Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER XXXVIIII, 23. 24. [a. u. c. 569]

victo leges inponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi 7 ademptum ei ab senatu erat, cum quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset 8 impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam obpugnasset, 9 capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem 10 tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, Athamaniae et Amynandro bellum inferret et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant regno adiceret. haud magno certamine et Amynandrum Athamania ex12 pulerat et urbes receperat aliquot. Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum 13 gentem suae dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus quae domestico certamine vincerentur adiungendo sese cepit.

11

1

XXIIII. His sedata in praesentia regis ira in Ro

manos est.

gendis in pace viribus, quibus quandoque data fortuna 2 esset ad bellum uteretur. vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis s instituit. ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque 4 educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. 5 rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in 6 Romanos. Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis et legatorum Eumenis regis Ide Thraeciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non 7 neglegi satis adpareret. maxime moverat senatum quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant;

numquam tamen remisit animum a colli

minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerunt 8 legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; et Maronitarum exsules - erant pulsi, quia liber- 9 tatis causam defendissent ab regio praesidio, ii non Maroneam modo, sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. venerant et a Philippo legati ad 10 purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: civitates Thessalorum et 11 Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; An- 12 tiocho rege pulso occupatum obpugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus ne quid absente 13 rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum, M. Baebium Tamphilum, Ti. Sempronium. quorum sub adventum ad Thessalica 14 Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

XXV. Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, 1 Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum qui principes lega- 2 tionum erant et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt. in controversiam autem veniebant Phi- 3 lippopolis, Tricca, Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum Thessalorum iuris, cum vi ademptae 4 possessaeque ab Aetolis forent-nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat, an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si 5 Aetolorum fuissent, si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio 6 de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit; omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum 7 adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus 8 amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse et opera eorum in servilibus abuti ministeriis;

et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet 9 curasse. Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum; ibi navibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem 10 maritimam omnem eo avertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias 11 positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos; lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libera non sit, 12 liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et Graecis Macedoniam adcolentibus metus et audacia Philippi minuatur, nequiquam et illum victum 13 et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem 14 frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe po

stremi, cum priores leniter permulsissent iram eius peten15 tes, ut ignosceret pro libertate loquentibus et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare et imitaretur populum Romanum, qui caritate 16 quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem adpellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. 17 Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.

1 XXVI. Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est, item Petram in Pieria ab iisdem 2 Thessalis Perrhaebisque captam: Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos, et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessa3 lorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum deridiculum esse, se reddere ratio

nem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse per quos numquam 5 cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse? semel euntibus ad Quinctium insi- 6 dias dici factas, sed quid iis acciderit, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et inmodice abuti Thessalos in- 7 dulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem, itaque servorum modo prae- 8 ter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et convitiis dominorum. elatus deinde ira adiecit nondum omnium 9 dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fre- 10 mitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit, eandem de quibus illi agant, civitatium causam esse: consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum ho- 11 stium essent. si suum munus qui dedissent adimere 12 velint, scire cedendum esse; sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos esse facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gra- 13 tiam quam libertatis, praesertim apud eos qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati, 14 placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis quas ultro citroque inlatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

XXVII. Inde graviter offenso rege Thessalonicen ad 1 cognoscendum de Thraeciae urbibus proficiscuntur. ibi 2 legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam. velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant nec suum munus intercipi ab alio patiantur: sin autem minor 3 cura sit civitatium in Thraecia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, vel pro patris Attali meritis

bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, qui Antiochi bello terra marique la5 boribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut adpendices maioris muneris es6 sent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia inposuisse? vocari Maronitas iuberent; ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros.

7 Legati Maronitarum vocati non uno loco tantum urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maro8 neam esse. itaque dominari adsentatores regios; his solis loqui et in senatu et in contionibus licere, eos omnes ho9 nores et capere ipsos et dare aliis. optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios 10 silere. de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroreiam subeat, nusquam ad mare declinantem; Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

1 XXVIII. Ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus disserendi viam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a qui2 bus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto. civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita, sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. negatum 3 est mihi. bello Aetolico Lamiam obpugnare iussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta

[ocr errors]
« IndietroContinua »