffitas ferret. Exftat ejus concordia Charta in Regefto novo Reipublicæ Bononienfis; & quamquam annus defideretur, quo fcripta fuit, antiquus Index eam refert ad Annum MCLXXII. Sigonius verò in Hiftor. Bononienf. uti & Ghirardaccius Lib. 4. Hiftoriar. Bononienf. conventionem hanc adnectunt Anno MCLXXXI. Nihil verò dubitandum, quin & Mutinenfes pari facramento fefe Bononienfibus obftrinxerint.

Pacta Foederis inter Bononienfes & Mutinenfes

initi Anno 1172. vel 1181.

C

N nomine Domini. Placuit Mutinenfibus | B | dictione Bononienfium, dum tamen non fiat ei Bononienfibus hujufmodi concordiam inter fe facere, quod Bononienfes debent adju vare Mutinenfibus in toto Epifcopatu Mutine, & infra confines Epifcopatus Mutine contra omnem mortalem hominem, & contra omnem gentem, & contra omnem locum, qui locus fit de Epifcopatu Mutinæ vel infra confines Epifcopatus Mutina, excepto contra Nonantulanos, &excepto contra Civitates Societatis Lombardia contra quas non debent eos adjuvare; fed nec aliquam Civitatem Societatis debent adju vare contra Mutinenfes infra fines Epifcopatus Mutine, nifi fieret præcepto Rectorum Societatis pro communi facio Societatis. Et Bononienfes duas Hoftes in anno facient Mutinenfibus infra fines Epifcopatus Mutina, femel cum mititibus & peditibus per commune, ad difpendium & perditam Bononienfium, & alia vice cum militibus & fagittariis, ad difpendium fimiliter & perditam Bononienfium. Et has Hoftes facient infra octo dies, poftquam requifiti fuerint a Mutinenfibus Nuntio vel Litteris, vel infra alium feu alios terminos, quos Mutinenfes eis dederint, nifi Mutinenfes eis remiferint; & poftquam eis fuerint adjuncti, octo diebus ftabunt in eorum fervitium, abi Mutinenfes voluerint infra confines Epifcopatus Mutine, excepto contra Nonantulanos, nifi per Mutinenfes fteterit. Et Bononienfes debent falvare, cuftodire, & defendere Mutinenfes & eorum bona in Civitate Bononiæ, & in tota fua fortia, & alibi ubicumque poterunt. Item Bononienfes non debent imbrigare Mutinenfibus quidquid in fuo Epifcopatu Mutinæ, vel infra Epifcopatum Mutina,& nominatim non debent eis imbrigare Nonantulam. Et fi quis de Bononienfibus contra Bononienfes Nonantulam iverit, Bononienfes in eum bannum ftatuent, &auferent pro arbitrio Rectorum vel Rectoris Mutine, qui pro tempore fuerint; & quofcum. que de fuo Epifcopatu, vel infra confines fui Epifcopatus habitantes Mutinenfes fuos inimicos fecerint, Bononienfes fuos inimicos facient infra octo dies, poftquam a Mutinenfibus eis denuntiatum fuerit Nuntio vel Litteris. Nec in am cos nec in Cives eos recipient, nec adjutorium nec mercatum eis dabunt, nec homines fui diftrictus dari permittent, nifi cum Mutinenfibus primo reconciliati fuerint. Et fi aliquis de Epifcopatu Mutine, vel infra confines Epifcopatus Mutinæ fuerit Civis Bononie, liceat Mutinenfibus conftringere eum de bonis, que habet in Epifcopatu Mutinæ, ficut quemlibet alium de fuo Epifcopatu, fine contra

malum in odium Bononienfium. Præterea Bononienfes facient rationem Mutinenfibus de querimoniis fibi ab eis delatis his modis, quod res fubrepte vel vi raptæ fimpliciter reftituantur, poffeffiones verò per violentiam ablatæ fimiliter reftituantur fimpliciter, nemine a fuo jure cadente, quod fua auctoritate præfumpfit inva dere, vel dampnum propterea alicui dederit, vel res aliquas abftulerit; debita folvantur ufuraria cum ufuris; que verò fine ufuris conventis funt, reftituantur ejufdem bonitatis, cujus fuerunt tempore dationis. De Manentibus, & Afcriptitiis, & Arimannis Bononienfes confuetudinem fua Civitatis Mutinenfibus fervabunt : Penfiones autem emphiteofis debitas in duplum præftare facient fecundùm morem fuæ Civitatis. Et hæc obfervabunt Bononienfes Mutinenfibus. De bis quæ evenerunt a decem annis retro ante banc concordiam, & querimonias fufceptas Bononienfes infra triginta dies difinient fine fraude, fi poterunt, fi de caufa liquebit, nifi confenfus partium pacifcentium vel diferentium intervenerit. Hinc autem concordiam Bononienfes & Mutinenfes a quindecim annis fupra, & a fexaginta annis infra, fcilicet capud hominis per domum jurabunt inter fe fervare boná fide ufque ad viginti & unum annum expletum, & in omni capite feptem annorum hanc concordiam facramento renovare in omnibus qui inventi fueDrint habitatores utriufque Civitatis tempore renovationum, capud videlicet hominis per domum,

[ocr errors]

Uti in antiquis Mutinenfium Annalibus in Collectione Rerum Italicarum a me evulgatis Tom. XI. legitur, Anno MCXXXI. Nonantu lani dederunt fe per proditionem Communi Bononia. Idem pariter teftantur Hiftorici Bononienfes, atque ego fupra confirmavi in Differt. XLVII. Rem ægro animo tulere Mutinenfes, in quorum agro & Comitatu ab antiquis Sæculis fitum erat Oppidum Nonantulanum, uti & nunc eft. Hinc ergo inter utrumque Populum belli occafio coorta, & Nonantulani tamdem coacti parere Mutinenfium mandatis. In hoc ergo foedere conventum eft, ut Bononienfes nullam quidem opem Mutinenfibus præftarent adversùs Nonantulanum Popu lum, fed fimul fefe in pofterum ab illo prote gendo abftinerent. De Manentibus, & Afcri ptitiis heic nominatis illud tantùm monebo, defignari iis vocabulis colonos agrorum, non proprie fervos, fed aliqua conditione Dominis. obnoxios, de quibus mihi fermo fuit in Dis fertatione XIV. de Servis . Arimannorum no̟ mine fignificantur ingenui homines: atque

interdum etiam Nobiles, qui nulli arti fervili dabant operam, de quibus quidem egi in Differtatione XIII. de Arimannis. Neque tantùm cum Civitatibus Liberis pacta inire mos fuit fed etiam cum Caftellanis, five Militibus, & Nobilibus, e quibus non pauci olim Caftellis imperabant, a Civitatum dominatione foluti. Inter hos olim numerabatur illuftris Familia

filiorum Manfredi, unde Piorum, Picorum, Papazzonum, Fantium, Manfredorum, aliarumque familiarum lineæ exierunt: qua de re mihi fermo fupra fuit in Differt. XLII. de Cognomin, orig. In Regienfis Senatus Archivo Charta legitur ad eos fpectans, quam huc inferre placuit.

Manfredinus & Bernardus Confules Domus filiorum Manfredi,
nomine quoque fuorum confortium, focietatem ineunt
cum Regienfibus, Anno 1174.

I

N nomine Domini. Millefimo Centefimo Septuagefimo Quarto, V. exeunte Mense Martii, Indictione Decima. Breve recor dationis pro futuris temporibus ad memoriam babendam & retinendam, qualiter in præfentia Domni Alberti Regini Epifcopi, & Gerardi Canonici de Regio, & Presbiteri Johannis de Sancto Silvestro, & Alberti Clerici de Maffenzatico, & Guidocti filiorum Manfredorum, & Gerardi de Guinzolo, & Pildeguera, & Siragoti Alexandrini, Ordelafi, & Bondeni de Bondeno, & Guizoli filii Monarii, Bernardi de Novis, & Petri Burdi: Manfredinus filius Bernardi, & Bernardus frater Roberti Confules Domus filiorum Manfredorum, præftito juramento firmaverunt, quod bona fide fine fraude Stratam, quæ per Quarantulas & per Sanctum Martinum in Spinis Ferrariam vadit, per terram & aquam fecuram facient & tenebunt, & homines de Regio & Epifcopatu, & res fuas, & omnes homines per eam tranfire volentes, in virtute fua pro poffe falvabunt. Et hoc idem juramentum a toto Cafali fuo, videlicet ab eis de Dono Guidonis, & Manfredini filii Bernardi, & Pizonis, & Manfredi

a Pio, cum de Poteftate & regimine Mutina exiverint, fi exi facient, & ab eis hominibus de Sancto Pofidonio, & Santo Stephano, & Quarantulis, & de Santo Martino, & de Gavelo, quos ad Stratam melius tenendam, & fecurius tuendam utiles effe cognoverint. Et fi aliquando Confules Regini ad tempus fuerint filios iftorum requifierint de hoc juramento præfactus Bernardus & Manfredinus Confules & ceteri, qui hoc juramentum fecerint, ab eis fieri facient. Et fi quo tempore pro aliqua difcordia alicui Civitati, excepto Civitate Regii,

Epifcopatui per fe vel per Confules Reginos, non veniant per Strata poft duodecim dies tranfactos renunciaverint, nifi concordiam fecerint, eis juramento non teneantur : homini autem de Regio & Epifcopatu juramento femper teneantur. Altemannus Conful Regii vero fuo firmavit juramento, quod fi aliquo tempore Domus Filiorum Manfredorum propter cuftodiam & defenfionem Strada cum aliqua Civi

Btate vel Terra difcordiam feu feditionem haberent, ipfe Altemanus debeat eos ad fuum fpendium, & perditam fuam bona fide & fine fraude adjuvare, & poftquam eos adjuvare inceperit, nullum pactum vel concordiam fine ipfis cum eis faciet nec eis Manfredis abfque Regi nis Confulibus facere liceat. Et hoc idem juramentum a Sotiis fuis Confulibus fieri faciet, & Confilio Reginorum bona fide fine fraude. Et si aliquo tempore Confules eligerentur, qui hoc juramentum non feciffent, fi Confules Manfredorum eos inde requifiverint, Confilium Reginorum ab eis fieri faciet .

C

Actum in Caftro Nove feliciter, in camera Domni Albriconis Epifcopi Regini.

Signum manus fupradicti videlicet Manfredinus & Bernardus, & Altemanus, qui hoc fcriptum firmare rogaverunt, ut fupra.

Ego Rodulfus Notarius facri Pallatii rogatus hoc fcriptum feci.

Hujus Manfredini Pici filius Anno poftea, MCLXXXVIII. conftituit fe Civem Mutine ut nuper oftendi in Differtatione XLVII. de. amplificata Civitatum Italicarum dominatione. Hæc autem peracta videas in præfentia Domni Alberti Regini Epifcopi, qui & Albriconis nomine appellatur. Infra quippe additur, eadem fuiffe acta in Caftro Nove in camera Domni Albriconis Epifcopi Regini, de quo etiam eft mentio in Charta præcedentis Anni, quam Devulgavi in Differtatione XLVIII. de Societatibus Lombardorum. Itaque Albertus, Albriconus, Albergonus vocabula quidem diverfa fuere, fed, unum tamen Regienfem Epifcopum, indicabant. Ex his Ughellius juvandus in Italia Sacra. Mercimonii cauffa frequens olim erat commercium Pifanis cum Populo Graffe, quæ Civitas Galliæ eft, fita in Provincia feptem leucis a Nicea diftans. Quin libera olim Civitas fuerit, vix dubitare nos finet Charta hæc, quam accepi a quondam Nobili viro Octavio de Abrahamo, Primatialis Pifanæ Canonico, ubi quid inter utriufque Civitatis Confules conventum fuerit, Lector animadvertere poterit.

Z 2

Pacta

Tora, IV.

[ocr errors]

I

Pacta inter Confules Reipublicæ Pifanæ, & Confules Civitatis Graffæ, conventa pro pace & fecuritate commercii, Anno 1179.

N nomine fancte individue Trinitatis | Amen. Cum pacis memoriam tum propter labilem hominum mentem, tum propter brevem vitam facile labi poffibile fit, ut ftabilis permaneat, litterarum notabuto duximus commendandam. Itaque nos Petrus Galcus, & Caucerandus Rolandi, & Raimundus Gajoli atque Barreria, Dei gratia Confules Graffe nos fimiliter Malusvicinus & Raimundus &Raimundus Garcinus eadem gratia Anni futuri Confules, facimus Confulibus Pifanis, & Civitati Pifane, & omnibus Pifanis, &omnibus Perfonis Pifani diftrictus, firmam pacem, & convenimus pro nobis, & omnibus hominibus noftri diftrictus, tenere firmam pacem in Perfonis & havere, terra, & aqua, Confudibus Pifanis, & omnibus hominibus eorum diStrictus, & omnes fanos & naufragos in perfo nis & rebus per totam fortiam noftram falvare & defendere & non offendere eos, nec offendere facere. Et fi offenfio facta fuerit de perfonis, infra quadraginta dies, ex quo inde reclamatio facta fuerit, convenientem vindictam facere. Si verò de rebus fuerit offenfa, fecundùm rationem & bonum Graffe ufum juftitiam fieri faciemus fimiliter infra quadraginta dies, nifi per recla matorem remanferit, vel caufa teftium, vel inStrumentorum, hoc intellectu, ut de pena pro rebus ablatis, vel de injuria non teneamur facere rationem, nifi ficut fuperius dictum eft, nec jus fuum amittat, qui jus fibi dixerit faciendo injuriam, vel fua auctoritate aliquid accipiendo. Promittimus etiam, quod fi perfenferimus, Regem Aragonum vel Comitem Provintiæ, vel ejus Bajulum, vel Nuntium velle offendere Pifanos, citius, quàm poterimus, fignificabimus Pifanis Confulibus, & eos, fi potuerimus, defendemus & adjuvabimus precibus, & querendo mercedem. Et fi havere Pifanorum, qui tempore pacis Graffe, vel in eorum diftrictu fuerit, ipfe vel alius pro eo abftulerit, vel damnificaverit, reddemus de noftro Communi & Populo, & emendabinus paffis & eis, quibus ablatum fuerit. De havere Pifanorum, quod Graffe adductum fuerit, Graffenfes folitam diritturam tollant, & nemo aliam. De mer cationibus & ceteris contractibus intra Pifanos & Graffenfes Graffe habitis, Pifani, fi voluerint Graffenfes, Graffe conveniri poterunt, & ad rationem cogi: hoc tamen falvo, ut fupra illis faftis, que jam preterierunt, unde ratio a Pifanis contra Graffenfes, vel Graffe Commune exigitur, videlicet ab Ildebrando Belafte, ¿gu aliis Pifanis, & omnibus, qui cum eo erant &omnibus aliis Pifanis, Judices fuper hoc jurare deberent diffinire per rationem bonum ufum infra quadraginta dies, ex quo inde reclamatio facta fuerit, & teftes, quos predicti reclamatores petierint, cogemus ad teftimonium

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

A reddendum, & eos jurare cogemus dicere veri tatem totam pro utraque parte, nifi, ut fuperius dictum eft, remanferit; & quod nullum facramentum vel ordinamentum fecerunt, quominus ita diffinire debeant nec propter aliquod ordinamentum vl preceptum vel compagniam omittent ut non cognofcant, vel diffiniant per rationem vel bonum ufum. Et fententiam & laudamentum inde datum executioni mandabimus, exceptis Libris quatuorcentis uf que in Libris quingentis Melgorum, fi tot fuerunt, quas Rex Aragonenfis Pifanis auferri fecit, de quibus non teneamur facere juftitiam. Eodem habito intellectu, ut de pena non exigenda, & de injuria & de jure non amittendo ficut fuperius dictum eft, in venturis offenfis ut inde non teneamur. Predicta verò pax & conventio debeat obfervari ab hodie ufque in viginti fex annos. Et fic ad fancta Dei Euangelia juravimus, quod hæc omnia ifta fine fraude, & malo ingenio obfervabimus toto tempore hujus Confulatus. Et fequentes Confules hoc idem jurare faciemus, & quod non recipient Confulatum, qui hoc idem non jurent. Et fi forte, quod abfit, aliquid predictorum, ut dictum eft, non fuerit obfervatum, propterea pax non rumpatur, & id quod non fuerit obfervatum, infra viginti dies ab inquifitione inde facta emende

B

[blocks in formation]

ut &

Artiffima quoque olim Societas fuit inter Mutinenfes ac Parmenfes, pluries quoque renovata. Quum enim fæpe Regienfes intermedii difcordiarum ac bellorum femina excitarunt, Dhujufmodi foedus Regienfem Populum in officio ac metu continebat. Contra fit Regienfibus fæpe Societas cum Bononienfibus ipfi ad reprimendos Mutinenfes eorum ope ac patrocinio uterentur. Vide Memoriale Poteftatum Regienfium Tomo VIII. Rer. Italicarum. Quod Populis iftis in ufu fuit, idem quoque a ceteris ferme Civitatibus Liberis factum eft ut a finitimis fibi caverent, eafque infuper debellarent, fi fortuna arrideret. In Tabulario Communis Mutinenfis exftat formula facramenti, eam ob cauffam a Parmenfibus præstandi, cujus hæc funt verba.

Charta

[ocr errors]

Charta Foederis initi inter Parmenfes & Mutinenfes,
Anno 1188.

N nomine Domini. Ego Parmenfis juro | guardare & falvare Mutinenfes, ubicum. que femper in rebus & in perfonis, & adju vare & defendere ubicumque, & expedicionem ubicumque voluerint per Commune ad meum difpendium & perditam facere, cum a Confulibus vel a Poteftate Mutine, qui per tempora fuerint, requixitus fuero litteris vel nuncio, cum Militibus&Peditibus bis in anno, & eum Militibus&Sagittariis quater, fecundùm quod requixitus fuero. Et poftquam eis adjunctus fuero in expedicione, per octo dies ftabo, nifi parabola Poteftatis vel Confulum Mutine remanferit, & eos bona fide adjuvabo. Epifcopatum quoque & Comitatum Mutine & Terras Epifcopatus & Comitatus, quas habent, & omnes tenutas, ubicumque habent, five fint in fuo Epifcopatu vel Comitatu, five extra, dum tamen non fint in meo Epifcopatu vel Comitatu, alibi etiam conftitutas, tenere & defendere adjuvabo. Et Terras, fcilicet Villas, & Caftra fui Epifcopatus & Comitatus, & infra confines Epifcopatus aquirere juvabo, & aquifitas tenere, & defendere juvabo. Cives quoque eorum & alios in eorum territorio habitantes, & qui habitabunt, fructus univerfos, quos fuper fuo folo & poffeffionibus & tenutis habuerint, vel ex fuis redditibus perceperint, in ipforum Civitatem &Epifcopatum portare non vetabo. Et quofcumque Mutinenfes de fuo Epifcopatu banniverint, qui fint utriufque Civitatis Cives, de poffeffionibus in eorum territoriis conftitutis eis non nocebo. Proprium Civem Mutina bannitum non recipiam, poftquam de his requixitus fuero a Confulibus vel a Poteftate Mutinæ, qui per tempora erunt, nifi primum cum Mutinenfibus reconciliatus fuerit. Et fi difcordia inter Mu tinenfes & Regines apparuerit, fi Conful vel Poteftas fuero, inter eos bona fide componam. Et fi Conful non ero, bona fide ut id fiat a meo Confule vel Poteftate, operam dabo, fi requixitus fuero. Quod fi compofitio non poffet fieri fub amico vel amicis duobus de ipfis Civitatibus litigantibus, litigare, & eorum arbitrio ftare cogantur, qui juramento præftito, inter eos fecundùm rationem & bonum ufum dividant. Et juro, quod guerram Mutinenfium meam faciam,

A | perditis, fi requixitus fuero, inde adjuvabo. Et fi quis de Epifcopatu vel Comitatu Mutinenfi vel Parmenfi, vel infra eorum Epifcopatum vel Comitatum erit Civis Parma, liceat Mutinenfi bus de bonis, quæ habent in fuo Epifcopatu vel Comitatu diftringere. Confules autem Parma vel Poteftas, qui per tempora erunt, fic obfervabunt; & quod facient jurare fuos Succeffores in fuo regimine ita attendere, ut fupra dictum eft. Et facient renovare facramenta fingulis Sex annis, cum a Confulibus vel Poteftate Mutine requixitum fuerit. Et qui erunt a quindecim annis fupra ufque ad feptuaginta annos omnes fine fraude jurare teneantur in perpetuum. Quicquid autem additum fuerit in concordia tantum Confiliorum ad campanam fonatam Parme, Regii, & Mutine vel quicquid detra&tum, fit firmum, & obfervare teneantur. bec omnia predicta attendam, & obfervabo in perpetuum bona fide & fine fraude, falva Fidelitate Imperatoris, & filii ejus Regis Henrici, & falva Societate Lombardie, ita tamen quod propter hoc & propter dictam exceptionem Societatis Lombardie nihilominus tenear observare omnia fupradicta & fupradictis.

B

Et

Actum Regii in Platea Monafterii Sancti Profperi feliciter, Anno a Nativitate Domini MCLXXXVIII. Indictione Sexta, Kalendis Augufti, die Lune. Qui hoc facramentum, ceu perlegitur, juraverunt, hii funt, DomiCnus Jacobus de Gorzano de Cnus Facobus de Gorzano, & Rolandus Pergenarius Confules Mutine, & alii homines, Ďominus fcilicet Guido Papienfis, Dominus Matheus Guilielmus de Acto, & ego ipfe Blafius. Et quod idem facramentum facient fieri ab hominibus fue Civitatis hinc ad exitum menfis Augufti fine fraude. Hujus rei teftes fuerunt Dominus Maladobatus, Dominus Albertus Rubeus, Gerardus Flordebelle &c.

ufque ad pacem factam eos meis fumptibus &

D

Percuffum vides hoc Foedus, falva Fidelitate Imperatoris, & Filii ejus Regis Henrici, & falva Societate Lombardorum. Ita & obfequio erga Principem, & Foderi pro communi falute inito fatisfactum. Viciffim verò & Mutinenfes fuum conceperunt jusjurandum, cujus formam ex Codice MSto prælaudati Archivi depromtam fubjungo .

Qualiter

« IndietroContinua »