Immagini della pagina
PDF
ePub

subditis calcaribus per intermissas stationes hostium eru11 pere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt. proximo deinde vico inferunt ignem, 12 ferro flammaque omnia pervastant. fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris 13 fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio, pro se quisque currere ad sua tutanda, momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat pervenit.

1

XII. Sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis 2 quam Aetolorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant, et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum nec Philippum aut Nabim 3 quieturos. ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent 4 consilia, concilium Naupactum indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuius causa 5 ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque 6 stimulis moverent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater prae7 toris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere: inde militem, inde naves navalesque socios habuisse. inclusum suis prope muris Achaeos videre do8 minantis in Peloponneso. numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si eam quae tum esset praetermisisset. et nullum exercitum Romanum in Graecia esse, nec (propter) Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in 9 Graeciam transmittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Roma10 nae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat. erat etiam

maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. ad 11 hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur: et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre; nam neque ut 12 ante se moveat Philippus quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam, suadere, et qui sine Antiocho ad- 13 versus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse? adiciebat de duce Hannibale, 14 nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent. haec Philippo Nicander. alia Dicaearchus Antiocho. et omnium 15 primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum: et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem praebuisse. deinde quantas peditum equitumque 16 copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. tum de Phi- 17 lippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis con- 18 citabant bellum. et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt.

XIII. Nabis extemplo circa omnis maritimos vicos 1 dimisit ad seditiones in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentis occidit. Achaeis omnium mari- 2 timorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent foederis eum Romani denuntiarentque, 3 ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam obpugnabatur ab tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt.

Antiochus rex ea hieme Raphiae in Phoenice Ptole- 4 maeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato

5 extremo iam hiemis Ephesum pervenit. inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sindam incolunt, obpugnandos est profectus. 6 eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum 7 ibi regia Eumenis fuit escenderunt. cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, adcolam tanto potentiorem regem credens: eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore 8 quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri pos9 set. etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque armis 10 cogi. ob haec, quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.

1

pax

XIIII. Sulpicius aeger Pergami substitit: Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum 2 profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congre3 deretur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, me4 tum demeret, periculi quicquam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum nihil est; secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.

5

Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eumque Ephesi conlo6 cutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert, quo quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet respondisse, Alexandrum Mace7 donum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset [et] quod ultimas oras, quas visere supra spem 8 humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde, quem se9 cundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, prae

sidia disposuisse, artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani tam diu principis in ea terra imperium esse mallent. exequenti, quem tertium duceret, haud dubie semet 10 ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse 'quidnam tu diceres, si me vicisses?' 'tum vero me' in- 11 quit 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnis imperatores esse.' et perplexum Punico astu re- 12 sponsum et inprovisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.

XV. Villius ab Epheso Apameam processit. eo et 1 Antiochus audito legatorum Romanorum adventu obcurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae 2 Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia 3 fuit magnumque eius iuvenis desiderium: id enim iam specimen sui dederat, uti, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse adpareret. quo carior 4 acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministerio facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. eam quoque 5 causam clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies 6 regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur, Pergamum concessit. rex Ephe- 7 sum omisso quod inchoaverat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit. Minnio ignarus 8 omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disce- 9 ptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio,

se quae pro causa essent dicturum, persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.

1 XVI. Iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. rex a Minnione excusatus, et absente eo 2 agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit 'uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video; sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuistis, alio ipsi 3 utimini. qui enim magis Smyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? 4 cur Syracusas atque' in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis 5 vos iis has leges inposuisse. eandem de Smyrna, Lampsaco civitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt cau6 sam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disce7 ptatur et non belli causa quaeritur.' ad ea Sulpicius fecit verecunde' inquit 'Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista 8 quam se dicere maluit. quid enim simile habet civitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam 9 intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium 10 quemquam foedus mutaverunt, sic Asiae civitates, ut semel venerint in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri mansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolemaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usur11 passe? nam si, quod aliquando servierunt temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in 12 servitutem faciet, quid abest, quin actum nobis nihil sit quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thes13 salorum totam gentem? sed quid ego causam civitatium

« IndietroContinua »