tis longo tempore significationibus, tum aliquo in stinctu inflatuque divino, futura prænuntiat. VII. Quare omittat urgere Carneades (quod faciebat etiam Panætius), requirens, Jupiterne cornicem a lævâ, corvum a dextrâ, canere jussisset. Observata sunt hæc tempore immenso, et in significatione eventûs animadversa et notata. Nihil est autem, quod longinquitas temporum, excipiente memoriâ, prodendisque monimentis, efficere atque assequi non possit. Mirari licet, quæ sint animadversa a medicis herbarum genera, quæ radicum, ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera: quorum vim atque naturam ratio nunquam explicavit; utilitate, et ars est et inventor probatus. Age, ea, quæ, quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus. 66 Atque etiam ventos præmonstrat sæpe futuros VIII. Atque his rerum præsensionibus" Prognostica" tua referta sunt. Quis igitur elicere causas præsensionum potest? etsi video Boëthum Stoïcum esse conatum; qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quæ in mari cœlove fierent. Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit ? "Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti, Cum primum gelidos rores Aurora remittit. Fuscaque nonnunquam cursans per litora cornix Demersit caput, et fluctum cervice recepit." IX. Videmus hæc signa nunquam fere ementientia: nec tamen, cur ita fiat, videmus. "Vos quoque signa videtis, aquaï dulcis alumnæ, Cum clamore paratis inanes fundere voces, Absurdoque sono fontes et stagna cietis." Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit ? Sed inest [in rivis] et ranunculis natura quædam significans aliquid, per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. "Mollipedesque boves, spectantes lumina cœli, Naribus humiferum duxêre ex aëre succum." Non quæro, cur; quoniam, quid eveniat, intelligo. "Jam vero semper viridis, semperque gravata, Lentiscus, triplici solita grandescere fetu, Ter fruges fundens, tria tempora monstrat arandi." Nec hoc quidem quæro, cur hæc arbor una ter floreat, aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet. Hoc sum contentus, quod, etiam si, quomodo quidque fiat, ignorem, quid fiat, intelligo. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro iis rebus quas commemoravi, respondebo. X. Quid scammoneæ radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentûm possit, (quæ nomen ex inventore reperit, rem ipsam inventor ex somnio) video; quod satis est: cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quæ dixi, rationem quam habeant, non satis perspicio: vim et eventum agnosco, scio, approbo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio: quæ causa sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne, cum multa alia mirabilia, tum illud in primis? cum Summanus, in fastigio Jovis Optimi Maximi (qui tum erat fictilis), e cœlo ictus esset, nec usquam ejus simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt; idque inventum est eo loco, qui esset ab haruspicibus demonstratus. XI. Sed quo potius utar aut auctore aut teste, quam te? cujus edidici etiam versus, et libenter quidem, quos, in secundo "Consulatûs," Urania musa pronuntiat: "Principio ætherio flammatus Jupiter igni Etheris æterni septa atque inclusa cavernis. Concursusque graves stellarum ardore micantes, vales Lustrâsti, et læto mactâsti lacte Latinas, Præcipites cœli partes, obitusque petessit: Ipse Deûm genitor cœlo terrisque canebat. XII. Nunc ea, Torquato quæ quondam et consule Cottâ, Lydius ediderat Tyrrhenæ gentis haruspex, Tum species ex ære vetus, generataque Nattæ, Quæ tum, cum pueris, flammato fulminis ictu, tans, Voces tristificas chartis promebat Etruscis? bebant Eripere, et stragem horribilem, cædemque vereri : Atque hæc fixa gravi fato ac fundata teneri ; Ni, post, [excelsum] ad columen formata de core Sancta Jovis species claros spectaret in ortus: tus Cernere conatus posset, si, solis ad ortum XIII. Rite igitur veteres, quorum monimenta tenetis, E quibus ereptum primo jam a flore juventæ, Tu igitur animum poteris inducere, contra ea quæ a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea quæ gessisti, et ea, quæ pronuntiavi, accuratissime scripseris? Quid quæris, Carneades, cur hæc ita fiant, aut quâ arte perfici possint? Nescire me fateor; evenire autem, te ipsum dico videre. Casu, inquis. Itane vero? Quidquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? Quatuor tali jacti casu Venereum efficiunt. Num etiam centum Venereos, si CCCC talos jeceris, casu |