Immagini della pagina
PDF
ePub

Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatûs amicitiæ Samnitium memor, deditionem postremo factam, Samnitibus exponerent. Peterent pro societate amicitiâque, ut dediticiis suis parcerent; neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent. Si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatûsque verbis, ut Capuâ urbe Campanoque agro abstinerent. Hæc legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e ouriâ egressi, stantibus legatis, præfectos cohortium vocarent; iisque clarâ voce imperarent, ut prædatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

XXXII. Hac legatione Romam relatâ, positis omnium aliarum rerum curis, Patres, fecialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollenni more indicto, decreverunt, ut primo quoque tempore de eâ re ad populum ferretur: jussuque populi consules ambo cum duobus ab Urbe exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Priori Valerio Samnitium legiones (eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant) occurrunt: simul in Campanos stimulabat ira, tam promtos nunc ad ferenda, nunc ad arcessenda adversus se auxilia. Ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere, affirmare, eâdem fortunâ Romanum Campano laturum opem, quâ Campanus Sidicino tulerit. Valerius, levibus certaminibus, tentandi hostis causâ, haud ita multos moratus dies, signum pugnæ proposuit, paucis suos adhorta"Ne novum bellum eos novusque hostis terreret. Quidquid ab Urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. Şidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium æstimarent virtutem: qualescumque inter se certaverint,

tus:

Ne

necesse fuisse alteram partem vinci: Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiâque suâ, quam vi hostium, victos esse. Quid autem esse duo prospera in tot sæculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos pæne plures, quam annos ab Urbe conditâ, numeret? qui omnia circa se, Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Æquos, Volscos, Auruncos, domita armis habeat? qui Gallos, tot præliis casos, postremo in mare ac naves fugâ compulerit? Cum gloriâ belli ac virtute, suâ quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri, cujus ductu auspicioque ineunda pugna sit: utrum qui audiendus duntaxat magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum militarium expers; an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnæ sciat. Facta mea, non dicta, vos, milites," inquit, "sequi volo; nec disciplinam modo, sed exemplum etiam, a me petere. Non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextrâ, mihi tres consulatus summamque laudem peperi. Fuit, cum hoc dici poterat: Patricius enim eras, et a liberatoribus patriæ ortus: et, eodem anno familia ista consulatum, quo urbs hæc consulem, habuit. Nunc jam nobis Patribus vobisque plebeiis promiscuus consulatus patet; nec generis, ut ante, sed virtutis est præmium: proinde summum quodque spectate, milites, decus. Non, si mihi novum hoc Corvi cognomen Diis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiæ nostræ cognomen memoriâ excessit. Semper ego plebem Romanam militiæ domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, æque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus, colo atque colui. Nunc, quod instat, Diis bene juvantibus, novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.'

XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit, omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. In ludo præterea militari, cum velocitatis

viriumque inter se æquales certamina ineunt, comiter facilis vincere ac vinci vultu eodem; nec quemquam adspernari parem, qui se offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienæ, quam suæ dignitatis, memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. Itaque universus exercitus, incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis, castris egreditur. Prolium, ut quod maxime unquam, pari spe, utrimque æquis viribus, cum fiduciâ sui, sine contemtu hostium, commissum est. Samnitibus ferociam augebant novæ res gestæ et paucos ante dies geminata victoria; Romanis contra quadringentorum annorum decora, et conditæ Urbi æqualis victoria: utrisque tamen novus hostis curam addebat. Pugna indicio fuit, quos gesserint animos: namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. Tum consul, trepidationem injiciendam ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur: quos ubi nequidquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit, nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo, 66 Nostrum," inquit, "peditum illud, milites, est opus: agitedum, ut me videritis, quâcumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite. Illa omnia, quâ nunc erectæ micant hastæ, patefacta strage vastâ cernetis." Hæc dicta dederat, cum equites consulis jussu discurrunt in cornua; legionibus in mediam aciem aperiunt viam. Primus omnium consul invadit hostem; et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat. Hoc spectaculo accensi dextrâ lævâque, ante se quisque, memorandum prælium cient. Stant obnisi Samnites, quamquam plura accipiunt, quam inferunt, vulnera. Aliquamdiu jam pugnatum erat: atrox cædes circa signa Samnitium, fuga ab nullâ dum parte erat: adeo morte solâ vinci destinaverant animis. Itaque Romani, cum et fluere jam lassitudinę vires

sentirent, et diei haud multum superesset, accensi irâ concitant se in hostem. Tum primum referri pedem, atque inclinari rem in fugam, apparuit; tum capi, occidi Samnis. Nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis, quam proelium, diremisset. Et Romani fatebantur, nunquam cum pertinaciore hoste conflictum et Samnites, cum quæreretur, quænam prima causa tam obstinatos movisset in fugam? oculos sibi Romanorum ardere visos, aiebant, vesanosque vultus et furentia ora: inde plus, quam ex aliâ ullâ re, terroris ortum : quem terrorem non pugnæ solum eventu, sed nocturnâ profectione, confessi sunt. Postero die vacuis hostium castris Romanus potitur; quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.

66

XXXIV. Cæterum hoc gaudium magnâ prope clade in Samnio fœdatum est: nam ab Saticulâ profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum, cavâ valle pervium, circaque insessum ab hoste, induxit; nec prius, quam recipi tuto signa non poterant, imminentem capiti hostem vidit. Dum id moræ Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitterent agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem. Itaque consuli territo animi, "Videsne tu," inquit, A. Corneli, cacumen illud supra hostem? Arx illa est spei salutisque nostræ, si eam, quam cæci reliquêre Samnites, impigre capimus. Ne tu mihi plus, quam unius legionis principes hastatosque, dederis; cum quibus ubi evasero in summum, perge hinc omni liber metu, teque et exercitum serva: neque enim moveri hostis, subjectus nobis ad omnes ictus, sine suâ pernicie poterit. Nos deinde aut fortuna populi Romani, aut nostra virtus, expediet." Collaudatus ab consule, accepto præsidio, vadit occultus per saltum; nec prius ab hoste est visus, quam loco, quem petebat, appropinquavit. Inde, admira

tione paventibus cunctis, cum omnium in se vertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in æquiorem locum, et ipse in summo constitit vertice. Samnites, dum huc illuc signa vertunt, utriusque rei amissâ occasione, neque insequi consulem, nisi per eamdem vallem, in quâ paulo ante subjectum eum telis suis habuerant, possunt; nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum. Sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendæ rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat: et nunc circumdare undique collem armatis volunt, ut a consule Decium intercludant; nunc viam patefacere, ut degressos in vallem adoriantur: incertos quid agerent, nox oppressit. Decium primum spes tenuit, cum subeuntibus in adversum collem ex superiore loco se pugnaturum: deinde admiratio incessit, quod nec pugnam inirent, nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent. Tum centurionibus ad se vocatis, "Quænam illa inscitia belli ac pigritia est? aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt? Huc atque illuc signa moveri, ac modo in unum conferri, modo educi videtis: opus quidem incipit nemo, cum jam circumdati vallo potuerimus esse. Tum vero nos similes istorum simus, si diutius hîc moremur, quam commodum sit. Agitedum, ite mecum; ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis præsidia ponant, quâ pateat hinc exitus, exploremus. ." Hæc omnia sagulo gregali amictus, centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.

[ocr errors]

XXXV. Vigiliis deinde dispositis, cæteris omnibus tesseram dari jubet: "ubi secundæ vigiliæ buccinâ datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent. Quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, "Hoc silentium, milites," inquit, "omisso militari assensu, in me audiendo servandum est. Ubi sententiam meam vobis peregero, tum, quibus eadem

« IndietroContinua »