Immagini della pagina
PDF
ePub

V.c. 534. derent, (quia infuetis adeundi propius metus erat) a. C.218. agmen praebebant. Nono die in jugum Alpium perventum eft, per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non effet, temere initae valles a conjectantibus iter, faciebant. Biduum in jugo) ftativa habita: feffisque ) labore ac pugnando quies data militibus: jumentaque aliquot, quae prolapfa in rupibus erant, fequendo ve ftigia agminis in caftra pervenere. Feffis taedio tot malorum nivis etiam cafus, occidente jam fidere Vergiliarum ), ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta quum, fignis prima luce motis, fegniter agmen incederet, pigritiaque et defperatio in omnium vultu emineret; praegreffus figna Hannibal in promontorio quodam, unde longe ac late profpectus erat, confiftere juffis militibus Italiam ostentat, fubjectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos: moeniaque eos tum tranfcendere non Italiae modo, fed etiam urbis Romanae. cetera plana, proclivia fore: uno, aut fummum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac poteftate habituros. Procedere inde agmen coepit; jam nihil ne hoftibus quidem, praeter parva furta per occafionem, tentantibus. Ceterum iter multo, quam in adfcenfu fuerat, (ut pleraque Alpium ab Italia ficut breviora, ita adrectiora h) funt) difficilius fuit. omnis enim ferme via praeceps, angufta, lubrica erat: ut neque fustinere fe a lapfu poffent; nec, qui i) paullulum titubaffent, haerere adflicti veftigio fuo; aliique fuper alios, et jumenta et homines, occiderent.

XXXVI. Ventum deinde ad multo anguftiorem rupem, atque ita rectis faxis, ut aegre expeditus miles tentabundus, manibusque retinens virgulta ac ftirpes circa eminentes, demittere fefe poffet.' Natura locus jam ante praeceps, recenti lapfu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi quum, velut ad finem viae, equites conftitiffent, miran.

jugis Gron. Crev. f) feffis Eaed.

g) Virgiliarum Gron.

b) arctiora Gron.
i) qui l. fi qui Gron. Crev.

[ocr errors]

miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nun-V. c. 534. ciatur, rupem inviam effe. digreffus deinde ipse ada. C. 218. locum vifendum, haud dubia res vifa, quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via infuperabilis fuit. nam quum fuper veterem nivem intactam nova modicae altitudinis effet, molli nec praealtae nivi facile pedes ingredientium infiftebant. ut vero tot hominum jumentorumque inceffu dilapfa eft, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquefcentis nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat. ut a lubrica glacie, non recipiente veftigium, et in prono citius pede fe fallente, et, feu manibus in adfurgendo feu genu fe adjuviffent, ipfis adminiculis prola. pfisk), iterum corruiffent, nec ftirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti poffet, erant; ita) in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur m). jumenta fecabant; interdum etiam ), tum infimam ingredientia nivem, et prolapfa jactandis gravius in continendo ungulis, penitus perfringebant: ut pleraque, velut pedica capta, haererent in durata et alte concreta glacie.

XXXVII. Tandem, nequidquam jumentis atque hominibus fatigatis, caftra in jugo pofita, aegerrime ad id ipsum loco purgato. tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via effe poterat, milites ducti, quum caedendum effet faxum, arboribus circa inmanibus dejectis detruncatisque, ftruem ingentem lignorum faciunt: eamque (quum et vis venti apta faciendo igni coorta effet) fuccendunt, ardentiaque faxa infufo aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque amfractibus modicis clivos, ut non jumenta folum, fed elephanti etiam, deduci poffent. Quatriduum circa rupem confumtum, jumentis prope fame abfumtis: nuda enim fere caC 2 cumina

--

k) prolapfi fi iterum Gron. Crev. 1) Itaque Crev. m) interpunctio Gronoviana, probata Creverio, haec eft: volutabantur iumenta; secabant interdum, etiam tum inf. etc. n) et iam Crev.

V. c.534. cumina funt, et, fi quid eft pabuli, obruunt nives. a. C.218. Inferiora o) valles et apricos quosdam colles ha

bent, rivosque prope filvas, et jam P) humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum miffa, et quies muniendo feffis hominibus data triduo. inde. ad planum defcenfum 9), etiam locis mollioribus et adcolarum ingeniis.

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum eft, quinto menfe a Karthagine nova, (ut quidam auctores funt) quinto decimo die Alpibus. fuperatis. Quantae copiae transgreffo in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores conftat. qui plurimum, centum millia peditum, viginti equitum fuiffe fcribunt; qui minimum, viginti millia peditum, fex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum fe ab Hannibale fcribit, maxime auctor me moveret, nifi confunderet numerum, Gallis Liguribusque additis: cum his ') octoginta millia peditum, decem equitum, adducta in Italiam: (magis adfluxiffe verifimile eft, et ita quidam auctores funt.) ex ipso autem audiffe Hannibale, poftquam Rhodanum transierit, triginta fex millia hominum, ingentemque numerum equorum et aliorum jumentorum amififfe in Taurinis, quae Gallis proxima gens erat, in Italiam degreffo $). Id quum inter omnes conftet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transierit: et vulgo credere, Penino t), atque inde nomen et jugo Alpium inditum, transgreffum. Coelius per Cremonis jugum dicit transiffe: qui ambo faltus eum non in Taurinos, fed per Salaffos montanos ad Libuos Gallos deduxiffent. Nec verifimile eft, ea tum ad Galliam patuiffe itinera; utique, quae ad Peninum ferunt, obfepta gentibus femigermanis fuiffent. neque, Hercule, montibus his (fi quem forte id movet) ") ab transitu Poenorum ullo Veragri,

o) inferiora vallis apricos quosd. Gron. Crev.
p) etiam Gron.

r) add. fcribit Gron. Crev.
s) digreffo Eaed.

add. eft Crev.
Pennino fic, quotiescunque occurrit. Eaed.
movit Gron, Crev.

gri, incolae jugi ejus, norunt nomen inditum ; fed V.c. 534. ab eo, quem, in fummo facratum vertice, Peninum a. C. 218. montani adpellant.

XXXIX. Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adverfus Infubres motum bellum erat. fed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio effet, (in reficiendo maxime fentientem contracta ante mala) non poterat. otium etenim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque, fqualida et prope efferata corpora varie movebant. Ea P. Cornelio confuli cauffa fuit, quum Pifas navibus veniffet, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone, et in novis ignominiis trepido, ad Padum feftinandi; ut cum hofte nondum refecto manum confereret. fed cum Placentiam conful venit, jam ex ftativis moverat Hannibal; Taurinorumque unam urbem, caput gentis ejus, quia volentis in amicitiam non veniebant ), vi expu gnarat: junxiffetque fibi, non metu folum, fed etiam voluntate, Gallos adcolas Padi; ni eos, circumfpectantes defectionis tempus, fubito adventus confulis obpreffiffet. Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars fequenda effet, Gallos praesentem fe fequuturos ratus. Jam prope in confpectu erant exercitus, convenerantque duces ficuti ) inter fe nondum fatis noti, ita jam inbutus uterque. quadam admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos, jam ante Sagunti excidium, celeberrimum nomen erat: et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adverfus fe dux potiffimum lectus effet, praeftantem virum credebat. et auxerant inter fe opinionem, Scipio, quod, relictus in Gallia, obvius fuerat in Italiam transgreffo Hannibali; Hannibal, et w) conatu tam audaci trajiciendarum Alpium, et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum trajicere, et, ad Ticinum amnem motis caftris, prius, quam educeret in aciem, adhortandorum militum cauffa, talem orationem exorfus eft:

v) veniebat Gron.

vv) ficut uterque Gron. Crev.

w) et del. Eaed.

XL.

V. c. 534. XL. Si eum exercitum, milites, educerem in a. C. 218. aciem, quem in Gallia mecum habui, fuperfedissem loqui apud vos. quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hoftium ad Rhodanum flumen egregie *) viciffent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hoftem, fequutus, confeffionem cedentis ac detrettantis certamen pro victoria habui? Nunc, quia ille exercitus, Hifpaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis aufpiciis rem gerit, ubi eum gerere fenatus populusque Romanus voluit; ego, ut confulem ducem adverfus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli; novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda funt. Ne genus belli, neve hoftem ignoretis; cum iis eft vobis, milites, pugnanduni, quos terra marique priore bello viciftis: a quibus ftipendium per viginti annos exegiftis: a quibus capta belli praemia, Siciliam ac Sardiniam, habetis, Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et villis effe folet. Nec nunc illi, quia audent, fed quia neceffe eft, pugnaturi funt: nifi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detrectavere, eos, duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amiffis, (quum plures pene perierint, quam fuperfunt) plus fpei natos effe. At enim pauci quidem funt, fed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix fustinere vis ulla poffit. Effigies, immo umbrae hominum, fame, frigore, inluvie, fqualore enetti, contufi ac debilitati inter faxa rupesque. ad haec, praeuftiv) artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quaffata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi eftis: reliquias extremas hoftium, non hoftes, habebitis. Ac nihil magis vereor, quam ne, vos 2) quum a) pugnaveritis, Alpes viciffe Hannibalem videantur. Sed ita forfitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo Deos ipsos, fine ulla humana ope, committere ac profligare bel

[blocks in formation]

lum:

antequam vos, Gron. Crev. quum 1. cum hofte Eaed.

« IndietroContinua »