Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER SEPTIMUS.

I. ANNUS hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, præturâ et curuli ædilitate. Hos sibi patricii quæsivêre honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum

L. Sextio, cujus lege partus erat, dedit: Patres præturam Sp. Furio M. filio Camillo; ædilitatem Cn. Quintio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratiâ campestri ceperunt. L. Sextio collega ex Patribus datus L. Æmilius Mamercinus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari jam fama erat, et de Hernicorum defectione, agitata mentio. Cum de industriâ omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac justitio simile otium fuit; nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis prætextatos tamquam consules sedentes, nobilitas sibi sumsisset, prætorem quidem etiam jura reddentem, et collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex Patribus jubendi ædiles curules creari. Primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat : postea promiscuum fuit. Inde, L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, ædilem curulem, tres tribunos plebis, mortuos ferunt; pro

portione et ex multitudine alia multa funera fuisse : maximeque eam pestilentiam insignem mors, quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortunâ; princeps pace belloque prius quam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quæ capta absentis imploravit opem, vel felicitate, quâ restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantæ gloriæ fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanæ ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stolone, consulibus, pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoriâ actum, nisi quod, pacis Deûm exposcendæ causâ, tertio tum post conditam Urbem lectisternium fuit : et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divinâ levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter alia cœlestis iræ placamina, instituti dicuntur. Cæterum parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruriâ acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos juventus, simul inconditis inter se jocularia fundentes versibus, cœpêre; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res, sæpiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino versu similem, incompositum temere ac rudem alternis jaciebant; sed impletas modis saturas, descripto jam ad tibicinem cantu, motuque congruenti, peragebant. Livius, post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, cum sæpius revocatus vocem obtudisset, veniâ petitâ

puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus cœptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto joco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; juventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus jactitare cœpit: quæ inde exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit juventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tamquam expertes artis ludicræ, faciant. Inter aliarum parva principia rerum, ludorum quoque prima origo ponenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

III. Nec tamen ludorum primum initium, procurandis religionibus datum, aut religione animos, aut corpora morbis levavit. Quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero, velut aversis jam Diis adspernantibusque placamina iræ, terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio, L. Æmilio Mamercino secundum, consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos, quam corpora morbi, afficerent, repetitum ex seniorum memoriâ dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. Eâ religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causâ dici jussit: dictus L. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magistrum equitum dixit. Lex vetusta est, priscis literis verbisque scripta, ut, qui prætor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixa, fuit dextro lateri ædis Jovis Optimi Maximi, ex quâ parte Minervæ templum est. Eum clavum, quia raræ per ea tempora literæ erant, notam numeri annorum fuisse ferunt : eoque Minervæ templo dicatam legem, quia numerus

Minervæ inventum sit. Volsiniis quoque clavos, indices numeri annorum, fixos in templo Nortiæ, Etruscæ Deæ, comparere, diligens talium monimentorum auctor Cincius affirmat. M. Horatius consul ex lege templum Jovis Optimi Maximi dedicavit anno post reges exactos: a consulibus postea ad dictatores, quia majus imperium erat, sollenne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more, digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur: quâ de causâ creatus L. Manlius, perinde ac reipublicæ gerendæ, ac non solvendæ religione, gratiâ creatus esset, bellum Hernicum affectans, delectu acerbo juventutem agitavit; tandemque, omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi, seu verecundiâ victus, dictaturâ abiit.

IV. Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahalâ, L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in delectu, non damno modo civium, sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis cæsis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat: et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox, cognomenque Imperiosi grave liberæ civitati, ab ostentatione sævitiæ adscitum ; quam non magis in alienis, quam in proximis, ac sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter cætera dabat, "quod filium juvenem, nullius probri compertum, extorrem Urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu æqualium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum, dederit: ubi summo loco natus dictatorius juvenis quotidianâ miseriâ disceret, vere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam? quia infacundior sit, et linguâ impromtus. Quod naturæ damnum utrum nutriendum patri (si quidquam in eo humani esset), an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie suâ parum prosperum sit. At (Hercule!) L. Manlium,

malum malo augere filii, et tarditatem ingenii insuper premere; et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vitâ agresti et rustico cultu, inter pecudes habendo.”

V. Omnium potius his criminationibus, quam ipsius juvenis, irritatus est animus: quin contra, se quoque parenti causam invidiæ atque criminum esse, ægre passus, (ut omnes Dii hominesque scirent, se parenti opem latam, quam inimicis ejus, malle) capit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, et quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis, cultro succinctus, mane in Urbem, atque a portâ domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: janitori, opus esse sibi domino ejus convento extemplo, ait: nuntiaret, T. Manlium L. filium esse. Mox introductus, (etenim percitum irâ in patrem spes erat aut criminis aliquid novi, aut consilii ad rem agendam, deferre) salute acceptâ redditâque, esse ait, quæ cum eo agere arbitris remotis velit. Procul inde omnibus abire jussis, cultrum stringit: et, super lectum stans ferro intento, nisi, in quæ ipse concepisset verba, juraret, se, patris ejus accusandi causâ, concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Pavidus tribunus (quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum, inermem; illum prævalidum juvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis, cerneret) adjurat, in quæ adactus est verba; et præ se deinde tulit, eâ vi subactum se incepto destitisse. Nec perinde, ut maluisset plebes, sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita ægre habuit, filium id pro parente ausum: eoque id laudabilius erat, quod animum ejus tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. Itaque non patri modo remissa causæ dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit: et cum eo anno primum placuisset, tribunos militum ad legiones suffragio fieri, (nam et antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, im

« IndietroContinua »