Immagini della pagina
PDF
ePub

senatu.

L. Æmilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, U. C. 536. quum tantum senatorum adversæ pugnæ, ad hoc sui quemque A. C. 216. casus per quinquennium absumpsissent. Quum de ea re Ma- Delibenius Pomponius prætor, dictatore post Casilinum amissum pro- ratur de fecto jam ad exercitum, exposcentibus cunctis, retulisset; tum explendo Sp. Carvilius, quum longa oratione 93 non solum inopiam, sed paucitatem etiam civium, ex quibus in Patres legerentur, conquestus esset; explendi senatus causa, et jungendi arctius Latini nominis, 94 pro magna re suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum, binis senatoribus, si Patres Romani censuissent, civitas daretur, atque in demortuorum locum in senatum legerentur. Eam sententiam haud æquioribus animis, quam ipsorum quondam postulatum Latinorum, Patres audierunt: et, quum fremitus indignantium tota curia esset; et præcipue T. Manlius, esse etiam nunc stirpis ejus virum, diceret, 95 ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se interfecturum; Q. Fabius Maximus, Nunquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu, dixit, quam inter tam suspensos sociorum animos, incertamque fidem, id tactum, quod insuper sollicitaret eos. eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro non dicto habendum esse. ita ejus rei oppressa mentio est. Dictatorem, qui censor ante fuisset, vetustissimusque ex eis qui Fabius viverent censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret: ac- Buteo dicirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum jusse- ctator lerunt. qui quum ex Apulia, relicto ibi præsidio, magnis itineribus gendi seRomam redisset; 96 nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium sa. Buteonem ex SC. sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

natus cau

Dictatoris

XXIII. Is, ubi cum lictoribus in Rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod nunquam antea factum esset, pro- oratio. bare se, dixit: neque dictatorem se sine magistro equitum: nec

93 Non solum inopiam, sed paucitatem] Videmur, mutato duorum vocum ordine, legere debere non solum paucitatem, sed inopiam etiam civium: ut Carvilius queratur, non, paucos superesse cives, sed plane nullos, qui in senatum legi possint.

94 Pro mugna re suadere dixit] Dixit suadere se tanquam rem magni momenti. Atque in eo acquiesceremus, nisi nos alio vocarent scripti. Unus præfert cum magna re: alius vel optimus, cum pro magno re se suadere. ViVOL. II. P. 1.

dendum an legi debeat: explendi sena-
tus causa, et jungendi arctius Latini no-
minis cum p. ro. id est, cum populo Ro-
mano, magnopere se suadere.

95 Ex qua quondam ... consul] Ex
qua oriundus consul quondam in Capi-
tolio minatus esset... Designatur T.
Manlius Torquatus, cujus verba vid. I.
viii. c. 5.

96 Nocte... ut mos erat] Nocte dictatorem dici a consule mos erat, ut constat ex plurimis antiquorum scriptorum testimoniis. Vid. supra viii. 23.

T

U. C. 536.97 censoriam vim uni permissam, et eidem iterum: nec dictatori, A. C. 216. nisi rei gerenda causa creato, in sex menses datum imperium.

98 Qua immoderata fors, tempus, ac necessitas fecerint, iis se modum impositurum. nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius, L. Æmilius censores in senatum legissent; transcribi tantum recitarique eos jussurum, ne penes unum hominem judicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit: et ita in demortuorum locum sublecturum, ut ordo ordini, non homo homini prælatus videretur. Recitato vetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit, 99 qui post L. Æmilium et C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent, necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat: tum legit, qui ædiles, tribuni plebei, quastoresve fuerant: tum ex iis qui magistratus non cepissent, 1 qui spolia ex hoste fixa domi haberent, aut civicam coronam accepissent. Ita centum septuaginta septem cum ingenti approbatione hominum in senatum lectis, extemplo se inagistratu abdicavit, privatusque de Rostris descendit, lictoribus abire jussis: turbæque se immiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret: neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum domum deduxerunt.

XXIV. Consul nocte insequenti ad exercitum rediit, non facto certiore senatu, ne comitiorum causa in urbe retineretur. Postero die consultus a Man. Pomponio prætore senatus decrevit dictatori scribendum, uti, si e republica censeret esse, ad consules subrogandos veniret, cum magistro equitum, et prætore M. Marcello, ut ex iis præsentibus noscere Patres possent, quo statu respublica esset, consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes venerunt, relictis legatis qui legionibus præessent. Dictator de se pauca ac modice locutus, in magistrum equitum, Ti. Sempronium Gracchum, magnam partem gloriæ Comitia. vertit; comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equitum et ædilis curulis erat, consules crearentur. Prætores inde creati, M. Valerius Lævinus, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fulvius Flaccus, Q. Mucius Scævola. Dictator, creatis magistratibus, Teanum in hiberna ad exercitum

97 Censoriam vim uni permissum, et eidem iterum] Duplex vitium a Buteone notatur: primum, quod censoria vis permissa sit uni sibi, quum juxta leges duobus permitti deberet: secundum, quod eidem iterum permittatur, quum lege cautum esset, ne bis censorem fieri liceret. Hanc legem C. Marcius iterum censor tulerat, eo anno qui præcessit

prinum Punicum bellum.

98 Quæ immoderata] Quæ ultra modum, ultra præscriptum legum fieri cœ. gissent fors, tempus, ac necessitas.

99 Qui... curulem] Vid. not. 11. ad xxii. 49.

1 Qui spolia ex hoste fixa domi hahe→ rent] Vid. not. 7. ad l. x. c. 7.

des. in

.tus.

rediit, relicto magistro equitum Romæ : qui quum post paucos A. C. 536. dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis com- A. C. 216, parandisque in annum Patres consuleret. Quum eæ res maxime agerentur, nova clades nunciata, aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna; L. Postumium consulem designatum, in L. PostuGallia ipsum atque exercitum deletos. Sylva erat vasta (Lita- mius Cos. nam Galli vocabant) qua exercitum traducturus erat. ejus sylvæ Gallia dextra lævaque circa viam Galli arbores ita inciderant, ut im- cum exermotæ starent, 2 momento levi impulsæ occiderent. Legiones citu dele duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab Supero mari tantum conscripserat, ut viginti quinque millia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremæ sylvæ quum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt, quæ alia in aliam instabilem per se ac male hærentem incidentes, 3 ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam quum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram quoque multitudinem inopinato malo trepidam, Galli, saltum ominem armati circumsidentes, interfecerunt; paucis é tanto numero captis, 4 qui fluminis pontem petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt. Ibi Postumius, omni vi, ne caperetur, dimicans occubuit. spolia corporis caputque ducis præcisum Boii ovantes templo, quod sanctissimum est apud eos, intulere: purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro cælavere. idque sacrum vas iis erat, quo solennibus libarent: poculumque idem 5 sacerdoti esse, ac templi antistitibus. Præda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit. nam etsi magna pars animalium strage sylvæ oppressa erat, tamen ceteræ res, quia nihil dissipatum fuga est, stratæ per omnem jacentis agmi nis ordinem inventæ sunt.

XXV. Hac nunciata clade, quum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas, ut, tabernis clausis, velut nocturna solitudine per urbem acta, senatus ædilibus negotium daret, ut urbem circumirent, aperirique tabernas et moestitiæ publicæ speciem urbi demi juberent; tum Ti. Sempronius senatum habuit, consolatusque Patres est, et adhortatus, Ne, qui Cannensi ruinæ non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent. • quod ad Carthaginienses hostes Annibalemque attinet, prospe

2 Momento levi] Momentum est id quod movet. Itaque momento levi hic idem est ac levi içtu, levi tactu.

3 Ancipiti strage] Quum sternerentur, sive ruerent arbores in quamcunque partem, in directum, a dextra, a læva.

4 Qui fluminis pontem petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt] Displicet ponte tam ex propinquo

subsequens pontem. Facilius et liberius
flueret oratio, si legeremus, qui fluminis
pontem petentes, obsessum ante ab hostibus,
interclusi sunt.

5 Sacerdoti...
ac templi antistitilms]
Ei qui sacra fecisset, et toti collegio an-
tistitum templi.

6 Quod ... attinet] Forte attineret.
Indirecta enim est oratio.

U. C. 536. ra modo essent, sicut speraret futura, Gallicum bellum et omitti A. C. 216. tuto et differri posse: ultionemque eam fraudis in deorum ac

Res gestæ in Hispania.

populi Romani potestate fore. De hoste Pano, exercitibusque per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit. Tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. quid in Apulia Cum C. Terentio consule esset, a peritis quæsitum est. nec unde consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio. Itaque Galliam, quanquam stimulabat justa ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci, atque ibi militare, donec in Italia bellum esset, placuit: eodem ex dictatoris legionibus rejici militem minimi quemque roboris, nullo præstituto militiæ tempore, 7 nisi quod stipendiorum legitimorum esset. Duæ legiones urbanæ alteri consuli, qui in locum L. Postumii suffectus esset, decretæ sunt: eumque, quum primum salvis auspiciis posset, creari placuit. legiones præterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri: 8 atque inde consul, cui legiones urbanæ evenissent, militum sumeret quantum opus esset. C. Terentio consuli propagari in annum imperium: neque de eo exercitu, quem ad præsidium Apuliæ haberet, quicquam minui.

XXVI. Dum hæc in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat: sed ad eam diem magis pros perum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Cnæus terra, Publius navibus rem gereret; Asdrubal Pœnorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste, intervallo ac locis tutus tenebat se: 9 quoad multum ac diu obtestanti, quatuor millia peditum, et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum refecta tandem spe, castra propius hostem movit: classemque et ipse instrui pararique jubet, ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum de integro rerum, perculit eum præfectorum navium transitio: qui post classem ad Iberum per pavorem desertam graviter increpiti, nunquam deinde satis fidi aut duci, aut Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi transfugæ motum in Tartessiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot: una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In eam gentem ver

7 Nisi quod stipendiorum] Hi milites minimi quisque roboris, eo meliore conditione erant, quam ii qui a Cannis fugerant, quod exacto stipendiorum legitimorum numero in patriam redire poterant. At militi Cannensi non ante finis militiæ ostendebatur, quam hostes Italia

pulsi essent.

sumere: ut

8 Atque inde consul... sumeret] Melius videretur, consulem idem servetur orationis tenor.

9 Quoad multum] Quoad hoc loco est usque eo donec, usque ad id tempus quo,

A. C. 216

sum 10 ab Romanis bellum est: infestoque exercitu Asdrubal U. C. 536 ingressus agrum hostium, pro captæ ante dies paucos urbis mœnibus, Galbum nobilem Tartessiorum ducem, cum valido exercitu castris sese tenentem, aggredi statuit. Præmissa igitur levi armatura, quæ eliceret hostes ad certamen, peditum partem ad depopulandum per agros passim dimisit, ut palantes exciperent. Simul et ad castra tumultus erat, et per agros fugaque et cædes: deinde undique diversis itineribus quum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum hostem prælio. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit. itaque et ipse Asdrubal in collem satis arduum, tutum flumine etiam objecto, 11 tum copias subducit, et præmissam levem armaturam, equitesque palatos, eodem recipit : nec aut colli aut flumini satis fidens, vallo castra permunit. In hoc alterno pavore, certamina aliquot sunt contracta. nec Numida Hispano eques par fuit; nec jaculator Maurus cetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum præstanti.

XXVII. Posteaquam neque elicere Pœnum ad certamen obversati castris poterant, neque castrorum oppugnatio facilis erat; urbem 12 Asenam, quo fines hostium ingrediens Asdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt, omnique circa agro potiuntur. nec jam aut in agmine, aut in castris, ullo imperio contineri. Quam ubi negligentiam ex re (ut fit) bene gesta oriri senserat Asdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes aggrederentur, degressus colle, pergit ire acie instructa ad castra. Quem ut adesse tumultuose nuncii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in prælium ruunt. Jam primi conseruerant manus, quum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent. tamen primo ipsa audacia terruere hostem. deinde rari in confertos illati, quum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios, et undique pulsi coire in orbem: 13 et dum corporibus applicantur, armaque armis jungunt, in arctum compulsi, quum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti, ad multum diei cæduntur. Exigua pars, eruptione facta, sylvas ac montes petit: parique terrore et castra sunt deserta, et universa

10 Ab Romanis] Omissis Romanis, Asdrubal in eam gentem vertit bellum. 11 Tum copias] Redundat particula

tum.

12 Asenam] Nomen ignotum omnibus

Geographis. Scripti et veteres editi
habent Ascam.

13 Et dum corporibus] Videtur scrip-
sisse Livius: et dum corpora corporibus
applicantur.

« IndietroContinua »