Immagini della pagina
PDF
ePub

tis longo tempore significationibus, tum aliquo in stinctu inflatuque divino, futura prænuntiat.

VII. Quare omittat urgere Carneades (quod faciebat etiam Panætius), requirens, Jupiterne cornicem a lævâ, corvum a dextrâ, canere jussisset. Observata sunt hæc tempore immenso, et in significatione eventûs animadversa et notata. Nihil est autem, quod longinquitas temporum, excipiente memoriâ, prodendisque monimentis, efficere atque assequi non possit. Mirari licet, quæ sint animadversa a medicis herbarum genera, quæ radicum, ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera: quorum vim atque naturam ratio nunquam explicavit; utilitate, et ars est et inventor probatus. Age, ea, quæ, quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus.

66 Atque etiam ventos præmonstrat sæpe futuros
Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana, salis niveo spumata liquore,
Tristificas certant Neptuno reddere voces:
Aut densus stridor cum, celso e vertice montis
Ortus, adaugescit scopulorum sæpe [repulsu."]

VIII. Atque his rerum præsensionibus" Prognostica" tua referta sunt. Quis igitur elicere causas præsensionum potest? etsi video Boëthum Stoïcum esse conatum; qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quæ in mari cœlove fierent. Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit ?

"Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti,
Nuntiat horribiles clamans instare procellas,
Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
Sæpe etiam pertriste canit de pectore carmen,
Et matutinis acredula vocibus instat;
Vocibus instat, et assiduas jacit ore querelas,

Cum primum gelidos rores Aurora remittit. Fuscaque nonnunquam cursans per litora cornix Demersit caput, et fluctum cervice recepit."

IX. Videmus hæc signa nunquam fere ementientia: nec tamen, cur ita fiat, videmus.

[ocr errors]

"Vos quoque signa videtis, aquaï dulcis alumnæ, Cum clamore paratis inanes fundere voces, Absurdoque sono fontes et stagna cietis."

Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit ? Sed inest [in rivis] et ranunculis natura quædam significans aliquid, per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.

"Mollipedesque boves, spectantes lumina cœli, Naribus humiferum duxêre ex aëre succum."

Non quæro, cur; quoniam, quid eveniat, intelligo. "Jam vero semper viridis, semperque gravata, Lentiscus, triplici solita grandescere fetu,

Ter fruges fundens, tria tempora monstrat arandi."

Nec hoc quidem quæro, cur hæc arbor una ter floreat, aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet. Hoc sum contentus, quod, etiam si, quomodo quidque fiat, ignorem, quid fiat, intelligo. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro iis rebus quas commemoravi, respondebo.

X. Quid scammoneæ radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentûm possit, (quæ nomen ex inventore reperit, rem ipsam inventor ex somnio) video; quod satis est: cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quæ dixi, rationem quam habeant, non satis perspicio: vim et eventum agnosco, scio, approbo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio: quæ causa sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis

enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne, cum multa alia mirabilia, tum illud in primis? cum Summanus, in fastigio Jovis Optimi Maximi (qui tum erat fictilis), e cœlo ictus esset, nec usquam ejus simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt; idque inventum est eo loco, qui esset ab haruspicibus demonstratus.

XI. Sed quo potius utar aut auctore aut teste, quam te? cujus edidici etiam versus, et libenter quidem, quos, in secundo "Consulatûs," Urania musa pronuntiat:

"Principio ætherio flammatus Jupiter igni
Vertitur, et totum collustrat lumine mundum;
Menteque divinâ cœlum terrasque petessit;
Quæ penitus sensus hominum vitasque reten-
tat,

Etheris æterni septa atque inclusa cavernis.
Et, si stellarum motus, cursusque vagantes,
Nôsse velis, quæ sint signorum in sede locatæ,
Quæ verbo et falsis Graiorum vocibus errant,
Re verâ certo lapsu spatioque feruntur ;
Omnia jam cernes divinâ mente notata.
Nam primum astrorum volucres, te consule,
motus,

Concursusque graves stellarum ardore micantes,
Tu quoque, cum tumulos Albano in monte ni-

vales

Lustrâsti, et læto mactâsti lacte Latinas,
Vidisti, et claro tremulos ardore cometas,
Multaque misceri nocturnâ strage putâsti:
Quod ferme dirum in tempus cecidêre Latinæ,
Cum claram speciem concreto lumine luna
Abdidit, et subito stellanti nocte peremta est.
Quid vero Phœbi fax, tristis nuntia belli,
Quæ magnum ad columen flammato ardore vo-
labat,

Præcipites cœli partes, obitusque petessit:
Aut cum, terribili percussus fulmine, civis
Luce serenanti vitalia lumina liquit :
Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus.
Jam vero variæ nocturno tempore visæ
Terribiles formæ, bellum motusque monebant:
Multaque per terras vates oracla furenti
Pectore fundebant, tristes minitantia casus :
Atque ea, quæ lapsu tandem cecidêre vetusto,
Hæc fore, perpetuis signis clarisque frequen-
tans,

Ipse Deûm genitor cœlo terrisque canebat. XII. Nunc ea, Torquato quæ quondam et consule Cottâ,

Lydius ediderat Tyrrhenæ gentis haruspex,
Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
Nam Pater altitonans, stellanti nixus Olympo,
Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit,
Et Capitolinis injecit sedibus ignes.

Tum species ex ære vetus, generataque Nattæ,
Concidit, elapsæque vetusto numine leges
Et Divûm simulacra peremit fulminis ardor.
Hic silvestris erat, Romani nominis altrix,
Martia, quæ parvos Mavortis semine natos
Uberibus gravidis vitali rore rigabat:

Quæ tum, cum pueris, flammato fulminis ictu,
Concidit, atque avulsa pedum vestigia liquit.
Tum quis non, artis scripta ac monimenta volu-

tans,

Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
Omnes civili et generosâ stirpe profectam
Vitare ingentem cladem, pestemque monebant :
Vel legum exitium constanti voce ferebant;
Templa Deûmque adeo flammis, urbesque ju-

bebant

Eripere, et stragem horribilem, cædemque vereri :

Atque hæc fixa gravi fato ac fundata teneri ;

[ocr errors]

Ni, post, [excelsum] ad columen formata de

core

Sancta Jovis species claros spectaret in ortus:
Tum fore, ut occultos populus sanctusque sena-

tus

Cernere conatus posset, si, solis ad ortum
Conversa, inde patrum sedes populique videret.
Hæc, tardata diu, species, multumque morata,
Consule te, tandem celsâ est ir. sede locata:
Atque, unâ fixi ac signati temporis horâ,
Jupiter excelsâ clarabat sceptra columnâ ;
Et clades patriæ, flammâ ferroque parata,
Vocibus Allobrogum patribus populoque pate-
bat.

XIII. Rite igitur veteres, quorum monimenta tenetis,
Qui populos urbesque modo ac virtute regebant,
Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
Præstitit, et longe vicit sapientia cunctos,
Præcipue coluêre vigenti numine Divos.
Hæc adeo penitus curâ vidêre sagaci,
Otia qui studiis læti tenuêre decoris,
Inque Academiâ umbriferâ, nitidoque Lyceo,
Fuderunt claras fecundi pectoris artes.

E quibus ereptum primo jam a flore juventæ,
Te patria in mediâ virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxas,
Quod patriæ vocis studiis nobisque sacrâsti."

Tu igitur animum poteris inducere, contra ea quæ a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea quæ gessisti, et ea, quæ pronuntiavi, accuratissime scripseris? Quid quæris, Carneades, cur hæc ita fiant, aut quâ arte perfici possint? Nescire me fateor; evenire autem, te ipsum dico videre. Casu, inquis. Itane vero? Quidquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? Quatuor tali jacti casu Venereum efficiunt. Num etiam centum Venereos, si CCCC talos jeceris, casu

« IndietroContinua »