Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1

Ꭱ 0 Ꮇ 1796.
Eoden de Romanis Bibliopola Venditionem administrante

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

JOSEPHI GARAM PII

CARD I N A L IS

COM M E N TARIUS

HIERONYMI AM ATI SA BINIANENSIS.

[ocr errors]

Uum tandem Catalogum Librorum, qui in Bibliotheca Josephi Garampii Cardinalis adservantur , in lucem edere constituerimus, haud alienum visum fuit, quæ

dam heic de Cardinalis ipsius vita mofibusque præfari . Học etenim pacto & Bibliothecæ ipsius præstantia quam aptissime demonstrabitur quum scilicet ostenderimus, quis & quantus vir ipse librorum collector exştiterit ; & justis simul politioris humanitatis cultorum votis .satis fiet , quibus nempe excellentium in hac scientiæ parte virorum acta laudesque cognoscere utile semper & jucundum fuit.

Josephus igitur Garampius Comes patrem habuit Laurentium, virum ex Ordine: splendidissimo Ariminensi Patricium, &, quod magis interest, morum probitate & candore insignem. Hic , pro suo in literas amore , filiolum ab ineunte ætate optimis disciplinis erudiri quam maxime curavit . Inerat in adolescentulo ingenium , & illa præsertim animi vis , qua in studia ii ardentissime feruntur, quos , ut dici solet , aequus amavit Juppiter , & quibus meliori luto finxit præcordia Titan ; & qua sine vi ingenia plerum. runique inutilia atque otiosa marcescunt. Hinc, quum

1

in patria primum optimos Præceptores nactus esset (& inter ceteros Janum Plancum, multæ eruditionis & nominis Philosophum), ita apud eos labore diligentiaque profecit, ut nobile & arduum simul æqualibus suis zemulationis præberet exemplum . Quum vero patriam Ariminum tunc externorum exercituum , qui illac transibant, copiis, & tumultu plenam vidisset , quo liberius studiis Loperam daret, Florentiam secessit ; ibique facile in amicitiam receptus est ab eximio illo sui temporis Philologo Joanne Lamio qui generosam adolescentis indolem miratus , ipsum per se currentem ad reconditiorum Literarum antiquitatisque cognitionem erexit, & porro patriæ suæ in magnam spem natum aperte prædixit. Inde discedens Garampius , Mutinam petiit , quo ingens illud Italiae ornamentum Ludovicum Antonium Muratorium viseret, eique arctiori necessitudinis vinculo jungeretur. Factumque est sane , ut vir doctissimus præconceptam a Lamio de adolescente opinionein plenissime confirmaret. Garampius interéa, qui (notando nostris temporibus exemplo) scientiarum omnium cultui Religionis sanctissimæ studium & amorem conjunxerat,

Romam cogitabat : qua quidem in urbe potissimum debitum virtuti locum, & præmia proposita esse,

inter

æquos rerum aestimatores satis constat . Facile profecto fuit modestissimo adolescenti in urbe sacra commoranti ad Sacerdotium evehi : at inde ad plures honorum gradus per merita tantum & labores ei patuit accessus. Nam, quum insignem illam de Numino Benedicti III. Dissertationem composuisset, eruditionis : & rei diplomaticæ fructu ad miraculum refertam , eamque Optimo Principi Benedicto XIV. obtulisset, Pontifex Maximus, pro sua doctrina & in doctos homines munificentia , dignum auctorem judicavit , quem secreto Vaticanarum Ædium Tabulario præficeret , postque

[ocr errors]

Theologia , & Philosophia Libros complures . Ejusdem Dioeceseos. Parochi, ut vocant, Religiosæ utriusque sexus Familize, & amicorum non pauci ea volumina obtinuerunt, quae ipsis maxime opportuna essent. Summo autem Scientiarum & Librorum amatori PIO Sexto P. M. Editionum Sæculi XV., quotquot erant , 'optio , ad ejus privatam Bibliothecarn perficiendam, jure meritoque relicta est . Harum Typographiæ primitiarum reliquæ , una cum Numismatum Serie, Codicibusque manu scriptis , patriæ Garnbalongiæ cesserunt . Sed non hæ postremæ , licet piissimae, optimi viri cogitationes . Jis etiam moriens consultum voluit, quorum utilitatis & profectus sum. mam vivens rationem habuerat , studiosis scilicet scientiarum & Literarum adolescentibus omnibus Hos enim , quum jam pridem cognovisset , doluissetque, ea maxime in suscepto cursu difficultate impediri, quod Libros cujuscumque Scientiæ optimos internoscere per se nescirent , nec a quibus id docerentur suppeterent , eo Catalogo donari jussit , qui per classes distinctus , singulorum Librorum veluti notas & pondus exhiberet: Obiit supremum

diem IV. Nonas Majas ánni. CIJI CCLXXXXII. Quam immature , quam que defletum, in tanto viro dicere superfluit . Præsentibus certe , etiam alienorum, lacrymis comitata funera videre satis obvium : at qui annos plures duret luctus , ille rarus , summæque commendationis plenissimus . Hocce nos Garampii memoriam in hunc diem prosequi cernimus a tot præcipue adolescentibus , quos ipse (insciens gratissimos nominis sui propagatores futuros) multiplicis & singularis beneficentiæ splendore sibi devinxerat. Ille præ ceteris , qui summo viro jam inde a Legatione Polonica, tum a caussis audiendis, tum a secretiori quacumque vitæ , & consiliorum

[ocr errors]
« IndietroContinua »