Immagini della pagina
PDF
ePub

futuros putas? Adspersa temere pigmenta in tabulâ oris lineamenta effingere possunt; num etiam Veneris Coæ pulchritudinem effingi posse adspersione fortuitâ putas? Sus rostro si humi A literam impresserit, num propterea suspicari poteris, Andromacham Ennii ab eâ posse describi? Fingebat Carneades, in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput exstitisse Panisci. Credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam factam a Scopâ diceres. Sic enim se profecto res habet, ut nunquam perfecte veritatem casus imitetur.

XIV. At nonnunquam ea, quæ prædicta sunt, minus eveniunt. Quæ tandem id ars non habet? earum dico artium, quæ conjecturâ continentur, et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? an Achivorum exercitus, et tot navium rectores, non ita profecti sunt ab Ilio,

"Ut, profectione læti, piscium lasciviam Intuerentur," (ut ait Pacuvius) "nec tuendi satietas capere posset?

Interea, prope jam occidente sole, inhorrescit

mare;

Tenebræ conduplicantur; noctisque et nimbûm occæcat nigror."

Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit, amisso exercitu? aut num prop. terea nulla est reipublicæ gerendæ ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quædam M. Catonem, nonnulla etiam te ipsum, fefellerunt? Similis est haruspicum responsio, omnisque opinabilis divinatio: conjecturâ enim nititur, ultra quam progredi non potest. Ea fallit fortasse nonnunquam: sed tamen ad veritatem sæpissime dirigit: est enim ab omni æternitate repetita; in quâ cum pæne innume

rabiliter res eodem modo evenirent iisdem signis antegressis, ars est effecta, eadem sæpe animadvertendo ac notando.

XV. Auspicia vero vestra quam constant! quæ quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bonâ hoc tuâ veniâ dixerim): a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis, tenentur. Nam quid ego hospitem nostrum, clarissimum atque optimum virum, Deiotarum regem, commemorem? qui nihil unquam nisi auspicato gerit; qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset, aquilæ admonitus voÎatu; conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proximâ nocte corruit. Itaque, ut ex ipso audiebam, persæpe revertit ex itinere, cum jam progressus esset multorum dierum viam. Cujus quidem hoc præclarissimum est, quod, posteaquam a Cæsare tetrarchiâ, regno, pecuniâque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum, quæ sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint, pœnitere: senatûs enim auctoritatem, et populi Romani libertatem, atque imperii dignitatem, suis armis esse defensam ; sibique eas aves, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse: antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis: necesse enim est, offâ objectâ, cadere frustum ex pulli ore, cum pascitur. Quod autem scriptum habetis, [hinc] tripudium fieri, si ex eâ quid in solum ceciderit; hoc quoque, quod dixi, coactum, tripudium solistimum dicitis. Itaque multa auguria, multa auspicia, (quod Cato ille sapiens queritur) negligentiâ collegii, amissa plane et deserta sunt.

XVI. Nihil fere quondam majoris rei, nisi auspicato, ne privatim quidem, gerebatur; quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui, re omissâ, nomen tantum tenent. Nam, ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum

avibus magnæ res impetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus; ut P. Claudius Appii Cæci filius, ejusque collega, L. Junius, classes maximas perdiderunt, cum vitio navigâssent. Quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi cœpissent

"Inter se strepere, aperteque artem obterere extispicum;

Solvere imperat secundo rumore, adversâque avi."

Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglectâ. In quo Appius, collega tuus, bonus augur, (ut ex te audire soleo) non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscripserit. Esto: fuerit hoc censoris, si judicabat ementitum. At illud minime auguris, quod adscripsit, ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa qui obnuntiavit, sed in eo qui non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem (ut ait idem augur et censor) exitus approbavit; quæ si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. Etenim diræ, sicut cætera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant ventura, nisi provideris. Non igitur obnuntiatio Ateii causam finxit calamitatis; sed signo objecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit; aut si, ut Appius judicat, valuit, id valuit, ut peccatum hæreret, non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperârit,

XVII. Quid? lituus iste vester, quod clarissimum est insigne auguratûs, unde vobis est traditus? Nempe eo Romulus regiones direxit tum, cum Urbem condidit: qui quidem Romuli lituus, [id est, incurvum, et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab ejus litui, quo canitur, similitudine nomen

(Philos.) VOL. IV.

с

invenit] cum situs esset in curiâ Saliorum, quæ est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer. Quid? multis annis post Romulum, Prisco regnante Tarquinio, quis veterum scriptorum non loquitur, quæ sit ab Attio Navio per lituum regionum facta descriptio? qui cum, propter paupertatem, sues puer pasceret, unâ ex his amissâ, vovisse dicitur, si recuperâsset, uvam se Deo daturum, quæ maxima esset in vineâ. Itaque, sue inventâ, ad Meridiem spectans, in vineâ mediâ dicitur constitisse: cumque in quatuor partes vineam divisisset, tresque partes aves abdixissent, quartâ parte, quæ erat reliqua in regione distributâ, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. Quâ re celebratâ, cum vicini omnes ad unum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloriâ. Ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cujus cum tentaret scientiam auguratûs, dixit ei, cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit. Ille, augurio acto, posse, respondit. Tarquinius autem dixit, se cogitâsse, cotem novaculâ posse præcidi. Tum Attium jussisse experiri. Ita cotem, in comitium allatam, inspectante et rege et populo, novaculâ esse discissam. Ex eo evenit, ut et Tarquinius augure Attio Navio uteretur, et populus de suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio, supraque impositum puteal, accepimus. Negemus omnia: comburamus annales; ficta hæc esse dicamus: quidvis denique potius, quam Deos res humanas curare, fateamur.

Quid? quod apud te scriptum est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? qui, cum tabernaculum vitio cepisset imprudens, quod inauspicato pomoerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. Nota res est, et a te ipso mandata monimentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobavit; et haruspicum disciplinæ magna

accessit auctoritas, qui, recentibus comitiis, in senatum introducti, negaverunt justum comitiorum rogatorem fuisse.

XVIII. Iis igitur assentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt; unum, quod particeps esset artis; alterum, quod arte careret. Est enim ars in iis qui novas res conjecturâ persequuntur, veteres observatione didicerunt. Carent autem arte ii, qui, non ratione aut conjecturâ observatis ac notatis signis, sed concitatione quâdam animi, aut soluto liberoque motu, futura præsentiunt (quod et somniantibus sæpe contingit, et nonnunquam vaticinantibus per furorem), ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythræa. Cujus generis oracula etiam habenda sunt, non ea quæ æquatis sortibus ducuntur, sed illa quæ instinctu divino afflatuque funduntur: etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem habet vetustatis, ut eæ sunt sortes, quas e terrâ edi. tas accepimus; quæ tamen ductæ ut in rem apte cadant, fieri credo posse divinitus. Quorum omnium interpretes (ut grammatici, poëtarum) proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur accedere.

Quæ est igitur ista calliditas, res vetustate robus tas calumniando velle pervertere? Non reperio causam. Latet fortasse obscuritate involuta naturæ. Non enim me Deus ista scire, sed his tantummodo uti, voluit. Utar igitur; nec adducar, ut rear, aut in extis totam Etruriam delirare, aut eamdem gentem in fulguribus errare, aut fallaciter portenta interpretari, cum terræ sæpe fremitus, sæpe mugitus, sæpe motus, multa nostræ reipublicæ, multa cæteris civitatibus, gravia et vera prædixerint. Quid? qui irridetur, partus hic mulæ, nonne, quia fetus exstitit in sterilitate naturæ, prædictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus, P. F. qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur, et vir sapiens, civisque præstans; nonne

« IndietroContinua »