Immagini della pagina
PDF
ePub

Veris principio huius, dum consules novos dilectus 8 Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt. interim P. 9 Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

XXXVIII. Ligures, qui ante adventum in provinciam 1 consulum non exspectassent bellum, inproviso obpressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per 2 litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. ager publicus populi Romani erat in Sam- 3 nitibus, Taurasinorum [fuerat. eo cum] traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt: Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, ne 4 penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma, obsides pollicebantur. post- 5 quam nihil impetrabant neque vires ad rebellandum erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu ad qua- 6 draginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent quae opus essent. agro dividendo dan- 7 doque iidem qui traduxerant, Cornelius et Baebius, praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum vete- 8 rem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. hi omnium primi nullo bello gesto trium-9 pharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.

XXXVIIII. Eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus 1 proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. qua re 2 irritavit magis quam conterruit animos barbarorum, et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in 3 Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae

Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, 4 Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimitti veteranos, supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, 5 qua successor esset venturus. haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et per6 timuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. 7 quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus, in agmine per centuriones stare omnes suo quemque loco et arma ex8 pedire iubendo, sedavit et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse, partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse 9 admonens: scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse; cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad 10 triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur; invehebant se hostes et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

XXXX. Atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones nec segnius duae alae pugnabant; externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum 2 militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis conlatis se non esse pares 3 legionibus senserunt, cuneo inpressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quacumque parte pertulere inpetus suos, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae 4 legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et 'ecquid auxilii in vobis est? actum iam de hoc exercitu erit?' cum undique adclamassent, quin ederet, quid 5 fieri velit: non segniter imperium exsecuturos, 'duplicate turmas' inquit 'duarum legionum equites et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum ma

iore vi equorum facietis, si effrenatos in eos equos inmittitis, quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua 6 memoriae proditum est.' dicto paruerunt detractisque fre- 7 nis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo 8 omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. et alarii equites post- 9 quam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos inmittunt. tunc vero Celtiberi 10 omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. caeduntur Celtiberi per totum 11 saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus quattuor milia ducenti septuaginta septem cum signis militaribus, equis prope mille. ceterum inmobilis castris eo die victor exercitus 12 mansit. victoria non sine iactura militum fuit; quadrin- 13 genti septuaginta duo milites Romani, sociûm ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. venienti Fulvio 14 Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit, gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fulvius exau- 15 ctoratis militibus in naves inpositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

XXXXI. Consules ambo in Ligures exercitus in- 1 duxerunt diversis partibus. Postumius prima et tertia 2 legione Balistam Suismontiumque montes obsedit et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fulvius 3 secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves inpositos praeter oram Etrusci maris Neapolin transmisit. inde in Samnium traducti, agerque his inter populares 4 datus est. montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae 5.

caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli 6 coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt. navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum In7 temeliorumque Ligurum processit. priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior8 secundae legionis (Fulvius) tribunus militum is erat mensibus suis dimisit legionem, iure iurando adactis centurionibus, aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. 9 hoc ubi Placentiam nam eo forte erat profectus

Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, deduxit castigatos 10 Pisas, de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem, litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem 11 deferendae; milites iussi ad signa redire. causa ignominiae uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni decretum; qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.

1 XXXXII. Eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore [fuerat], ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit, inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis 2 maritimi causam avertit: ex regno 'eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. 3 venerant Romam legati a Gentio, qui quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte 4 eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit, multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius et cives Romanos dici Corcyrae retineri. 5 eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.

6 Inter multos alios, quos pestilentia eius anni absum

psit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est; in eius locum subfectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore 7 Hispania redierat, triumvir epulo; Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus tum praetextatus erat. de 8 rege sacrifico subficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat; recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta 9 a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum. cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse 10 audientem pontifici duumvirum iuberent multamque remitti, si magistratu se abdicasset, ultimum de caelo quod comitia turbaret intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium Siculum inaugura- 11 runt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit; idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus Q. Fulvius Flaccus; inde pontifex maximus M. 12 Aemilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit; 13 in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.

Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius

esset.

XXXXIII. Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina 1 colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumviri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo, M. et P. Popillii Laenates. a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia 2 cum evenisset additum erat, ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi 3 quaestionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.

Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum 4 magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem trium

« IndietroContinua »