Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 536.

capit Pœ

nus.

XVII. Annibal, spe potiunda Nolæ adempta, quum Acer-` A. C. 216. ras recessisset; Marcellus extemplo clausis portis, custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quæstionem in foro de iis qui claim in colloquiis hostium fuerant, habuit: supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque eorum jussit publica populi Romani esse: et summa rerum senatui tradita, cum exercitu omni profectus, supra Suessulam castris poAcerras sitis consedit. Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, posteaquam obstinatos vidit, obsidere inde atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam virium erat. itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari mœnia viderunt, priusquam 76 continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias, silentio noctis, dilapsi, per vias inviaque, 77 qua quemque aut consilium, aut error tulit, in urbes Campaniæ, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Annibal Acerris direptis atque incensis, quum a Casilino dictatorem Romanum legionesque eminus adspici nunciassent, 78 ne quis tam propinquis hostium castris Capuam quoque recurrat, exercitum, ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore 79 quingenti Prænestini habebant, cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Caunensis clades contulerat. hi non confecto Præneste ad diem delectu, serius profecti domo, quum Casilinum ante adversæ pugnæ famam venissent, 80 et aliis aggregarent sese Romanis sociisque, profecti a Casilino quum satis magno agmine irent; avertit eos retro Casilinum nuncius Cannensis pugnæ. ibi quum dies aliquot suspecti Campanis, timentesque, cavendis ac struendis invicem insidiis traduxissent, 81 jamque de Capuæ defectione agi accipique Annibalem satis pro certo habuere; 82 interfectis nocte oppidanis, partem urbis quæ cis Vulturnum est, (eo enim dividitur amni) occupavere. idque præsidii Casilini habebant Romani. Additur et Perusina cohors, homines quadringenti et sexaginta,

ubi nunc vincentibus. Unde effici potest
vel vincere solito, nempe Annibale; vel,
vinci solitis Romanis.

76 Continuarentur] Jungerentur inter
se, ita ut nullum jam inter ea spatium
pateret ad fugam.

77 Qua quemque aut consilium, aut error tulit] Sic supra, 15. quo quemque hospitia, aut fortuitus animi impetus tulit. Quod hactenus legebatur, terror, minime huc quadrat. Etenim eos etiam terror agitabat, qui certo consilio sedem sibi legere.

78 Ne quis.. Capuam quoque recurrat] Hæc parum idoneum sensum offerunt. Ex scriptis libris erui potest hæc lectio, longe melior et clarior: Ne quid

... Capuæ quoque moveretur.

79 Quingenti Pranestini] Infra c. 19. dicuntur fuisse quingenti septuaginta. 80 Et aliis aggregarent sese] Videtur scripsisse Livius, et aliis adgregantibus

sese.

81 Jamque de Capua] Dele jamque, et lege ut, id est, postquam de Capua defectione agi. Hanc emendationem postulat verbum quod sequitur, habuere.

82 Interfectis ... oppidanis] Ne intellige interfectos oppidanos omnes, sed eos videlicet, qui Pœnis favebant; cum ceteris communi animo consilioque Prænestinos urbem defendisse, ut constat ex c. 19. infra.

eodem nuncio, quo Prænestini paucos ante dies, Casilinum com- U. C. 536 pulsi. Et satis ferme armatorum ad tam exigua monia, et flu- A. C. 216. mine altera parte cincta, tuenda, erat. penuria frumenti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat.

ho

oppugnat.

XVIII. Annibal quum jam inde haud procul esset, Gætulos Casilinum cum præfecto, nomine Isalca, præmittit: ac primo, si fiat collo-Annibal quii copia, verbis benignis ad portas aperiendas præsidiumque accipiendum perlicer jubet : si in pertinacia perstent, rem gerere, ac tentare, si qua parte invadere urbem possit. Ubi ad monia accessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus, moliri portas et claustra refringere parat: quum patefactis repente portis cohortes duæ ad id ipsum instructæ intus, ingenti cum tumultu erumpunt, stragemque stium faciunt. Ita primis repulsis, Maharbal cum majore robore virorum missus, nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. Postremo Annibal, castris ante ipsa moenia oppositis, parvam urbem parvumque præsidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat. ac, dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. Semel 83 ultro erumpentes agmine elephantorum opposito prope interclusit, trepidosque compulit in urbem: satis multis, ut ex tanta paucitate, interfectis. plures cecidissent, ni nox prælio intervenisset. Postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur; utique posteaquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux, castelli plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat: Cannarum Trasimenique et Trebiæ singulos admonens universosque. Inde vineæ quoque cœptæ agi, cuniculique: nec ad varios conatus hostium 84 aut vis ulla, aut ars deerat. Socii Romanorum propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam cœptis obviam ire; donec pudor etiam Annibalem ab Annibal incepto avertit: castrisque communitis ac præsidio modico im-it Capuam posito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit. Ibi partem majorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala sæpe ac diu durantem, bonis inexpertum atque insuetum. itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates immodicæ; 85 et eo impensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant. Somnus enim, et

83 Ultro erumpentes] Quum etiam non lacessiti erumpere ausi essent.

84 Aut vis ulla, aut ars deerat. Socii Romanorum] Placeret magis legere: aut vis ulla, aut ars deerat sociis Romanorum, Propugnacula...

85 Et eo impensius] Et quidem deliciæ eo impensius perdidere Pœnos, eo graviore exitio evertere Pœnorum vires, quo avidius in eas se merserant, propterea quod hactenus erant illarum insueti.

in hiberna.

[ocr errors]

Corrum

pitur illic

citus.

U. C. 536. vinum, et epulæ, et scorta, balineaque, et otium, consuetudine A. C. 216. indies blandius, ita enervaverunt corpora animosque, ut magis deinde præteritæ eos victoriæ quam præsentes tutarentur vires; ejus exer- majusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset. illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit; hic error vires ademisse ad vincendum. Itaque, hercule, velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinæ disciplinæ tenuit. nam et redierunt plerique scortis impliciti: et, ubi primum sub pellibus haberi cœpti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo, corporibus animisque deficiebant: et deinde per omne æstivorum tempus, magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur : neque alia latebræ, quam Capua, desertoribus erant.

XIX. Ceterum, mitescente jam hieme, educto ex hibernis milite, Casilinum redit. ubi quanquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continuata oppidanos præsidiumque ad ultimum inopiæ adduxerat. Castris Romanis Ti. Sempronius præerat, dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis, et Vulturnus amnis inflatus aquis, et 86 preces Nolanorum atque Acerranorum, tenebant, Campanos timentium, si præsidium Romanum abscessisset. Gracchus assidens tantum Casilino, quia 87 prædictum erat dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat: quanquam, quæ facile omnem patien→ tiam vincerent, nunciabantur a Casilino. nam et præcipitasse se quosdam non tolerantes famem, constabat,: et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus præbentes. Ea ægre patiens Gracchus, quum neque pugnam conserere dictatoris injussu auderet, (pugnandum autem esse, si palam frumentum importaret, videbat) neque clam importandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto, quum complura dolia Casilinum complesset, nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciin doliis perent dolia, quæ amnis deferret. Insequenti nocte intentis om

per amnem frumentum mittitur.

nibus in flumen, ac spem ab nuncio Romano factam, dolia medio missa amni defluxerunt: æqualiter inter omnes frumentum divisum. Id postero quoque die ac tertio factum est. nocte et mittebautur et perveniebant: eo custodias hostium fallebaut. Imbribus deinde continuis citatior solito amnis, transverso vortice dolia impulit ad ripam quam hostes servabant. ibi hærentia

86 Preces.. Acerranorum] Supra, c. 17. Livius memoravit Acerranos passim diffugisse, urbem direptam atque incensam fuisse. Non inepte reposueris Avellanorum, quæ civitas erat Campaniæ

vicina Casilino.

87 Prædictum erat dictatoris] Prædixerat, seu edicto præcaverat, imperaverat dictator.

tur.

Casilini

inter obnata ripis salicta conspiciuntur: nunciatumque Annibali U. C. 536 est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Vul- A. C. 216. turno ad urbem missum. Nuces tamen fusæ ab Romanis castris, Nuces quum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipieban- mittuntur. Postremo ad id ventum inopiæ est, ut lora detractasque fora pelscutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur, lesque nec muribus aliove animali abstinerent, et omne herbarum radi- manduncumque genus aggeribus infimis muri eruerent: 88 et, quum tur. hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen injecerunt: ut Annibal, Eone usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum? exclamaret: et, qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. 89 Septunces auri in singulos pretium convenit. Fide accepta, sese tradiderunt: Annibali donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti: tum re- deditur missi Cumas cum fide. Id verius est, quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Prænestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta, qui in præsidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit: ceteri incolumes Præneste cum prætore suo Manicio (scriba is antea fuerat) redierunt. Statua ejus indicio fuit, Præneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite; et tria signa, cum titulo lamnæ æneæ inscripto, Manicium pro militibus, qui Casilini in præsidio fuerint, votum vovisse. Idem titulus tribus signis in æde Fortunæ positis fuit subjectus.

Casilinum.

XX. Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Annibalis præsidio : ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Prænestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiæ vacationem decrevit. civitate quum donarentur ob virtutem, non mutaverunt. Perusinorum casus obscurior fama est: quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus, nec decreto Romanorum. Eodem tempore 90 Petellinos, qui uni ex Brut- Petellini tiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, Romanis qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri, ob separata ab se consilia, oppugnabant. quibus quum obsistere malis nequirent Petellini, legatos Romam ad præsidium petendum miserunt. Quorum preces lacrymæque (in questus enim flebiles, quum sibimetipsi consulere jussi sunt, sese in vestibulo curiæ profuderunt) ingentem misericordiam Patribus ac populo move

88 Et, quum hostes] Quum Poni obarassent quidquid soli herbibi circa murum erat, Prænestini qui Casilinum tuebantur raporum semen eo injecerunt.

89 Septunces auri] Septenæ auri unciæ in singulus: unciæ nostrates septem

cum granis 168.

90 Petellinos, qui uni ex Bruttiis] Consentia quoque, quæ Bruttiorum erat metropolis, in fide manserat, ut constat ex c. 30. infra.

fidi.

U. C. 536. runt. consultique iterum a Manio Pomponio prætore Patres, A. C. 216. circumspectis omnibus imperii viribus, fateri coacti, nihil jam longinquis sociis in se præsidii esse, redire domum, fideque ad ultimum expleta, consulere sibimet ipsos in præsenti fortuna jusserunt. Hæc posteaquam renunciata legatio Petellinis est, tantus repente mæror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi qua quisque posset, ac deserendæ urbis auctores essent; pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adjungendi se ceteris Bruttiis, ac per eos dedendi Annibali. Vicit tamen ea pars, quæ nihil raptim nec temere agendum, consulendumque de integro censuit. 91 Relata postero die per minorem trepidationem re, tenuerunt optimates, ut, convectis omnibus ex agris, urbem ac muros firmarent.

Status

Sicilia.

Hiero

XXI. Per idem fere tempus litteræ ex Sicilia Sardiniaque rerum in Romain allatæ. Priores ex Sicilia T. Otacilii proprætoris in senatu recitatæ sunt: L. Furium prætorem cum classe ex Africa Lilybæum venisse: ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitæ esse militi et navalibus sociis neque stipendium, neque fru→ mentum ad diem dari; neque, unde detur, esse. Magnopere suadere, ut quamprimum ea mittantur; sibique, si ita videatur, ex novis prætoribus successorem mittant. Eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula proprætore ex Sardinia scripta. Responsum utrisque, nou esse unde mitteretur: jussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere.-T. Otacilius, ad unicum subsidium populi Romani Hieronem legatos quum misisset, in stipendium, quanti argenti opus fuit, et sex mensium frumentum, accepit. Cornelio in Sardinia civitates sociæ benigne contulerunt. Et Romæ quoque propter pe nuriam argenti, 92 triumviri mensarii rogatione M. Minucii triviri men- buni plebis facti, L. Æmilius Papus, qui consul censorque fuerat; et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat; et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumviri creati, M. et C. Atilii, ædem Concordiæ, quam L. Manlius prætor voverat, dedicaverunt. Et tres pontifices creati, Q. Cæcilius Metellus, et Q. Fabius Maximus, et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantinii demortui, et L. Æmilii Paulli consulis, et Q. Ælii Pæti, qui ceciderant pugna Cannensi.

adjuvat Romanos.

Trium

sarii.

XXII. Quum cetera quæ continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis assequi poterant, Patres explessent; tandem se quoque et solitudinem curiæ, paucitatemque convenientium ad publicum consilium, respexerunt. neque enim post

91 Relata.. re, tenuerunt optimates] Quum relatum de ea re esset postero die, quo minor jam erat trepidatio, optimates evicere ut decretum fieret de

urbe adversus Pœnos animose defendenda.

92 Triumviri mensarii] Vid. supra vii. 21. et ibi not.

« IndietroContinua »