Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

DE VITA

JOSEPHI GARAM PII

CARDINALIS

COMMENTARIUS

HIERONYMI AMATII SABINIANENSIS.

Uum tandem Catalogum Librorum, qui in Bibliotheca Josephi Garampii Cardinalis adservantur, in lucem edere constituerimus, haud alienum visum fuit, quædam heic de Cardinalis ipsius vita moribusque præfari. Hoc etenim pacto & Bibliothecæ ipsius præstantia quam aptissime demonstrabitur quum scilicet ostenderimus, quis & quantus vir ipse librorum collector exstiterit; & justis simul politioris humanitatis cultorum votis satis fiet, quibus nempe excellentium in hac scientiæ parte virorum acta laudesque cognoscere utile semper & jucundum fuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Josephus igitur Garampius Comes patrem habuit Laurentium, virum ex Ordine splendidissimo Ariminensi Patricium, &, quod magis interest, morum probitate & candore insignem. Hic, pro suo in literas amore filiolum ab ineunte ætate optimis disciplinis erudiri quam maxime curavit. Inerat in adolescentulo ingenium, & illa præsertim animi vis, qua in studia ii ardentissime feruntur, quos, ut dici solet, aequus amavit Juppiter, & quibus meliori luto finxit præcordia Titan ; & qua sine vi ingenia plerumrunique inutilia atque otiosa marcescunt. Hinc, quum

*

in patria primum optimos Præceptores nactus esset (& inter ceteros Janum Plancum multæ eruditionis & nominis Philosophum), ita apud eos labore diligentiaque profecit, ut nobile & arduum simul æqualibus suis æmulationis præberet exemplum. Quum vero patriam Ariminum tunc externorum exercituum qui illac transibant, copiis, & tumultu plenam vidisset, quo liberius studiis operam daret, Florentiam secessit; ibique facile in amicitiam receptus est ab eximio illo sui temporis Philologo Joanne Lamio, qui generosam adolescentis indolem miratus, ipsum per se currentem ad reconditiorum Literarum antiquitatisque cognitionem erexit, & porro patriæ suæ in magnam spem natum aperte prædixit. Inde discedens Garampius, Mutinam petiit, quo ingens illud Italiæ ornamentum Ludovicum Antonium Muratorium viseret, eique arctiori necessitudinis vinculo jungere-" tur. Factumque est sane, ut vir doctissimus præconceptam a Lamio de adolescente opinionem plenissime confirmaret. Garampius interea, qui (notando nostris temporibus exemplo) scientiarum omnium cultui Religionis sanctissimæ studium & amorem conjunxerat, Romam cogitabat : qua quidem in urbe potissimum debitum virtuti locum, & præmia proposita esse, inter æquos rerum æstimatores satis constat. Facile profecto fuit modestissimo adolescenti in urbe sacra commoranti ad Sacerdotium evehi at inde ad plures honorum gradus per merita tantum & labores ei patuit accessus. Nam, quum insignem illam de Nummo Benedicti III. Dissertationem composuisset, eruditionis & rei diplomaticæ fructu ad miraculum refertam, eamque Optimo Principi Benedicto XIV. obtulisset, Pontifex Maximus, pro sua doctrina & in doctos homines munificentia, dignum auctorem judicavit, quem secreto Vaticanarum Ædium Tabulario præficeret, postque

[ocr errors]

Theologia, & Philosophia Libros complures. Ejusdem Dioeceseos Parochi, ut vocant, Religiosa utriusque sexus Familiæ, & amicorum non pauci ea volumina obtinuerunt, quæ ipsis maxime opportuna essent. Summo autem Scientiarum & Librorum amatori PIO Sexto P. M. Editionum Sæculi XV., quotquot erant, optio, ad ejus privatam Bibliothecam perficiendam, jure meritoque relicta est. Harum Typographiæ primitiarum reliquæ una cum Numismatum Serie, Codicibusque manu scriptis, patriæ Gambalongiæ cesserunt. Sed non ha postremæ, licet piissimæ, optimi viri cogitationes. Jis etiam moriens consultum voluit, quorum utilitatis & profectus summam vivens rationem habuerat, studiosis scilicer scientiarum & Literarum adolescentibus omnibus Hos enim, quum jam pridem cognovisset, doluissetque, ea maxime in suscepto cursu difficultate impediri, quod Libros cujuscumque Scientiæ optimos internoscere per se nescirent, nec a quibus id docerentur suppeterent, eo Catalogo donari jussit, qui per classes distinctus, singulorum Librorum veluti notas & pondus exhiberet.

Obiit supremum diem IV. Nonas Majas anni. CICIOCCLXXXXII. Quam immature, quam que defletum in tanto viro dicere superfluit. Praesentibus. certe, etiam alienorum, lacrymis comitata funera videre satis obvium: at qui annos plures duret luctus, ille rarus, summæque commendationis plenissimus. Hocce nos Garampii memoriam in hunc diem prosequi cernimus a tot præcipue adolescentibus, quos ipse (insciens gratissimos nominis sui propagatores futuros) multiplicis & singularis beneficentiæ splendore sibi devinxerat. Ille præ ceteris, qui summo viro jam inde a Legatione Polonica, tum a caussis audiendis,

a secretiori quacumque vitæ, & consiliorum

« IndietroContinua »