Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 538. ipsos Syracusanos; quum intra eosdem muros pars utraque suos A. C. 214. exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. Itaque ut omnes.

idem sentiant, summa vi agendum esse. Utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse. sed tamen Hieronis, potius quam Hieronymi, auctoritatem sequendam in sociis legendis, 13 vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam, 14 nunc incognita, quondam infideli, præferendam. 15 Esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in præsentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem, aut bellum habendum. Quo minus 16 cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. Adjectum est prætoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium. jussi et duces ordinum præfectique auxiliorum simul consulere. Quum sæpe acta res esset magnis certaminibus, postremo quia Pax cum belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri Rom. de- placuit, 17 mittique cum eis legatos ad rem confirmandam.

cernitur.

XXIX. Dies haud ita multi intercesserunt, quum ex Leontinis legati præsidium finibus suis orantes venerunt. Quæ legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam, ducesque ejus ablegandos. Hippocrates prætor ducere eo transfugas jussus: secuti multi ex auxiliis mercenariis, quatuor millia armatorum effecerunt. Et mittentibus et missis ea læta expeditio fuit. nam et illis, quod jam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quamdam urbis rati exhaustam, lætabantur. ceterum levaverunt modo in præsentia velut corpus ægrum; quo mox in graTurbant viorem morbum recideret. Hippocrates enim finitima provinrem com- ciæ Romanæ primo furtivis excursionibus vastare cœpit: depositam Hippocra- inde, quum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio prætes et E-sidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem picydes. cum cæde multorum fecit. Quæ quum essent nunciata Mar

cello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent: nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes, non ab Syracusis modo, sed tota pro

13 Vel quinquaginta annis] Melius: et quinquaginta annis.

14 Nunc incognitæ, quondam infideli] Amicitia Carthaginiensium, nunc incognita, quia nova sit, et diu jam non experta; quondam infideli, quia olim, quum ante amicitiam cum Romanis initam Syracusani, socios Carthaginienses habuissent, eos infideles senserant.

15 Esse etiam momenti aliquid ad consilium] Ad consilium capiendum, in eo quoque aliquid momenti esse, id quoque valere aliquantum debere, quod ...

16 Cupiditatis] Studii partium, quod Gallice 'dicimus partialité. Hoc sensu sæpe usurpat Cicero vocem cupidus. Pro Rosc. Com. n. 47. Nimis cupidus videretur, qui, qua de re judex fuisset, testis esset. Pro Cæc. n. 8. cupidior, quam sapientem judicem esse æquum est. Pro Font. n. 11. Cupidis testibus.

17 Mittique cum eis] Cum Romanis : et intellige legatos Romanos a Marcello missos, de quibus mentio facta est e. præcedente.

cul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis ab- U. C. 538. sentis fratris præsens esset, aut deesset pro parte sua concitando A. C. 214. bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, 18 avertere etiam ab Syracusis cœpit. Nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub regibus fuissent, et suæ ditionis essent; nec jam libertate contentos esse, nisi etiam 19 regnent ac dominentur. Renunciandum igitur eis esse, Leontinos quoque æquum censere liberos esse: vel quod in solo urbis suæ tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem, relictisque regiis ducibus Syracusas sit concursum. Itaque aut eximendum id de fœdere esse, aut 20 legem eam fœderis non accipiendam. Facile multitudini persuasum: legatisque Syracusanorum et de cæde stationis Romanæ querentibus, et Hippocratem atque Epicydem abire, seu Locros, seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, jubentibus, ferociter responsum est, Neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Romanis facerent: neque teneri alienis fœderibus. Hæc ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse. itaque 21 integro secum fœdere bellum Romanos cum iis gesturos. neque sese defuturos ei bello, 22 ita ut in potestatem redacti, suæ rursus ditionis essent, sicut pax convenisset.

urbs a

Marcello

XXX. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leonti- Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte aggrederetur, tanto norum ardore militum est usus ab ira inter conditiones pacis interfectæ stationis, ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates capta. atque Epicydes, posteaquam capi muros refringique portas viderunt, in arcem sese cum paucis recepere. inde clam nocte Herbessum perfugiunt. Syracusanis octo millium armatorum agmine profectis domo, ad Mylam flumen nuncius occurrit, captam urbem esse; cetera falsa mixta veris ferens: cædem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quemquam puberem arbitrari superesse: direptam urbem: bona locupletum donata. Ad nuncium tam atrocem constitit agmen : concitatisque omnibus, duces (erant autem Sosis ac Dinomenes) quid agerent consultabant. 23 Terroris speciem haud vanam mendacio præbuerant verberati ac securi percussi transfugæ ad duo millia hominum. ceterum Leontinorum militumque alio

18 Avertere etiam ab Syracusis] Vide tur scripsisse Livius, ab Syracusanis.

19 Regnent] Vulgo legitur regant. Sed regnare verbum invidiosum est apud liberas civitates, non regere.

20 Legem eam fœderis] Id fœdus, fœdus tali lege ictum.

21 Integro secum fædere] Ita ut fœdus secum integrum intactumque ma

VOL. II. P. 1.

neat. Non credituros Syracusanos fœ-
dus quod Romani secum habeant, bello
adversus Leontinos gerendo ulla parte
lædi.

22 Ita ut] Ea lege ut.

23 Terroris speciem haud vanam] Speciosam aliquam materiem terroris; vim terrendi, quæ aliquo colore niteretur.

2 c

U. C. 538. rum nemo, post captam urbem, violatus fuerat: suaque omnia A. C. 214. eis, nisi quæ primus tumultus captæ urbis absumpserat, restituebantur. Nec ut Leontinos irent, proditos ad cædem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuncium exspectarent. Quum ad defectionem inclinatos animos cernerent prætores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiæ sublati essent, exercitum ducunt Megaram: ipsi cum paucis equitibus Herbessum proficiscuntur, spe territis omnibus per proditionem urbis potiundæ. quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati, postero die Megaris castra movent, ut Herbessum omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie, quam unum spe undique abscissa consilium esse rati, ut se militibus permitterent, et assuetis magna ex parte sibi, et tum fama cædis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. Prima forte signa sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis, et Annibalis beneficium habebant, capti ad Trasimenum inter Romanorum auxilia, dimissique. quos ubi ex signis 24 armatorumque habitu cognovere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleæ ac 25 velamenta alia supplicum porrigentes, orare, ut reciperent sese, receptosque tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus mox 26 ipsi trucidandi populo Romano dederentur. Enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.

XXXI. Inter hoc colloquium signa constiterant, tenebaturque agmen : necdum, quæ moræ causa foret, pervenerat ad duces. 27 postquam Hippocratem atque Epicydem pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium adventum eorum; extemplo prætores citatis equis ad prima signa perrexerunt, Qui mos ille, quæ licentia Cretensium esset, rogitantes, colloquia serendi cum hoste, injussuque prætorum miscendi eos agmini suo. Comprendi injicique catenas jusserunt Hippocrati. ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. Solliciti incertique rerum suarum, Megaram, unde profecti erant, referri signa jubent, nunciosque de statu præsenti Syracusas mittunt. Fraudem quoque HippoHippocra- crates addit, inclinatis ad omnem suspicionem animis: et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis, velut interceptas litteras, quas ipse composuerat, recitat: Prætores Syracusani

Fraus

tis.

24 Armatorumque habitu] Magis pla

ceret armorum.

25 Velamenta alia supplicum] Insulas, et quæ alia a supplicibus porrigi et prætendi solent.

26 Ipsi] Intellige ipsos Cretenses, ad quos hic sermo dirigitur.

27 Postquam Hippocratem atque Epicydem pervasit rumor] Supple, causas

more esse.

consuli Marcello, 28 secundum salutem, ut assolet, scriptum erat: U. C. 538 A. C. 214. Recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. Sed omnium mercenariorum militum eamdem esse causam: nec unquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum, aut in urbe, aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, ut eos qui cum suis prætoribus castra ad Megaram haberent, in suam potestatem redigeret, ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. Hæc quum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut prætores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. Et ne fuga quidem eorum seditio compressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant. nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates iræ multitudinis obviam issent: non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus præciderent sibi; et, quum ipsos simul milites fidos haberent, simul obsides, tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto 29 merito primum, dein pignore sibi conciliarent expertique quam vana aut levi aura mobile vulgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontiuis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuncium convenientem eis quæ ad Mylam falso nunciata erant; auctoremque se exhibendo, ac velut visa, quæ dubia erant, narrando, concitaret iras hominum.

XXXII. Huic non apud vulgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit. 30 haud vani quidamı homines palam ferre, perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut fædiora etiam, quo majus ibi avaritiæ præmium esset, facturos fuisse. Itaque claudendas cuncti portas, et custodiendam urbem censere. Sed non ab eisdem omnes timere, nec eosdem odisse. Ad militare genus omne, partemque magnam plebis, invisum esse nomen Romanum. Prætores optimatumque pauci quanquam 31 inflati vano nuncio erant, tamen ad propius præsentiusque malum cautiores esse. Et jam ad Hexapy- Syracusas lum erant Hippocrates atque Epicydes: serebanturque collo- occupant quia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas et Epicy aperirent, sinerentque cominunem patriam defendi ab impetu des. Romanorum. Jam, 32 unis foribus Hexapyli apertis, cœpti erant

28 Secundum salutem, ut assolet] 31 Inflati vano nuncio] Vitium est in Post salutem, ut mos est, initio epistolæ datam.

29 Merito primum, dein pignore] Merito, quod iis militibus vitam servassent; pignore, quod eosdem secum haberent tanquam totidem pignora benevolentiæ ac fidei eorum qui cognatione illos amicitiave Syracusis contingebant.

30 Haud vani] Non leves: quidam etiam prudentum.

voce inflati. Gronovius legit vel ad-
flati, vel inflammati. Prius placeret ma-
gis. Adflati vano nuncio, id est, icti,
paulum commoti falso illo nuncio.

32 Unis foribus Hexapyli] Una e sex
portis, quæ erant in Hexapylo. Huic
enim urbis Syracusanæ parti nomen,
si vim verbi attendamus, inditum ex
eo fuit, quod sex haberet portas.

Hippocr.

A. C. 214.

U. C. 538. recipi, quum prætores intervenerunt. Et primo imperio minisque, deinde 33 auctoritate, deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti majestatis, precibus agebant, ne proderent patriam, tyranni ante satellitibus, et tum corruptoribus exercitus Sed surdæ ad hæc omnia aures concitatæ multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portæ effringebantur: effractisque omnibus, 34 tuto in Hexapylo agmen receptum est. Prætores in Achradinam cum juventute popularium confugiunt. mercenarii milites perfugæque, et quicquid regiorum militum Syracusis erat, agmen hostium augent. Ita Achradina quoque primo impetu capitur, prætoresque (nisi qui inter tumultum effugerunt) omnes interficiuntur. nox cædibus finem fecit. Postero die servi 35 ad pileum vocati, et carcere vincti emissi; confusaque hæc omnis multitudo Hippocratem atque Epicydem creant prætores: Syracusæque, quum breve tempus libertas affulsisset, in antiquam servitutem reciderant.

Romani

ad Syra

cusas ca

stra mo

vent.

XXXIII. Hæc nunciata quum essent Romanis, ex Leontinis, mota sunt extemplo castra ad Syracusas. Et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. præmissa quadriremis, quum intrasset fauces portus, capitur: legati ægre effugerunt. Et jam non modo pacis, sed ne belli quidem jura relicta erant: quum Romanus exercitus ad Olympium (Jovis id templum est) mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. Inde quoque legatos præmitti placuit: quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus orator, non bellum se Syracusanis, sed opem auxiliumque afferre, ait, et eis qui ex media cade elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi, fædiorem, non exsilio solum, sed etiam morte, servitutem patiantur. Nec cædem nefandam sociorum inultam Romanos passuros. Itaque 36 si eis qui ad se perfugerunt, tutus in patriam reditus pateret, ac cadis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse. si ea non fiant, quicumque in mora sit, bello persecuturos. Ad ea Epicydes, si quæ ad se mandata haberent, responsum eis, ait, se daturos fuisse: quum in eorum ad quos venerint manu res Syracusana esset, tum reverterentur. Si bello lacessant, ipsa re intellecturos, nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. Ita legatis reliSyracusa. ctis, portas clausit. Inde terra marique simul cœptæ oppugnari Syracusæ terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cujus murus fluctu alluitur. et, quia sicut Leontinos terrore ac primo impetu

Oppu

gnantur

33 Auctoritate] Consiliis monitisque. Vid. not. 44. ad i. 7.

34 Tuto in Hexapylo agmen] Fortasse, totum Hexapylo agmen receptum est.

35 Ad pileum] Ad libertatem. Vid.

supra, c. 16.

36 Si... reditus pateret, ac cædis auctores dedantur] Magis placeret: Si... reditus pateat, cædis auctores dedantur.

« IndietroContinua »