Immagini della pagina
PDF
ePub

tum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis 2 in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius praetor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani 3 esset, metiendo dividendoque crearet. creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. et M. Servilii Geminis ambobus cognomen erat, L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.

Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, 5 Q. Fulvius Gillo, C. Sergius Plancus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice adparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et T. Quinctio Flaminino. 6 biduum instauratum est. frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis aeris populo 7 cum summa fide et gratia diviserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

1

V. Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus 2 post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, 3 P. Sulpicius consul retulit, senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis 4 ipsis videretur cum precatione ea: quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret; secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque pro5 vinciis senatum consulerent. per eos dies oportune irritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore adlatae et 6 Atheniensium nova legatio venit, quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret brevique non agros modo, sed urbem etiam in dicione eius futuram, nisi quid in

Romanis auxilii foret, cum renuntiassent consules, rem 7 divinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiae age- 8 rentur, quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi 9 placere, cum consules provincias sortiti essent atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, 1 isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici. alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. prae- 2 tores exinde sortiti sunt, C. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedo- 3 nico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. 4 Baebius tribunus plebis viam antiquam criminandi patres ingressus incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres 5 laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque 6 edoceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura

esset.

[ocr errors]

VII. Consul in campo Martio comitiis, priusquam 1 centurias in suffragium mitteret, contione advocata 'igno- 2 rare' inquit mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur, sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum in- 3 tersit, si numquam alias, (Punico) proximo certe bello

experti estis. quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantibus inpigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando 4 cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino, qui ultro ei bellum 5 inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus 6 cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam 7 nostram experiri regem: non quinto inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto (inde) die quam 8 ab Corintho solverit naves in Italiam perveniet.

ne

aequaveritis Hannibali Philippum, ne Carthaginiensibus Macedonas. Pyrro certe aequabitis. [aequabitis] dico? 9 quantúm vel vir viro vel gens genti praestat! minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit, et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte 10 Pyrri nobilitatos. nostra nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrus tamen concussit et victor 11 prope ad ipsam urbem Romanam venit! nec Tarentini modo oraque illa Italiae, quam maiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et 12 Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. numquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, 13 ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginiensis hostis haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat, 14 hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene invantibus divis et,

quae patres censuerunt, vos iubete. huius vobis senten- 15 tiae non consul modo auctor est, sed iam dii inmortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.'

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, uti ro- 1 garet, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in 2 triduum ex senatus consulto indicta est obsecratique circa omnia pulvinaria dii, ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique 3 fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset, in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. consuli a patribus permissum, ut quem 4. videretur ex iis, qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi indicendum.

Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. 5 consules binas legiones scribere iussi, veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum 6 decretum erat, permissum, ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo 7 quina milia sociûm Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu, 8 quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia sociûm ac nominis Latini effecisset: id praesidio Siciliae provinciae esset. M. Valerio Faltoni, qui prae- 9 tor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti propraetor in Sardi- 10 niam traiceret: is quoque de exercitu, qui ibi esset, quinque milia sociûm nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas ur- 11 banas legiones scribere iussi, quae, si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate

1

iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.

VIIII. In ipso adparatu belli legati a rege Ptolemaeo venerunt, qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum 2 petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut obpugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse. 3 vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere liceat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile adversus Philip4 pum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac 5 fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinûm milium aeris ex senatus consulto missa.

Cum dilectum consules haberent pararentque, quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis 6 maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia 7 evenisset, iussit. moram voto publico Licinius pontifex maximus adtulit, qui negavit ex incerta pecunia voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: 8 quod si factum esset, votum rite solvi non posse. quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi. posse, rectiusque etiam esse 9 pontifices decreverunt. vovit in eadem verba consul

praeeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia 10 vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia, quantam tum, cum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. totiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant, hi primi de incerta.

1 X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis

« IndietroContinua »