Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS,

DE

DIVINATION E,

LIBER PRIMUS.

I. VETUS opinió est, jam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quamdam inter homines divinationem, quam Græci Mavrin appellant, id est, præsensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quidem res et salutaris, si modo est ulla; quâque proxime ad Deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque, ut alia nos melius multa quam Græci, sic huic præstantissimæ rei nomen nostri a divis, Græci (ut Plato interpretatur) a furore duxerunt. Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam, neque tam immanem tamque barbaram, quæ non significari futura, et a quibusdam intelligi prædicique posse, censeat. Principio Assyrii (ut ab ultimis auctoritatem repetam), propter planitiem magnitudinemque regionum quas incolebant, cum cœlum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, trajectiones motusque stellarum observaverunt: quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriæ prodiderunt. Quâ in natione Chal(Philos.) VOL. IV.

B

dæi (non ex artis, sed ex gentis, vocabulo nominati),
diuturnâ observatione siderum, scientiam putantur
effecisse, ut prædici posset, quid cuique eventurum,
et quo quisque fato natus esset. Eamdem artem
etiam Ægyptii longinquitate temporum innumerabi-
libus pæne sæculis consecuti putantur. Cilicum au-
tem et Pisidarum gens, et his finitima Pamphylia,
(quibus nationibus præfuimus ipsi) volatibus avium
cantibusque, ut certissimis signis, declarari res fu-
turas putant. Quam vero Græcia coloniam misit in
Eoliam
Asiam, Siciliam, Italiam, sine
Pythio, aut Dodonæo, aut Hammonis oraculo? aut
quod bellum susceptum ab eâ sine consilio Deorum
est ?

II. Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam cæteros populos, noster quam multa genera complexus est! Principio, hujus urbis parens, Romulus, non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus augur fuisse, traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi: et, exactis regibus, nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiæ gerebatur. Cumque magna vis videretur esse et in impetrandis consulendisque rebus, et in monstris interpretandis ac procurandis, in haruspicum disciplinâ; omnem hanc ex Etruriâ scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis videretur. Et, cum duobus modis animi, sine ratione et scientiâ, motu ipsi suo soluto et libero incitarentur; uno furente, altero somniante; furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati, eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere sæpe hariolorum etiam et vatum furibundas prædictiones (ut, Octaviano bello, Cornelii Culleoli) audiendas' putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quæ ad rempublicam pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quinetiam, memoriâ nostrâ, templum Junonis Sospita L. Julius

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

(qui cum P. Rutilio consul fuit), de senatûs sententiâ, refecit, ex Cæciliæ, Balearici filiæ, somnio.

III. Atque hæc, ut ego arbitror, veteres, rerum magis eventis moniti, quam ratione docti, probaverunt. Philosophorum vero exquisita quædam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt. E quibus, (ut de antiquissimis loquar) Colophonius Xenophanes, unus, qui Deos esse diceret, divinationem funditus sustulit. Reliqui vero omnes, (præter Epicurum, balbutientem de naturâ Deorum) divinationem probaverunt; sed non uno modo. Nam, cum Socrates, omnesque Socratici, Zenoque, et hi qui ab eo essent profecti, manerent in antiquorum philosophorum sententiâ, vetere Academiâ et Peripateticis consentientibus; cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras jam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse; plurimisque locis gravis auctor Democritus præsensionem rerum futurarum comprobaret; Dicæarchus Peripateticus cætera divinationis genera sustulit; somniorum et furoris reliquit : Cratippusque, familiaris noster, (quem ego parem summis Peripateticis judico) iisdem [rebus] fidem tribuit; reliqua divinationis genera rejecit.

Sed, cum Stoïci omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quædam sparsisset, et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset; accessit, acerrimo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno præterea de oraculis, uno de somniis : quem subsequens, unum librum Babylonius Diogenes edidit, ejus auditor; duo Antipater; quinque noster Posidonius. Sed a Stoïcis, vel princeps ejus disciplinæ, Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit Panæætius: nec tamen ausus est negare, vim esse divinandi; sed dubitare se dixit. Quod illi in aliquâ re, invitissimis Stoïcis, Stoïco facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoïcis non

concedetur? præsertim cum id, de quo Panatio non liquet, reliquis ejusdem disciplinæ solis luce videatur clarius. Sed hæc quidem laus Academiæ præstantissimi philosophi judicio et testimonio comprobata

est.

IV. Etenim nobismet ipsis quærentibus, quid sit de divinatione judicandum (quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoïcos disputata sint), verentibusque, ne temere vel falsæ rei, vel non satis cognitæ, assentiamur; faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in his tribus libris, quos "de Naturâ Deorum" scripsimus. Nam, cum omnibus in rebus temeritas in assentiendo, errorque, turpis est, tum in eo loco maxime, in quo judicandum est, quantum auspiciis rebusque divinis, religionique, tribuamus. Est enim periculum, ne aut, neglectis iis, impiâ fraude, aut, susceptis, anili superstitione, obligemur.

V. Quibus de rebus et alias sæpe, et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. Nam, cum ambulandi causâ in Lyceum venissemus, (id enim superiori gymnasio nomen est) Perlegi, inquit ille, tuum paulo ante tertium "de Naturâ Deorum;" in quo disputatio Cottæ, quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime vero, inquam. Etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet, quam hominum deleat religionem. Tum Quintus, Dicitur quidem istuc, inquit, a Cottâ, et vero sæpius; credo, ne communia jura migrare videatur: sed, studio contra Stoicos disserendi, Deos mihi videtur funditus tollere. Ejus orationi, non sane desidero, quod respondeam: satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio; cujus disputatio tibi ipsi (ut in extremo tertio scribis) ad veritatem est visa propensior. Sed, quod prætermissum est in illis libris, credo, quia commodius ar

bitratus es, separatim id quæri, deque eo disseri, (id est, de divinatione, quæ est earum rerum, quæ fortuitæ putantur, prædictio atque præsensio) id, si placet, videamus, quam habeat vim, et quale sit. Ego enim sic existimo: si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus, quæque colimus, esse Deos; vicissimque, si Dii sint, esse, qui divinent.

VI. Arcem tu quidem Stoïcorum, inquam, Quinte, defendis, si quidem ista sic reciprocantur; ut et, si divinatio sit, Dii sint, et, si Dii sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam tu arbitraris, conceditur. Nam et naturâ significari futura sine Deo possunt; et, ut sint Dii, potest fieri, ut nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit. Atque ille, Mihi vero, inquit, satis est argumenti, et esse Deos, et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera judico. De quibus quid ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas animo, neque habes aliquid, quod huic sermoni prævertendum putes.

Ego vero, inquam, philosophiæ, Quinte, semper vaco. Hoc autem tempore, cum sit nihil aliud quod libenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias.

Nihil, inquit, equidem novi, nec, quod præter cæteros ipse sentiam: nam, cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam, sequor. Duo sunt enim divinandi genera; quorum alterum artis est, alterum naturæ. Quæ est autem gens, aut quæ civitas, quæ non aut extis pecudum, aut monstra aut fulgura interpretantium, aut augurum, aut astrologorum, aut sortium (ea enim fere artis sunt), aut somniorum, aut vaticinationum, (hæc enim duo naturalia putantur) prædictione moveatur ? Quarum quidem rerum eventa magis, arbitror, quam causas, quæri oportere. Est enim vis et natura quædam, quæ, cum observa

« IndietroContinua »