Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

dio, minus latum quod esset vobis, loquerer. nunc interroganti U. C. 536. senatori, pæniteatne me adhuc suscepti adversus Romanos belli, A. C. 216, si reticeam, aut superbus, aut 54 obnoxius videar: quorum alte-' rum est hominis alienæ libertatis obliti, alterum suæ. Respondeam igitur Himilconi non desisse pœnitere me belli, neque desiturum ante 55 invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua tolerabili conditione bellum videro: nec mihi pacis antiqua desiderium ulla alia res quam pax nova finiet. Itaque ista, quæ modo Mago jactavit, Himilconi ceterisque Annibalis satellitibus jam læta sunt. mihi possunt læta esse, quia res bello bene gestæ, si volumus fortuna uti, pacem nobis aquiorem dabunt. nam si prætermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne hæc quoque lætitia 56 luxuriet nobis, ac vana evadat. Quæ tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus hostium: mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus? Hostium cepi bina castra, præda videlicet plena et commeatuum: frumentum, et pecuniam date. quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et, ne omnia ipse mirer, (mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare jus fasque est) velim seu Himilco, seu Mago respondeat, quum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit, constetque in defectione totam Italiam esse, primum ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos; deinde ecquis homo, ex quinque et triginta tribubus, ad Annibalem transfugerit. Quum utrumque Mago negasset, Discepta Hostium quidem ergo, inquit, adhuc nimis multum superest. tio cum Magone. sed multitudo ea quid animorum, quidve spei habeat, scire velim. Quum id nescire Mago diceret, Nihil facilius scitu est, inquit. Ecquos legatos ad Annibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romæ factam esse, allatum ad vos est? Quum id quoque negasset, Bellum igitur, inquit, tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Annibal in Italiam est transgressus. Quam varia victoria 57 priore Punico bello fuerit, plerique, qui meminerimus, supersumus. Nunquam terra marique magis prosperæ res nostræ visa sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt. Lutatio et Postumio consulibus, devicti ad Egates insulas sumus. Quod si (id quod dii omen avertant) nunc quoque fortuna aliquid variaverit; tum pacem speratis quum vincemur, quam nunc, quum vincimus, dat nemo? Ego, si quis de pace consulet,

54 Obnoxius] Ignobiliter pavens, ut servus nutum domini horret. Sic 1. iii, c. 39. Obnoxie dictas sententias. 55 Invictum vestrum imperatorem] In voce vestrum sese prodit indignatio et Contemptus.

56 Luxuriet nobis] Nos vana specie lactatos destituat.

57 Priore Punico bello] Si hæc sunt a manu Livii, imprudens more Romano Pænum hominem loquentem facit.

U. C. 536. seu deferenda hostibus, seu accipienda, habeo quid sententiæ diA. C. 216. cam: si de iis quæ Mago postulat, refertis; nec victoribus mitti attinere puto, et frustrantibus nos falsa atque inani spe, multo minus censeo mittenda esse. Haud multos movit Hannonis oratio. nam et simultas cum familia Barcina 59 leviorem auctorem faciebat, et occupati animi præsenti lætitia, nihil quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant: debellatumque mox fore, si adniti paululum voluissent, rebantur. Itaque ingenti consensu fit senatusconsultum, ut Annibali quatuor Numidarum millia in supplementum mitterentur, et quadraginta elephanti, et 60 argenti multa talenta. 61 Dictatorque cum Ma gone in Hispaniam præmissus est, ad conducenda viginti millia peditum, quatuor equitum, quibus exercitus, qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur. Ceterum hæc, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta.

Romani impigre

bellum ap

[ocr errors]

XIV. Romanos, præter insitam industriam animis, fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei, quæ per parant. eum agenda esset, deerat: et dictator M. Junius Pera, rebus divinis perfectis, latoque, ut solet, ad populum, 62 ut equum escendere liceret, præter duas urbanas legiones, quæ principio anni a consulibus conscriptæ fuerant, et servorum delectum, cohortesque 63 ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatæ reipublicæ auxilium, quum honesta utilibus cedunt, descendit, edixitque: Qui capitalem fraudem ausi, quique 64 pecuniæ judicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi jussurum. Ea sex millia hominum Gallicis spoliis, quæ triumpho C. Flaminii translata erant, armavit. itaque cum viginti quinque millibus armatorum ab urbe proficiscitur. Annibal, Capua recepta, quum iterum Neapolitanorum animos, partim spe, partim metu nequicquam tentasset, in agrum Nolanum exercitum traducit : 65 et, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem; ita, si morarentur spem, nihil eorum quæ pati aut Nola dis- timere possent, prætermissurus. Senatus, ac maxime primores ejus in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut

cordia.

59 Leviorem auctorem faciebat] Ejus auctoritatem minuebat.

60 Argenti multa talenta] Videtur legendum mille talenta ex c. 32. infra.

61 Dictatorque] Poenus: sic solent loqui Romani scriptores, nomina magistratuum et imperiorum apud se usitata ad exteros quoque populos transferentes.

62 Ut equum escendere liceret] Vetabatur prisca lege dictator equum con

scendere. Cujus prohibitionis originem et causas inquirit Plut. in Fab.

63 Ex agro.. Gallico] Sic dicebatur ager inter Æsim et Rubiconem fluvios, qui quum olim Gallorum Senonum fuisset, postea iis expulsis, populo viritim distributus fuerat.

64 Pecuniæ judicati] Vid. not. ad

vi. 14.

65 Et, ut non hostiliter statim] Dele supervacaneam voculam eỗ,

A. C. 216.

solet, rerum, atque Annibalis tota esse, metumque agrorum po- U. C. 536. pulationis, et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo. neque auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatæ non posse; 66 clam simulando dilationemmali inveniunt. placere enim sibi defectionem ad Annibalem simulant : quibus autem conditionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. Ita spatio sumpto, legatos propere ad Senatus prætorem Romanuni Marcellum Claudium, qui Casilini cum Nolanus exercitu erat, mittunt; docentque quanto in discrimine sit No- vocat lana res agrum Annibalis esse et Ponorum, urbem extemplo lum. futuram, ni subveniatur. concedendo plebei senatum, ubi velint defecturos se, ne deficere præfestinarent, effecisse. Marcellus, collaudatis Nolanis, eadem simulatione extrahi rem in suum adventum jussit: interim celari quæ secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino Calatiam petit: atque inde Vulturno amne trajecto, perque agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam pervenit.

Marcel

Eam Annibal

XV. Sub adventum prætoris Romani, Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset. Ceterum, posteaquam Neapolim a præfecto Romano teneri accepit, (M. Junius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus) Neapoli quoque sicut Nola omissa, petit Nuceriam. quum aliquandiu circumsedisset; sæpe vi, sæpe sollicitandis ne- Nuceriam quicquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in dedi- capit. tionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis. deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis, præter Romanos, videri vellet, præmia atque 67 honores, qui remanerent, ac militare secum voluissent, proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit. dilapsi omnes, 68 quocumque hospitia, aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniæ urbes, maxime Nolam Neapolimque. Quum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent; exclusi inde, quod portas Annibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nuceriæ præda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus

66 Clam simulando] Simulare est ostentare aliud quid, quam apud animum tuum sentias. Itaque non clam, sed palam et aperte peragitur id quod si mulatur. Hic igitur videtur esse aliquid vitii. Apte ad sensum legeretur obsecundando, quomodo supra, 35. obsecundando mollire impetum grediuntur.

iii. c.

ag-.

67 Honores, qui remanerent ... proposuit] Honores proposuit iis qui remane

VOL. II. P. 1.

rent. Non raro supprimit in hunc mo-
dum pronomina Livius. Sic 1. iv. c. 3.
Civis Romanus si sit ex plebe, præcisa (ei)
consulatus spes erit? et x. 25. Hodierno
et crastino die qui nomina dederitis, (eos)
mecum ducam.

68 Quocumque hospitia] Magis Livia-
num videretur, quo quemque hospitia.
Sic infra, c. 17. qua quemque aut con-
silium, aut error tulit.

Bantium

coneiliat.

69

con

U. C. 536. non sui magis fiducia præsidii, quam voluntate principum habeA. C. 216. bat. plebes timebatur, et ante omnes L. Bantais, quem Marcellus sensus attentatæ defectionis, ac metus a prætore Romano, nunc Romanis ad proditionem patriæ, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. Erat juvenis acer, et sociorum, ea tempestate prope nobilissimus eques. seminecem eum ad Cannas in acervo casorum corporum inventum, curatumque benigne, etiam cum donis Annibal domum remiserat. ob ejus gratiam meriti rem Nolanam in jus ditionemque dare voluerat Poeno: anxiumque eum et sollicitum cura novandi res, prætor cernebat. Ceterum, quum aut pœna cohibendus esset, aut beneficio conciliandus; sibi assumpsisse, quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: 70 Multos eum invidos inter populares habere inde existimatu facile esse, quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit, quam multa ejus egregia facinora militaria essent. Sed, qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram ejus virtutem esse. multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quæque et quoties pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset: utique Cannensi prælio non prius pugna abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum, armorum sit oppressus. Itaque macte virtute esto, inquit. apud me tibi omnis honos atque omne præmium erit: et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse. Lætoque juveni promissis equum eximium dono dat, 71 bigatosque quingentos quæstorem numerare jubet : lictoribus imperat, ut eum se adire, quoties velit, patiantur. Hac comitate Marcelli, ferocis juvenis animus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius juverit.

Annibal

XVI. Quum Annibal ad portas esset, (Nolam enim rursus a ad Nolam. Nuceria moverat castra) plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus, sub adventum hostium, intra muros se recepit; non castris metuens, sed ne prodendæ urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies cœptæ, Romanorum pro mœnibus Nolæ, Poenorum aute castra sua. prælia hinc parva inter urbem castraque, et vario eventu fiebant: quia duces nec prohibere paucos 72 temere rogantes, nec dare signum universæ puguæ volebant.

69 Consensus attentate defectionis] Lege: conscientia tentata defectionis.

70 Multos] Facile judicari posse multos eum invidos inter populares suos Nolanos habere, quum nemo...

71 Bigatos... quingentos] Bigati nihil differebant a quadrigatis, de quibus supra, xxii. 52. nisi quod hi quadriga

rum, illi bigarum effigiem insculptam gerebant. Itaque bigati quingenti efficiunt septem marcas nostrates cum sex unciis et semuncia una.

72 Temere rogantes] Hoc parum clarum est. Cur enim duces non denegarent id quod temere rogarentur? Legimus provocantes. Quum utrimque acies

In hac quotidiana duorum exercituum statione, principes Nola- U. C. 386. norum nunciant Marcello, Nocturna colloquia inter plebem ac A. C. 316. Panos fieri: statutumque esse, ut, quum Romana acies egressa portis iret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas, murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis, Panum inde pro Romano acciperent. Hæc ubi Marcelnunciata sunt Marcello, collaudatis senatoribus Nolanis, prius- lus vincit. quam aliquis motus intus oriretur, fortunam pugnæ experiri statuit. Ad tres portas in hostes versas tripartito exercitum instruxit impedimenta subsequi jussit: calones lixasque et invalidos milites, 73 vallum ferre. media porta robora legionem et Romanos equites; duabus circa portis novos milites, levemque armaturam ac sociorum equites, statuit. Nolani muros portasque adire vetiti; 74 subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis prælio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant. Annibali sub signis (id quod per aliquot dies fecerat) ad multum diei in acie stanti, primo miraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta egrederetur, nec armatus quisquam in muris esset. ratus deinde prodita colloquia esse, metuque resides factos, partem militum in castra remittit, jussos propere apparatum omnem oppugnandæ urbis in primam aciem afferre: satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa, succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere, clamoremque tolli, ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere jubet. Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, quum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixa calonesque, et alia turba custodiaæ impedimentorum apposita, ut, paucitatem maxime spernentibus Pœnis, ingentis repente exercitus speciem fecerint. Vix equidem ausim affirmare, quod quidam auctores sunt, duo millia et trecentos hostium casos: non plus quingentis Romanos amisisse. Sive tanta, sive minor victoria fuit; ingens eo die res, ac nescio an maxima illo bello gesta sit. 75 non vinci enim ab Annibale vincentibus difficilius fuit, quam postea vincere.

starent in conspectu, pauci injussu imperatorum temere interdum oppositos sibi hostes provocabant: quos prohibere duces non tanti esse ducebant.

73 Vallum ferre] Ferre plures vallos, quibus, si opus esset, vallum strui posset. Milites Romani senos septenosque vallos, interdum etiam duodenos tulisse leguntur. Vid. supra iii. 27.

74 Subsidiaque destinata impedimentis

data] Data sunt impedimentis subsidia
quæ iis erant destinata. Ceterum facile.
pateremur alterutram harum vocum, si-
ve data, sive destinata, eliminari.

75 Non vinci enim ab Annibale vincen-
tibus] Hæc si sana sunt, sic exponi de-
bent. Difficilius enim fuit vincentibus,
id est, iis qui tunc vicere Marcello duce,
non vinci ab Annibale, quam postea
vincere. Olim legebatur vincere solitis,

« IndietroContinua »