Immagini della pagina
PDF
ePub

jam scalis caperetur urbs, ad quatuor millia militum, præter multitudinem imbellem, sese dedidêre. Oppidum dirutum atque incensum: ab æde tantum Matris Matutæ abstinuêre ignem. Præda omnis militi data. Extra prædam quatuor millia deditorum habita eos vinctos consul ante currum triumphans egit: venditis deinde, magnam pecuniam in ærarium redegit. Sunt, qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant; idque magis verisimile est, quam deditos veniisse.

[ocr errors]

XXVIII. Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorso, Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentinâ populatione cœptum: metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator, velut adversus armatum jam Latium, L. Furius creatus, magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit: et cum, (quod per magnos tumultus fieri solitum erat) justitio indicto, delectus sine vacationibus habitus esset; legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductæ. Ibi prædonum magis, quam hostium, animi inventi. Primâ itaque acie debellatum est. Dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant, et sine detrectatione se certamini offerebant, Deorum quoque opes adhibendas ratus, inter ipsam dimicationem ædem Junoni Monetæ vovit: cujus damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictaturâ se abdicavit. Senatus duumviros ad eam ædem pro amplitudine populi Romani faciendam creari jussit: locus in arce destinatus, quæ area ædium M. Manlii Capitolini fuerat. Consules, dic tatoris exercitu ad bellum Volscum usi, Soram ex hostíbus, incautos adorti, ceperunt. Anno post,

quam vota erat, ædes Monetæ dedicatur, C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato secundum, consulibus. Prodigium extemplo dedicationem secutum simile vetusto montis Albani prodigio: namque et lapidibus pluit, et nox interdiu visa intendi: librisque inspectis, cum plena religione civitas esset, senatui pla

cuit, dictatorem feriarum constituendarum causâ dici. Dictus P. Valerius Publicola: magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos; ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. Judicia eo anno populi tristia in fœneratores facta, quibus ab ædilibus dicta dies esset, traduntur. Et res, haud ullâ insigni ad memoriam causâ, ad inter

regnum rediit. Ex interregno, (ut id actum videri posset) ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

Quan

XXIX. Majora jam hinc bella, et viribus hostium, et longinquitate vel regionum vel temporum [spatio] quibus bellatum est, dicentur : namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Pœni secuti. ta rerum moles! quoties in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quæ vix sustinetur, erigi imperium posset! Belli autem causa cum Samnitibus, Romanis, cum societate amicitiâque juncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis injusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere, Campanis sese conjungunt. Campani magis nomen ad præsidium sociorum, quam vires, cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt: namque Samnites, omissis Sidicinis, ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde æque facilis victoria, prædæ atque gloriæ plus esset, Tifata, imminentes Capuæ colles, cum præsidio firmo occupâssent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quæ Capuam Tifataque interjacet. Ibi rursus acie dimicatum; adversoque prœlio Campani intra moenia compulsi, cum, robore juventutis suæ acciso, nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

XXX. Legati, introducti in senatum, maxime in hanc sententiam locuti sunt: " Populus nos Campanus legatos ad vos, Patres conscripti, misit; amicitiam in perpetuum, auxilium præsens a vobis petitum: quam si secundis rebus nostris petîssemus, sicut cœpta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset: tunc enim, ut qui ex æquo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subjecti atque obnoxii vobis minus essemus. Nunc, miseri

cordiâ vestrâ conciliati, auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus, oportet; ne ingrati atque omni ope divinâ humanâque indigni videamur. Neque, (Hercule) quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur; sed ut vetustate et gradu honoris nos præstent: neque enim fœdere Samnitium, ne qua nova jungeretis fœdera, cautum est. Fuit quidem apud vos semper satis justa causa amicitiæ, velle eum vobis amicum esse, qui vos appeteret. Campani, etsi fortuna præsens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate, ulli populo præterquam vobis cedentes, haud parva (ut arbitror) accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Equis Volscisque, æternis hostibus hujus urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus: et, quod vos pro salute nostrâ priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloriâ semper faciemus. Subactis iis gentibus, quæ inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est, quod fateri nos. fortuna nostra cogit. Eo ventum est, Patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. Si defenditis, vestri; si deseritis, Samnitium erimus. Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. Omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam, vestrumque auxilium æquum est patere; iis tamen

maxime, qui, eam implorantibus aliis auxilium dum supra vires suas præstant, omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt: quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti; et, ubi conflagrâssent Sidicini, ad nos trajecturum illud incendium esse. Nec enim nunc, quia dolent injuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. An, si ultio iræ hæc, et non occasio cupiditatis explendæ esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campaniâ ipsâ, legiones nostras cecidêre? Quæ est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum, prædas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata. Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explenda est: ea ad oppugnandam Capuam rapit. Aut delere urbem pulcherrimam, aut ipsi possidere volunt. Sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium sinatis. Non loquor apud recusantem justa bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore. Usque ad nos contemtus Samnitium pervenit, supra non escendit. Itaque umbrâ vestri auxilii, Romani, tegi possumus; quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi. Vobis arabitur ager Campanus; vobis Capua urbs frequentabitur: conditorum, parentum, Deorum immortalium numero nobis eritis. Nulla colonia vestra erit, quæ nos obsequio erga vos fideque superet. Annuite, Patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis, et jubete sperare, incolumem Capuam futuram. Quâ frequentiâ omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrymarumque plena reliquisse? in quâ nunc exspectatione senatum populumque Campanum,

conjuges, liberosque nostros esse? Stare omnem multitudinem ad portas, viam hinc ferentem prospectantes, certum habeo, quid illis nos, Patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare jubeatis. Alterum responsum salutem, victoriam, lucem, ac libertatem; alterum, ominari horreo, quæ ferat. Proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis, aut nusquam ullis futuris nobis, consulite."

XXXI. Submotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, etsi magnæ parti urbs maxima opulentissimaque Italiæ, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonæ horreum populi Romani fore videbatur; tamen tantâ utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatûs consul: "Auxilio vos, Campani, dignos censet senatus: sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum fœdere juncti sunt: itaque arma, Deos prius quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus. Legatos, sicut fas jusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat."

Ad ea princeps legationis, (sic enim domo mandatum attulerant)"Quandoquidem," inquit, "nostra tueri adversus vim atque injuriam justâ vi non vultis, vestra certe defendetis. Itaque populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra Deûm, divina humanaque omnia in vestram, Patres conscripti, populique Romani ditionem dedimus; quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.' Sub hæc dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrymarum in vestibulo curiæ procubuerunt. Commoti Patres vice fortunarum humanarum, si ille præpotens opibus populus, luxuriâ superbiâque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petîssent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienæ faceret: tum jam fides agi visa, deditos non prodi, nec facturum æqua Samnitium populum censebant, si agrum urbemque, per deditionem factam populi Romani, oppugnarent.'

[blocks in formation]
« IndietroContinua »