Immagini della pagina
PDF
ePub

aciem mentis solet, sive deest naturæ quidpiam, sive abundat atque affluit) illâ etiam tertiâ parte animi, in quâ irarum exsistit ardor, sedatâ atque restinctâ ; tum eveniet, duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat, et se vegetam ad somniandum, acremque præbeat: tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia." Hæc verba ipsa Platonis expressi.

XXX. Epicurum igitur audiemus potius? namque Carneades, concertationis studio, modo ait hoc, modo illud. At ille quid sentit ? sentit autem nihil unquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni et Socrati? qui, ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent. Jubet igitur Plato, sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur, ne fabâ vescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus, tranquillitati mentis, quærentis vera, contrariam.

Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit præteritorum, præsentia cernit, futura prævidet. Jacet enim corpus dormientis, ut mortui: viget autem et vivit animus: quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit: itaque, appropinquante morte, multo est divinior. Nam et idipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero affecti, instare mortem : itaque his occurrunt plerumque imagines mortuorum: tumque vel maxime laudi student: eosque qui secus, quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum maxime pœnitet.

Divinare autem morientes, etiam illo exemplo confirmat Posidonius, quo affert, Rhodium quemdam morientem sex æquales nominâsse, et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui [deinde] deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet Deorum appulsu homines somniare: uno, quod prævi

deat animus ipse per sese, quippe qui Deorum cognatione teneatur; altero, quod plenus aër sit immortalium animorum, in quibus tamquam insignitæ notæ veritatis appareant; tertio, quod ipsi Dii cum dormientibus colloquantur: idque, ut modo dixi, facilius evenit, appropinquante morte, ut animi futura augurentur. Ex quo et illud est Calani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat.

XXXI. Neque enim illud verbum temere consuetudo approbavisset, si ea res nulla esset omnino: "Præsagibat animus, frustra me ire, cum exirem domo."

Sagire enim, sentire acute est: ex quo saga anus, quia multa scire volunt; et sagaces dicti canes. Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur præsagire, id est, futura ante sentire.

Inest igitur in animis præsagitio extrinsecus injecta, atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.

"Sed quid oculis rabere visa est derepente ardentibus ?

Ubi illa, paulo ante sapiens, virginali modestiâ ? Mater optuma, tum multo mulier melior mulierum!

Missa sum superstitiosis hariolationibus:

Neque me Apollo fatis fandis dementem invitam ciet.

Virgines vero æquales, patris mei, meûm factum pudet,

Optimi viri: mea mater, tui me miseret, mei piget.

Optimam progeniem Priamo reperisti extra me: hoc dolet,

Me obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi."

O poëma tenerum et moratum atque molle! sed hoc minus ad rem. Illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat.

66 Adest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio :

Multos annos latuit. Cives, ferte opem, et restinguite."

Deus inclusus corpore humano jam, non Cassandra, loquitur:

"Jamque mari magno classis cita
Texitur: exitium examen rapit :
Advenit, et fera velivolantibus
Navibu' complevit manu' litora."

XXXII. Tragoedias loqui videor, et fabulas? At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam, ejusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachio, cum prætorio imperio classi Rhodia præesset, cumprimis hominem prudentem atque doctum: eumque dixisse, remigem quemdam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum, Madefactum iri minus XXX diebus Græciam sanguine: rapinas Dyrrhachii, et conscensionem in naves cum fugâ ; fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore: sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari." Tum neque te ipsum non esse commotum. Marcumque Varronem, et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos: paucis sane post diebus, ex Pharsalicâ fugâ venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta. Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnes angiportusque constraverat; et naves subito perterriti metu conscendistis; et noctu, ad oppidum respicientes, flagrantes onerarias, quas incenderant milites, quia sequi no

luerant, videbatis: postremo a Rhodiâ classe deserti, verum vatem fuisse sensistis.

Exposui, quam brevissime potui, somnii et furoris oracula, quæ carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est, quâ Cratippus noster uti solet: animos hominum quâdam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos. Ex quo intelligitur, esse extra divinum animum, humanus unde ducatur: humani autem animi eam partem, quæ sensum, quæ motum, quæ appetitum habeat, non esse ab actione corporis sejugatam: quæ autem pars animi rationis atque intelligentiæ sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore.

Itaque, expositis exemplis verarum vaticinationum et somniorum, Cratippus solet rationem concludere hoc modo. "Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum; possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere; qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret; is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si, sine divinatione, non potest et officium et munus divinationis exstare; potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando, nec vera cernere; satis est, ad confirmandam divinationem, semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem ejus generis innumerabilia: esse igitur divinationem, confitendum est."

XXXIII. Quæ vero aut conjecturâ explicantur, aut eventis animadversa et notata sunt, ea genera divinandi (ut supra dixi) non naturalia, sed artificiosa, dicuntur: in quo haruspices, augures, conjectoresque, numerantur. Hæc improbantur a Peripateticis; a Stoïcis defenduntur. Quorum alia sunt posita in monimentis, et disciplinâ (quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et [tonitruales] libri, nostri etiam augurales): alia autem subito ex tempore conjecturâ explicantur; ut apud Homerum Calchas, qui, ex passerum numero, belli Trojani

annos auguratus est ; et ut in Sullæ scriptum historiâ videmus, quod, te inspectante, factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante prætorium, ab infimâ arâ subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret ; id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam florentissima Samnitium castra cepit.

Facta conjectura etiam in Dionysio est paulo ante, quam regnare cœpit : qui cum, per agrum Leontinum iter faciens, equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus, non exstitit: quem cum maximâ contentione non potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, ægre ferens. Cum autem aliquantulum progressus esset, subito exaudivit hinnitum, respexitque, et equum alacrem lætus adspexit, cujus in jubâ examen apum consederat. Quod ostentum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post diebus regnare cœperit.

XXXIV. Quid? Lacedæmoniis, paulo ante Leuctricam calamitatem, quæ significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt, Herculisque simulacrum multo sudore manavit? At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis, valvæ, clausæ repagulis, subito se ipsæ aperuerunt; armaque, quæ fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic assidue canere cœpisse, ut nihil intermitterent: tum augures dixisse Bootios, Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, si vicisset. Eâdemque tempestate, multis signis, Lacedæmoniis Leuctrice pugnæ calamitas denuntiabatur. Namque et Lysandri (qui Lacedæmoniorum clarissimus fuerat) statuæ, quæ Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus: stellæque aureæ, quæ Delphis erant a Lacedæmoniis positæ post navalem

« IndietroContinua »