Immagini della pagina
PDF
ePub

V. C. 536. cives esse possunt? 61 nisi quis credere potest fuisse, ut erumpenA. C. 216. tibus, quin erumperent, obsistere conati sunt: aut non invidere

Senatus

censet ca

eos, quum incolumitati tum gloriæ illorum per virtutem parta, quum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosa causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, quum silentio noctis erumpendi occasio esset. At enim, ad erumpendum e castris defuit animus: ad tutanda fortiter castra animum habuerunt. dies noctesque aliquot obsessi, vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt: tandem ultima ausi passique, quum omnia subsidia vitæ abessent, affectisque fame_viribus, arma jam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis, quam armis victi sunt. 62 Orto sole hostis ad vallum accessit : ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac seipsos. Hac vobis ipsorum per biduum militia fuit. quum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt: quum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Vos redimam? quum erumpere castris oportet, cunctamini, ac manetis; quum manere, castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsas traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, Patres Conscripti, censeo, quam illos dedendos Annibali, qui per medios hostes e castris eruperunt, ac per summam virtutem se patriæ restituerunt.

LXI. Posteaquam Manlius dixit, quanquam Patrum quoptivos non que plerosque captivi cognatione attingebant, præter exemplum esse redi- civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgentis, pemendos. cuniæ quoque summa homines movit: quia nec ærarium exhau

rire, magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Annibalem maxi me hujusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. Quum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra jurejurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit, relatumque ad senatum est, omines terpreta- censuerunt comprehendendum, et custodibus publice datis deducendum ad Annibalem esse. 63 Est et alia de captivis fama: decem primos venisse. de eis quum dubitatum in senatu esset,

Nimis callida jurisju

randi in

tio.

61 Nisi quis credere potest fuisse, ut] Hæc paulo intricatiora sunt. Si nihil mendi subest, expone: Nisi quis credere potest fuisse eos bonos fidelesque cives, ut, id est, postquam obsistere conati sunt erumpentibus civibus suis, quin erumperent.

62 Orto sole] Quæ præcesserunt, jam

inde a vocibus At enim, intelligenda sunt dicta esse ex persona alicujus, qui defenderet causam captivorum. Hic incipit Manlius respondere illi defen

$ioni.

63 Est et alia de captivis fama] Vid. quæ de hac re habet Cic. I. iii. de Off. n. 113.

admitterentur in urbem, necne, ita admissos esse, ne tamen iis U. C. 536. senatus daretur. Morantibus deinde longius omnium spe, alios A. C. 216. tres insuper legatos venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L. Manlium. tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum et novos legatos tres ad Annibalem revertisse ; decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Annibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent. de iis dedendis magna contentione actum in senatų esse victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint. ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint; ceteri non foro solum, omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere queas. Quanto autem major hæc clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare cœperunt, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. 64 Defecere autem ad Poenos hi Defectio populi Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites sociorum. præter Pentros, Bruttii omnes, Lucani. præter hos 65 Surrentini, et Græcorum omnis ferme ora; Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hæ clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam Pacis tamentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam ad- men menventum, nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptæ cladis. Quo in tempore ipso, adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, Varroni et gratiæ actæ quod de republica non desperasset: cui, 66 si obviam Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii fo- itum, et gratia

ret.

64 Defecere... hi populi] Non simal omnes hi populi defecere, sed quidam statim, quidam post annum, quidam tertio aut quarto post anno.

65 Surrentini] Lege Sallentini. Nam Surrentini, qui sunt in Campaniæ ora, debuissent poni post Calatinos.

At

Sallentini ad Græcorum oram pertinent.

66 Si Carthaginiensium ductor fuisset] Mira fuit Carthaginiensium in duces suos acerbitas, quos in crucem tollere soliti erant, non modo si culpa sua victi fuissent, sed etiam si prospero events, pravo consilio, rem gessissent.

tio nulla.

acta

VOL. II. P. 1.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

EPITOME

LIBRI XXIII. LIVIANI.

Campani ad Annibalem defecere. Nuncius Cannensis victoriæ Mago Carthaginem missus, annulos aureos a digitis occisorum Romanorum detractos, in vestibulo curiæ effudit: quos excessisse modii mensuram traditur. Post quem nuncium Hanno, ex Pœnis nobilissimus, suadebat senatui Carthaginiensium, ut pacem a populo Romano peterent: nec tenuit, obstrepente Barcina factione. Claudius Marcellus prætor ad Nolam, eruptione adversus Annibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. Exercitus Annibalis per hiberna Capuæ ita luxuriatus est, ut corporum viribus atque animorum enervaretur. Casilinum a Pœnis obsessum, ita fame vexatum est, ut lora et pelles scutis detractas, item mures, essent; et nucibus per Vulturnum amnem a Romanis missis vixerint. Senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est. L. Postu mius prætor a Gallis cum exercitu casus est. Cn. et P. Scipiones in Hispania Asdrubalem vicerunt, et Hispaniam suam fecerunt. Reliquiæ Cannensis exercitus in Siciliam relegate sunt: 1 ne recederent inde, nisi finito bello. Inter Philippum Macedonum regem et Annibalem societas juncta est. Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit. Præterea in Sardinia feliciter a T. Manlio prætore adversus Panos Sardosque res gestas continet: a quo Asdrubal dux, et Mago, et Hanno capti. 2 Claudius Marcellus prætor, Annibalis exercitum ad Nolam prælio fudit et vicit: primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.

1 Ne recederent inde] Melius decederent.

2 Claudius Marcellus prætor, Annibalis exercitum] Hæc secunda memoratur in hac epitome Marcelli adversus Annibalem ad Nolam pugna, de qua agit Livius c. 44. et seqq. Eo autem tempore non jam prætor erat Marcellus, sed proconsul, ut constat ex capp. 30.

et 32. Præterea in priorem potius Marcelli de Annibale victoriam, quam in hanc, cadere debet id quod additur in fine hujus epitomes, primum Marcellum Romanis meliorem spem belli dedisse. Confer Liv. infra, c. 16. Itaque hic aliquid vel ab ipso epitomarum concinnatore, vel a librariis peccatum esse videtur.

Annibal

nium

yet.

mo

Tum in

niam.

LIBER XXIII.

U. C. 536. I. ANNIBAL post Cannensem pugnam, castra capta ac direA. C. 216. pta, confestim ex Apulia in Samnium moverat : 3 accitus in Hirin Sam- pinos a Statio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos: sed premebat eum Mopsiorum factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ, vulgatumque Trebii sermonibus adventum Annibalis, quum Mopsiani urbe excessissent; sine certamine tradita urbs Pœno, præsidiumque acceptum est. Ibi præda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis ejus urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut detrectantes cogere ad defectionem jubet. ipse, per agrum CamCampa- panum, mare Inferum petit; oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis, (et pleræque cavæ sunt viæ, sinusque occulti) quacunque apte poterat, disposuit: alios præ se actam prædam ex agris ostentantes obequitare portis jussit. In quos, quia nec multi, et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias, circumventa est: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum, et haud procul littore naves piscatoriæ pleræque conspectæ, peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo prælio nobiles juvenes capti cæsique sunt: inter quos et Hegeas præfectus equitum, intemperantius cedentes secutus, cecidit. Ab urbe oppugnanda Pœnum absterruere conspecta mania, haudquaquam prompta oppugnanti.

II. Inde Capuam flectit iter, 4 luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunæ, maxime tamen, inter corrupta omnia, licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et Pacuvius sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem Calavius ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.

senatum sibi obnoxium

facit.

Is

quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasimenum est, in summo magistratu esset, jam diu infestam senatui plebem, ratus, per occasionem 5 novandi res, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Annibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Pœnis; improbus homo, sed non ad extremum perditus, quum mallet incolumi, quam eversa republica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret, et ob

[merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »