Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

SUMTIBUS ROD WELL ET MARTIN;
1. BOOKER; BALDWIN, CRADOCK, ET JOY;
G. ET W. B. WHITTAKER; J. WALKER; B. EDWARDS;

J. ROBINSON; ET B. BYNOLDS:

EXCUDIT S. HAMILTON.

1819.

P

T. LIVII PATAVINI

HISTORIA R U M

AB URBE CONDITÂ

LIBRI.

EPITOME LIBRI SEPTIMI.

Duo novi magistratus adjecti sunt, prætura et curulis ædilitas. Pestilentiâ civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli : cujus remedium et finis cum per novas religiones quæreretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine; adolescens ipse, cujus relegatio patri objiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coëgit eum in verba sua jurare, non perseveraturum se in accusatione. Cum telluris hiatu tota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in præaltam voraginem urbis Romanæ. In eam Curtius armatus, sedens equo, se præcipitavit; eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribuniciâ vexatione vindicaverat, contra Gallum, provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit; quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus 'est nuncupatus. Duæ tribus additæ, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege ab ipso

[blocks in formation]

2

latâ damnatus est, quod plus quingentis jugeribus agri possideret. M. Valerius, tribunus militum, Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeæ corvo, et unguibus rostroque hostem infestante, occidit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno, cum amos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. Amicitia cum Carthaginiensibus juncta. Campani, cum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt: ob quam causam ea, quæ populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Cum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus in magno discrimine esset, P. Decii Muris, tribuni militum, operâ servatus est : qui, occupato colle super id jugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in æquiorem locum evadendi dedit : ipse ab hostibus circumsessus erupit. Cum milites Romani, qui Capuæ in præsidio erant relicti, de eâ occupandâ urbe conspirâssent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriæ restituti sunt. Res præterea contra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et Volscos prospere gestas continet.

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »