Immagini della pagina
PDF
ePub

quem respersum cruore colló circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos. Romani, alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. Inter carminum prope modum incondita quædam militariter joculantes, Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam, familiæque honori fuit. Dictator coronam auream addidit donum, mirisque pro concione eam pugnam laudibus tulit.

XI. Et (Hercule!) tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proximâ nocte, relictis trepide castris, in Tiburtem agrum, atque inde, societate belli factâ, commeatuque benigne ab Tiburtibus adjutus, mox in Campaniam transierit. Ea fuit causa, cur proximo anno C. Pœtelius Balbus consul, cum collegæ ejus M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes jussu populi exercitum duceret: ad quorum auxilium cum Galli ex Campaniâ redîssent, fœdæ populationes in Lavicano, Tusculanoque, et Albano agro, haud dubie Tiburtibus ducibus, sunt factæ. Et, cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta respublica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coëgit. Creatus Q. Servilius Ahala T. Quintium magistrum equitum dixit; et, ex auctoritate Patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit. Dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu jusso manere, omnes juniores, nullo detrectante militiam, sacramento adegit. Pugnatum haud procul portâ Collinâ est totius viribus urbis, in conspectu parentum conjugumque ac liberorum; quæ magna, etiam absentibus, hortamenta animi, tum subjecta oculis, simul verecundiâ misericordiâque militem accendebant. Magnâ utrimque editâ cæde, avertitur tandem acies Gallorum. Fugâ Tibur, sicut arcem belli Gallici, petunt: palati a consule Potelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum his intra portas compelluntur.

[blocks in formation]

Egregie cum ab dictatore, tum ab consule res gesti est. Et consul alter Fabius præliis primum parvis, postremo unâ insigni pugnâ, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. Dictator, consulibus in senatu et apud populum magnifice collaudatis, et suarum quoque rerum illis remisso honore, dictaturâ se abdicavit. Potelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovans Urbem iniret. Irridere Poetelii triumphum

Tiburtes: "Ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugæ trepidationisque Gallorum, extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint, et sine discrimine obvios cædi, recepisse se intra urbem. Eam rem triumpho dignam visam Romanis? ne nimis mirum magnumque censerent, tumultum exciere in hostium portis, majorem ipsos trepidationem ante monia sua visuros.'

[ocr errors]

XII. Itaque insequenti anno, M. Popillio Lænate, Cn. Manlio consulibus, primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti, ad urbem Romam venerunt. Terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor præbuit: ad hoc multorum inscitia, qui, aut unde, hostes advenissent.

Conclamatum tamen celeriter ad arma est, et portæ stationibus, murique præsidiis firmati : et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia, neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium jam muros aggrediuntur: apparuitque, occasione magis quam virtute fretos venisse: adeo vix primum impetum Romanorum sustinuêre. Quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat, orientemque jam seditionem inter Patres et plebem metu tam propinqui belli compressam. Alius adventus hostium fuit proximo bello, agris, quam urbi, terribilior. Populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime quâ ex parte Etruriam adjacent, peragravêre: rebusque nequidquam repetitis, novi consules C. Fabius et C. Plau

tius jussu populi bellum indixêre; Fabioque ea provincia, Plautio Hernici evenêre. Gallici quoque belli fama increbrescebat. Sed inter multos terrores solatio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis militum ab iis ex fœdere vetusto, quod multis intermiserant annis, accepta: quo præsidio cum fulta res Romana esset, levius fuit, quod Gallos mox Præneste venisse, atque inde circa Pedum consedisse, auditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium placuit: consul ad id accitus C. Plautius dixit: magister equitum dictatori additus M. Valerius. Hi robora militum, ex duobus consularibus exercitibus electa, adversus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit: cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles, ruendo in arma ac dimicationem, aliquantum Gallicam ferociam vinceret; dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunæ se committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies et locus alienus faceret, sine præparato commeatu, sine firmo munimento morantem; ad hoc, iis animis corporibusque, quorum omnis in impetu vis esset, parvâ eadem languesceret morâ. His consiliis dictator bellum trahebat, gravemque edixerat pœnam, si quis injussu in hostem pugnâsset. Milites, ægre id patientes, primo in stationibus vigiliisque inter. se dictatorem sermonibus carpere; interdum Patres communiter increpare, quod non jussissent per consules geri bellum. Electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de cœlo devolaturam in sinum victoriam censeat. Eadem deinde hæc interdiu propalam, ac ferociora his, jactare; se injussu imperatoris aut dimicaturos, aut agmine Romam ituros. Immiscerique militibus centuriones: nec in circulis modo fremere, sed jam in principiis ac prætorio in unum sermones confundi, atque in concionis magnitudinem crescere turba, et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur: verba pro ex

ercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute ejus dignum

esset.

XIII. Septimum primum pilum jam Tullius ducebat; neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. Is, præcedens militum agmen, ad tribunal pergit; mirantique Sulpicio non turbam magis, quam turbæ principem Tullium, imperiis obedientissimum militem, "Scilicet, dictator," inquit, "condemnatum se universus exercitus a te ignavia ratus, et prope ignominiæ causâ destitutum sine armis, oravit me, ut suam causam apud te agerem. Equidem, sicubi loco cessum, terga data hosti, si signa fœde amissa objici nobis possent, tamen hoc a te impetrari æquum censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere, et abolere flagitii memoriam novâ gloriâ patereris. Etiam ad Alliam fusæ legiones eamdem, quam per pavorem amiserant, patriam, profecta postea ab Veiis, virtute recuperavêre: nobis, Deûm benignitate, felicitate tuâ populique Romani, et res et gloria est integra. Quamquam de gloriâ vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus, quam feminas, abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt; et tu, imperator noster, quod ægrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus judicas esse; et prius, quam expertus nos esses, de nobis ita desperâsti, ut te mancorum ac debilium ducem judicares esse. Quid enim aliud esse causæ credemus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis (quod aiunt) manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostrâ virtute dubitâsse videri, quam nos de tuâ, verius est. Sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium; et consensus aliquis Patrum, non Gallicum bellum, nos ab Urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet; quæso, ut ea, quæ dicam, non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe Patribus; quæ, sicut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat. Quis tandem succenseat, milites

nos esse, non servos vestros? ad bellum, non in exsilium, missos; si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romæ potius, quam in castris, acturos. Hæc dicta sint Patribus: te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. Cum vincere cupimus, tum te duce vincere; tibi lauream insignem deferre; tecum triumphantes Urbem inire; tuum sequentes currum Jovis Optimi Maximi templum gratantes ovantesque adire." Orationem Tullii exceperunt preces multitudinis; et undique, ut signum daret, ut capere arma juberet, clamabant.

XIV. Dictator, quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam cernebat, tamen facturum, quod milites vellent, se recepit; Tulliumque secreto, quænam hæc res sit, aut quo acta more, percontatur. Tullius magnopere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinæ militaris, ne sui, neve imperatoriæ majestatis, crederet: multitudini concitatæ, quæ ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ; ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret: nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum illi quoque tamen videndum magnopere esse, ut exercitum in potestate haberet. Differri non posse adeo concitatos animos: ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumturos, si ab imperatore non detur. Dum hæc loquuntur, jumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. In eos saxa conjecta a Gallis: deinde ab Romanâ statione clamor ortus, ac procursum utrimque est. Jamque haud procul justo prœlio res erant, ni celeriter diremtum certamen per centuriones esset. Affirmata certe eo casu Tullii apud dictatorem fides est: nec recipiente jam dilationem re, in posterum diem edicitur, acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare cœpit, ut arte aliquâ terrorem hostibus incuteret. Sollerti

« IndietroContinua »