Immagini della pagina
PDF
ePub

se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur; si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret; Gracchus.... [Gracchus] 2 Mundam urbem primo vi cepit, nocte ex inproviso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque inposito castella obpugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem Certimam adpellant Celtiberi - pervenit. P ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, s quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. petierunt enim, ut sibi 4 in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim eos ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tem- 5 pus erat. nihil prius petierunt a praetore quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis 'missi 6 sumus' inquit 'a gente nostra qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' ad hanc percuncta- 7 tionem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit: quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse, tribunoque 8 militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeat armatas. ab hoc spectaculo legati missi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequi- 9 quam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. sestertium 10 nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt, et tamen re ipsa ut pignus fidei

essent.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

na

[ocr errors]

XXXXVIII.

Inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi 1 castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam levem inmit- 2 tendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi quod petebat is sensit effectum, auxiliorum 3

Livi vol. III.

30

praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent; ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes 5 barbaros conspexit. instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul 6 omnibus portis erupit. non sustinuere inpetum necopinatum hostes. qui ad castra obpugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt; nam extemplo fusi, fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur 7 castris. eo die novem milia hostium caesa; capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum novem

ceciderunt.

1 XXXXVIIII. Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret populique alii voluntate, alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies 2 in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.

con

vertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque 3 eam urbem obpugnare institit. oppidani primum inpetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo, sed etiam operibus obpugnarentur, diffisi praesidio urbis 4 in arcem universi concesserunt; postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii 5 duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, 6 venit. et primum quaesivit ab eo, sibine liceret ac suis vivere. cum praetor victurum respondisset, quaesivit ite7 rum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente, 'sequar' inquit 'vos adversus veteres socios meos, quoniam illos ac me populum Romanum oportuit suspicere.' secutus est inde Romanos fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

L. Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum 1 circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.

Eam deditionem oppidorum haud cum fide factam 2 quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis conlatis pugnasse, multos utrim- 3 que cecidisse, nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum; spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum et tum 4 demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. viginti duo milia hostium eo die 5 esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide, Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in Hispania 6 ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est, serius in provinciam pervenisse, 7 quam ut ea aestate potuerit res gerere.

LI. Censores fideli concordia senatum legerunt. prin- 1 ceps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus; tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia adtributa divisaque 2 inter se haec confecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi, privatamque publicae rei inpensam inseruerat; theatrum et proscenium 3 ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode obposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fulvius plura et maioris locavit usus, portum et pilas pontis in Tiberim, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt inponendos; basilicam post argentarias novas et forum 5 piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; et forum et porticum extra portam Trigeminam et 6 aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim [et ad] aedem Apollinis medici. habuere et in 7 promiscuo praeterea pecuniam; ex ea communiter locarunt aquam abducendam fornicesque faciendos. inpedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci

8 non est passus. portoria quoque et vectigalia idem multa instituerunt. complura sacella (publicaque sua) occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo 9 curarunt. mutarunt suffragia regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus descripserunt. 1 LII. Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis. [causa] templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino ante annis octo 2 vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo 8 Flaminio, ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit 4 in circo. idem dedicavit aedem Larium permarinûm in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. 5 supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est 'duello magno dirimendo, regibus subigendis causa patrandae pacis ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio [res cessit gloriose]. auspicio, imperio, felicitate ductuque eius 6 inter Ephesum, Samum Chiumque inspectante eos ipso Antiocho [cum] exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea invicta fusa, contusa, fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque [eius in mari omne fractum, subactum est.] eius 7 rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.' eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est. 1 LIII. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes vallesque saltus cum exercitu transgressus, signis conlatis cum 2 hoste pugnavit; neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium omnisque ea 3 regio Ligurum in deditionem venit. consul deditos in campestres agros deduxit praesidiaque montibus inposuit. celeriter et [Roma consul ad hostes et] ex provincia litterae Romam venerunt. supplicationes ob eas res gestas 4 in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt.

Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in 5 Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub im6 perio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia

iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

LIIII. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio 1 et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Deme- 2 triade hibernabat, cum desiderio anxius filii tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et alter filius haud 3 dubie et sua et aliorum opinione rex conversique in eum omnium oculi et destituta senectus, aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis 4 angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine 5 a ceteris regibus distinguerent, adpellarunt. huius fratris 6 filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat. is prospiciens animo, quanto 7 cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc laces- 8 sendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa adsoleat veritas praebere vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime 9 et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini adtulerant.

LV. Falsas esse et a scriba vitiatas signumque adul- 1 terinum vulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta 2 magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus intellexisse videor, magno te s aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, 4 qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.' forte oblatum perductumque in regiam vocari iuberet. adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo 5 metu admoto paratum indicem esse adpareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo 6 missi qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, obpresserunt; Apelles missus ad Chaeream

« IndietroContinua »