Immagini della pagina
PDF
ePub

cenfeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exfufcitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni adfentiebantur: fed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Miffus Hannibal in Hifpaniam primo ftatim adventu omnem exercitum in fe convertit. Hamilcarem juvenem e) redditum fibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intue. ri. dein f) brevi effecit, ut pater in fe minimum momentum ad favorem conciliandum effet. Numquam ingenium idem ad res diverfiffimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile decerneres 8), utrum imperatori, an exercitui, carior effet: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac ftrenue agendum effet: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capeffenda, plurimum confilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque defiderio naturali, non voluptate, modus finitus. vigiliarum fomnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus fupereffet, quieti datum: ea neque molli ftrato, neque filentio arceffita. Multi faepe militari fagulo opertum, humi jacentem inter cuftodias ftationesque militum, confpexerunt. Veftitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi confpiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat: ultimus conferto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil fan&ti, nullus Deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio fub Hasdrubale imperatore meruit, nulla.

viventem Gron. Crev. deinde Crev.

g) discerneres Ead.

re,

re, quae agenda videndaque magno futuro duci effet, praetermiffa.

V. Ceterum ex quo die dux eft declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum effet, nihil prolatandum ratus, ne fe quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem cafus aliquis obprimeret, Saguntinis inferre bellum ftatuit. quibus obpugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione, Karthaginienfium erat) induxit exercitum, ut non petiffe Saguntinos, fed rerum ferie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractus ad id bellum videri poffet. Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculfae minores civitates, ftipendio inpofito, imperium accepere, victor exercitus, opulentusque praeda, Karthaginem novam in hiberna eft deductus. Ibi large partiendo praedam, ftipendio praeterito cum fide exfolvendo, cunctis civium fociorumque animis in fe firmatis, vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala urbes vi captae. Arbocala h) et virtute et multitudine oppidanorum diu defenfa. Ab Hermandica profugi, exfulibus Olcadum, priore aeftate domitae gentis, quum fe junxiffent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regres-. fum ex Vaccaeis, haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit; caftrisque fuper ripam pofitis, quum prima quies filentiumque ab hoftibus fuit, amnem vado trajecit: valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hoftes haberent, invadere eos transeuntes ftatuit. Equitibus praecepit, ut, quum ingreffos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta dispofuit. Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum millia fuere; invicta acies, fi aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio fe

h) Arbacala Gron. Crev.

roces,

roces, et multitudine freti, et quod metu ceffiffe credebant hoftem, id morari victoriam rati, quod intereffet amnis, clamore fublato, paffim fine ullius imperio, qua cuique proximum eft, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmiffa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concurfum ; quippe ubi pedes inftabilis, ac vix vado fidens, vel ab i) inermi equite, equo temere acto, perverti poffet: eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites ftabili, cominus eminusque rem gereret. Pars ma. gna flumine abfumta: quidam, vorticofo amni delati in hoftes, ab elephantis obtriti funt: poftremi, quibus regreffus in fuam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum conligerentur, prius. quam ex tanto pavore ii) reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingreffus, fugam ex ripa fecit: vaftatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Karthaginienfium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat. ceterum jam belli cauffa certamina cum finitimis ferebantur, maxime Turdetanis, quibus quum adeffet idem, qui litis erat fator, nec certamen juris, fed vim quaeri adpareret; legati a Saguntinis Romam miffi, auxilium ad bellum jam haud dubie inminens V. c. 534. orantes, Confules tunc Romae erant P. Cornelius a.C. 218. Scipio et Ti. Sempronius Longus: qui quum, lega. tis in fenatum introductis, de republica retuliffent, placuiffetque mitti legatos in Hifpaniam, ad res fo ciorum infpiciendas; quibus fi videretur digna cauffa, et Hannibali denunciarent, ut ab Saguntinis, fociis populi Romani, abstineret, et Karthaginem in Africam trajicerent, ac fociorum populi Romani querimonias deferrent. Hac lega tione decreta, necdum miffa, omnium fpe celerius Saguntum obpugnari adlatum est. Tunc relata k)

i) ab del. Gron.

ii) tanto ex pavore Gron. Crev.

k) delata Gron.

ex

ex integro res ad fenatum. Alii, provincias confu- V.c. 534. libus Hifpaniam atque Africam decernentes, terra a. C. 218. marique rem gerendam cenfebant: alii totum in Hifpaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exfpectandosque ex Hifpania legatos cenferent. Haec fententia, quae tutiffima videbatur, vicit: legatique eo maturius miffi, P. kk) Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde Karthaginem, fi non abfifteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti depofcendum.

VII. Dum ea Romani parant confultantque, jam Saguntum fumma vi obpugnabatur. Civitas ea longe opulentiffima ultra Iberum fuit, fita paffus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho infula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis. ceterum in tantas brevi creverant opes, feu maritimis, feu terrestribus fructibus, feu multitudinis incremento, feu fanctitate difciplinae, qua fidem focialem usque ad perniciem fuam coluerunt. Hannibal, infefto exercitu ingreffus fines, pervaftatis paffim agris, urbem tripartito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens. adverfus eum vineas agere inftituit, per quas aries moenibus admoveri poffet. Sed ut locus procul muro fatis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam profpepoftquam ad effectum operis ventum eft, coeptis fuccedebat. et turris ingens inminebat: et mu.. rus, ut in fufpecto loco, fupra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obfiftebant. Ac primo miffilibus fubmovere hoftem, nec quidquam fatis tutum munientibus pati. deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, fed ad erumpendum etiam in ftationes operaque hoftium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini ca

re,

kk) Q. Gron.

debant,

V. c. 534. debant, quam Poeni, Ut vero Hannibal ipse, dum a. C. 218, murum incautius fubit, adverfum femur tragula graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abeffet, quin opera ac vineae defererentur.

VIII. Obfidio deinde per paucos dies magis, quam obpugnatio, fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab adparatu operum ac munitionum nihil ceffatum, Itaque acrius de integro obortum eft bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuiffe in armis fatis) creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam ") distineri coepti funt. et non fubficiebant (jam enim feriebantur arietibus) muri, quaffataeque m) multae partes erant. una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut fi pariter utrosque murus texiffet, ita utrimque in pugnam procurfum eft. Nihil tumultuariae pugnae fimile erat, quales in obpugnationibus urbium per occafionem partis alterius conferi folent: fed juftae acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico diftantia intervallo conftiterant. hinc fpes, hinc defperatio animos irritat: Poeno cepiffe jam se urbem, fi paullulum adnitatur, credente; Sagunti. nis pro nudata moenibus patria corpora obponentibus, nec ullo pedem referente, ne in ") relictum a fe locum o) hoftem inmitteret. Itaque quo acrius et conferti P) magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque va. no intercidente telo. Falarica erat Saguntinis, miffile telum haftili abiegno 9), et cetera tereti, praeter.

1) fatis del, Gron.

11) multimoda ante Gron. Crev,
m) quaffatae quoque Eaed,
n) in del. Eaed,

o) relicto a fe loco Eaed. P) confertim Eaed.

q oblongo Gron.

« IndietroContinua »