Immagini della pagina
PDF
ePub

repente nihil minus eo tempore timentibus Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis 2 Celinibus Ilvatibusque et ceteris Ligustinis populis Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant. et direpta urbe 8 ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. vicinae urbis audita 4 clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum provinciae 5 praeerat cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia sociûm ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione provinciae circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset: duarum coloniarum, quae ingentem illam tempe- 6 statem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram obpugnari. nec in exercitu 7 suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia sociûm quadraginta milibus hostium tot enim in armis esse trucidanda obicere velit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium. animos.

[ocr errors]

XI. His litteris recitatis decreverunt, ut C. Aurelius 1 consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si 2 per commodum rei publicae posset, ad obprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio prae- 3 tori scriberet, ut, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum, quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.

Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eos- 4 dem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem, ut nuntiarent, civem eorum Hamilcarem 5 relictum in Gallia - haut satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu bellum contra foedus 6 facere, exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma

[ocr errors]

contra populum Romanum: eum, si pax placeret, revo7 candum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi, perfugas sibi non omnis redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibi ex foedere 8 restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi, quod non patrium modo recuperasset regnum, sed parte florentissima Syphacis finium adiecta 9 etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset, 10 iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret 11 auxilia Numidarum equitum. dona ampla data, quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta 12 cum curuli sella; iussique polliceri, si quid eis ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum. 13 Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: 14 et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum; Verminam quoque adnisurum, ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur; petere, ut rex 15 sociusque et amicus ab senatu adpellaretur. responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Ro16 manos posuisse: itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus adpelletur. nominis eius honorem pro magnis erga se 17 regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum, ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittenti. si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. 18 legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius

Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius. quinqueremes singulis datae.

XII. Litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. 1 Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla extare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegis et ne 2 Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. Aurelio 3 consuli negotium datum, ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thensauris eodem exemplo haberi, quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, re- 4 poni; si quo minus inventum foret, expleri ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam 5 expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt: in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuvii templo Sospitae Iunonis 6 nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus masculus an femina esset, alter sexdecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; Frusinone 7 agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque 8 in alienos fetus naturae visa; ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio, M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemviros adire libros de 9 portento eo iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime secundum id prodigium factae essent, imperarunt. carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt, donumque Iunoni reginae ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex de- 10 cem virorum responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus nam etiam 1 Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat pe

cuniaque ex bonis noxiorum in thensauros reposita 2 cum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo 3 anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix aerarium subficeret, negaverant esse, unde 4 iis in praesentia solveretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro 5 beneficio tamquam noxia suam pecuniam fore? cum et privati aecum postularent nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aecum et utile erat 6 decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici, qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia 7 iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse inposituros, 8 ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere 9 quam agrum mallet, restitueret agrum populo. laeti eam condicionem privati accepere. trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, adpellatus. 1 XIIII. Tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brun2 disium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis, altero die quam a Brundisio solvit in 3 Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Centho cum viginti longis na4 vibus et mille militum. neque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum obpugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro 5 feliciter proelio, vires expertus. sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriae rege divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolemaei regis ambo inminebant.

Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athe

nienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant. Acarnanes duo iuvenes 7 per initiorum dies non initiati templum Cereris inprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile 8 eos sermo prodidit absurde quaedam percontantis, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum 9 factum ad Philippum detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pahic exercitus primo terram Atticam ferro igni- 10 que depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem 11 in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. civitas omnis obviam effusa cum 12 coniugibus ac liberis, sacerdotes [in] insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

teretur.

XV. In contionem extemplo populus vocatus, ut rex 1 quae vellet coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur, quam praesentem aut 2 referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione inmodica pudorem onerantis. in litteris autem, 3 quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum, quas adversus Philippum gessisset, ad 4 postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiqam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; 5 quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus recuperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. honores regi primum 6 Attalo inmodici, deinde et Rhodiis habiti. tum primum

« IndietroContinua »