Immagini della pagina
PDF
ePub

et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspitionibus et de iure vectigalium discepta6 rent, legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam inicere patribus, ne 7 cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspitio crimen urgebat, quod quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custo8 dissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coe9 ptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor 10 agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et confessione regis, qui, cum Aphthirem profugum ex regno suo cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. 11 Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem 12 proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Bursam sedem suam excesserint, vi atque iniuria partum 13 habere. neque eum, de quo agatur, probare eos posse [se] non modo semper, ex quo coeperint, sed ne diu quidem (eos) possedisse. per oportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem 14 fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se in15 terponerent, quo minus qui posset teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti 16 disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia 17 suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse integro certa18 mine eos relinqui. nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

[ocr errors]

[PERIOCHA LIBRI XXXV.]

[P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho iunxerat, conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei quem ex populo Romano conceperat eximeret. inter alia cum quaereret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum inquit: castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. ridens Scipio 'quidnam tu diceres, si me' inquit 'vicisses?' 'tunc vero me' inquit 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.' inter cetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii consulis locutam 'Roma cave tibi' refertur. Nabis Lacedaemoniorum tyrannus incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, a populo Romano descivit et, bello adversus Philopoemenen Achaeorum praetorem gesto, ab Aetolis interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt; cum societate [cum his] iuncta Antiochus Syriae rex bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res praeterea in Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.]

[blocks in formation]

I. Principio anni quo gesta sunt haec Sex. Digitius 1 praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant, crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo ple- 2 raque adversa, ut vix dimidium militum quam quod acce

3 perat successori tradiderit. nec dubium est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta 4 oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio; 5 idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntis, in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, 6 numero militum inpar, superior aliis: nam et acie frequenti armatis adversus longum et inpeditum turba pecorum agmen, et recenti milite adversus fessos longo 7 itinere concurrerat. tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec 8 ulla quiete data laborem viae proelium exceperat. itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset 9 cecidissetque hostis, praetor vovit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit. et cum institissent fugientibus victores, ad duo10 decim milia hostium sunt caesa, capti ducenti quadraginta, omnes fere equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano septuaginta et tres 11 amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est.

eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. 12 ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori data, quod inde refectum, militi divisum.

1

II. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius 2 praetor, cum haec in Hispania gerebantur. itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis 3 sermonibus celebrabantur; et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legio4 nibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: 5 ea se legione nam in Sex. Digiti exercitu haud multum

[ocr errors]

spei esse rem gesturum. seniores negare, ad rumores 6 a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere. si tumultus in Hispania esset, placere, 7 tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuari milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus 8 causa C. Flaminium scribit, et ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse, his duarum pro- 9 vinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.

III. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. 1 Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente quotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat 2 ad conveniendum militibus venit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem haud dubie servatam adventu suo est ingressus. postero die et 3 ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat novo 4 milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se, ut fidere alii alîs possent. Ligures 5 multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, 6 paratum erat praesidium, per quos in castella eorum vicosque ageretur.

IIII. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, 1 consul alter L. Cornelius Merula praeter extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem 2 exibat, hostes pugnam detractabant, praedatumque ubi nemo obviam exiret discurrebant Romani; Boi diripi sua inpune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis vastata erant, 3

Livi vol. III.

12

consul agro hostium excessit, et ad Mutinam agmine in4 cauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum, qua transeundum erat Romanis, insederunt. 5 id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, 6 tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. 7 idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.

1

sinistra

V. Hora secunda ferme concursum est. sociorum ala et extraordinari prima in acie pugnabant: praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. novus consul nunc ad 2 Sempronius, prioris anni consul.

prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum si3 gnum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit unde, cum signum dedisset, inpetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo, non sustinere extraordinarios inpetum Gallorum: et caesos 5 permultos esse, et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae. legionem alteram ex duabus, si videretur, submitteret, priusquam ignominia 6 acciperetur. secunda missa est legio, et extraordinari recepti. tum redintegrata est pugna cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset. et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. 7 sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus Gallorum corpora; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant inpetus Romano8 rum. quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alarîs equitibus, quam concitatissimos equos inmittere iubet et

« IndietroContinua »