Immagini della pagina
PDF
ePub

toribus, ut veteres dimitterent milites, cum in provinciam venissent. cum milites, qui in legionibus urbanis erant, 9 frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Sempronii discusserunt, in quibus scriptum erat, Ligu- 10 rum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse, Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse 11 decrevit senatus: tribunos plebi non placere causas militaris cognoscere, quo minus ad edictum conveniretur. adiecerunt etiam, ut socii nominis Latini, qui in exercitu 12 P. Cornelii, Ti. Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens 13 in oppidis agrisque, qua iturus esset, si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum, dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.

LVII. Postquam consules dilectu habito profecti in 1 provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit, ut de iis, quae cum decem legatis ipse statuisset, senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret: id eos 2 facilius facturos, si legatorum verba, qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent, audissent. eae legationes a C. Scribonio praetore 3 urbano in senatum introductae sunt, benigneque omnibus responsum.

Cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem 4 legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum, ut 5 adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis, quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes 6 regiae legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit, quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venisset: esse autem tria genera foederum, quibus inter 7

se paciscerentur amicitias civitates regesque; unum, cum bello victis dicerentur leges ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium 8 esse ; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent: tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utrius9 que commodo componi; tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, et amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant: eas neque dicere nec accipere 10 leges, id enim victoris et victi esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et inmunis, quas stipendiarias esse velint, quasnam intrare 11 praesidia regia regemque vetent. cum Philippo enim

hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

1 LVIII. Ad ea Quinctius: 'quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano 2 iungendae, unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae adtinet 3 curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias 4 et tueri quas habeant et novas complecti.' enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae 5 et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, [cum] quae Seleucus proavus eius Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus inpensis aedificaverit: 6 quid igitur simile esse ex ea possessione ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, 7 quae numquam eorum fuerit? amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non

pudori sit. ad haec Quinctius quandoquidem' inquit 8 'honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quae 9 ubique sunt, Graeciae urbis an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proa- 10 vus belli iure habuerit, avus paterque umquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus 11 Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a 12 Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Graecas Asiae urbes liberare in animo habet. neque enim in 13 Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.'

LVIIII. Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari 1 posset, honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, 'quin mittimus ambages?' inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, 'alteram 2 ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.' 'nos 3 vero' inquit Menippus 'nec volumus nec possumus pacisci quicquam, quo regnum Antiochi minuatur.'

Postero die Quinctius legationes universas Graeciae 4 Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent, quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: re- 5 nuntiarent civitatibus suis, populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, 6 ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent. cogitaturum, cum renuntiatae condi- 7 ciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad 8 regem eosdem, qui Lysimachiae apud eum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. Villium, P. Aelium.

LX. Vixdum hi profecti erant, cum a Carthagine 1

legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro adtulerunt inieceruntque curam, ne simul et Pu2 nicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super 3 tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti. 4 si nihil ibi moveatur liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem 5 neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magnopere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se 6 compelli posse. si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

1 LXI. In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere 2 non est ausus: Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mit3 tit. edit nomina eorum quibus conventis opus esset, instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agno4 scerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis qua 5 de causa venisset cognoverunt. et primo in circulis con6 viviisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu

quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos ho7 minum turbare statum civitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse, certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in occulto coqui, quod mox in

omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes, 8 vocari Aristonem debere et quaeri, quid venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse. privatos suo 9 periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam modo, sed etiam extra famam noxae conservandam esse. voca- 10 tus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam adtulisset. ceterum 11 nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus conlocutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis 12 pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi. idem Carthaginien- 13 sibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum. dilata eo die res est. Ariston Punico 14 ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratûm prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum conse- 15 dissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat, Aristonem, privatim ad neminem, publice ad seniores ita senatum vocabant mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat. 16 mitti tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum deferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

LXII. Masinissa postquam et infames Carthaginien- 1 sis et inter se ipsos discordes sensit, principes propter conloquia Aristonis senatui, senatum propter indicium eiusdem Aristonis populo suspectum, locum iniuriae esse 2 ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigalis Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia vocant eam regionem: ora est 3 minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex 4 quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina 5

« IndietroContinua »