Immagini della pagina
PDF
ePub

mano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma; neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit ; et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello: et adeo varia belli fortuna, ancepsque Mars fuit, 1 ut propius periculo fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam viribus; Romanis indignantibus, quod victoribus victi 2 ultro inferrent arma; Poenis, quod 5 superbe avareque creAnnibal o derent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Annibalem diam jurat annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri, Amilcari ut

in Romanos.

3

duceretur in Hispaniam, quain perfecto 4 Africo bello exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore Amilcans populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia bellum Ro- Sardiniaque amissæ. nam et 5 Siciliam nimis celeri desperatione manum me. rerum concessam; et 6 Sardiniam inter motum Africæ fraude

ditatur.

Romanorum, stipendio etiam superimposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret majus eum, quam quod gereret, agitare in animo belluin; et, si diutius vixisset, Amilcare duce Poenos arma Italiæ illaturos Moritur. fuisse, quæ Annibalis ductu intulerunt. 7 Mors Amilearis peropportuna, et pueritia Annibalis, distulerunt bellum. Medins Asdrubal Asdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium gener ei obtinuit, flore ætatis (uti ferunt) primo Amilcari conciliatus; gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus; et, quia

succedit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

post cladem ad gates insules, cas su perfuisse vires, ut bellum adhuc tolerare, aut certe melioribus conditionibus finire possent.

6 Sardiniam... interceptam] Romani ex quibusdam, seu veris, seu ad tem pus fictis irarum causis, bellum Carthaginiensibus tunr decreverunt, quum hị ex Africo bello vix bene enrersissent. Ita Carthaginienses bellum gravissimum alieno tempore suscipere nolentes, non modo cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad priorem sum mam, quam pepigerant fœdere ad Egates insulas icto, adjecerunt argenti talenta miile ducenta.

7 Mors Amilcaris] Amilcar in prælio quodam adversus Vettones, ferocissimos Hispaniæ populos, fortissime dimicans occubuit. Quidam eum fugientem, fluminis, in quod ingredt coactus fuerat, vorticibus raptum perisse tradunt.

[ocr errors]

gener erat, & factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebenique plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis rem Carthaginiensen auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. barbarus eum quidam Ogitur. palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit, compre hensusque ab circumstantibus, haud alio quam si evasisset vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Asdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut 9 finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas serva

retur.

dit Anni

bal.

III. In Asdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 10 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Annibal in prætorium Ei succe delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc 11 vixdum puberem Asdrubal litteris ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Annibal, atque in paternas 12 succederet opes. Hanno alterius factionis princeps, Et æquum postulare videtur, inquit, Asdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum. Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem ætatis, inquit, Asdrubal, quem ipse patri Annibalis, fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet, nos tamen minime decet juventutem nostram pro militari

8 Factionis Barcina] Amilcar cognominabatur Barca. Hinc nomen factioni Barcinæ.

:

9 Finis utriusque imperii esset amnis Iberus] Hæc non ita accipienda sunt, quasi tota trans Iberum Hispania Carthaginienses, tota cis Iberum Romani dominarentur. Ex iis enim quæ infra memorantur patet, multos trans Iberum populos Pœnis non paruisse, Romanorum autem ditionis vix quicquam cis Iberum fuisse qui etiam nullum imperatorem, nullos milites in ea regione tunc temporis habebant, ut observat Cato in oratione ad exercitum 1. xxxiv. infra, c. 13. Cavebatur tantum, ne quicquam in ea quæ trans Iberum essent Romani, aut in ea quæ cis Iberum essent Pani sibi juris arrogarent; neve alteruter populus eum amnem belli causa transiret.

10 Prerogativam militarem] Suffra-
gium ante a militibus latum.
Vid. not.
1. ad c. 51. 1. iii. supra.

11 Viadum puberem] Non facile intel-
ligitur quomodo Livius vixdum puberem
appellare possit juvenem eum, qui, ut
ex ipsius narratione colligitur, annum
tunc 22. ætatis excesserat, Annibal no-
vem ferme annorum erat, quum Amilcar
in Hispaniam trajecit: novem annis in
Hispania rem gessit Amilcar: octo fer-
me annis imperium obtinuit Asdrubal,
ex quibus si triennium detraxeris, quo
sub eo imperatore meruit Annibal, etfi-
citur Annibalem, tunc quum ab Asdru
bale arcessitus est, annum 23. egisse.

12 Succederet] Melius fortasse succresceret: id est, sensim crescendo sibi viam faceret ad eamdem, potentiam, quam pater Amilcar obtinuerat..

enium.

rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Amilcaris filius nimis sero imperia immodica, et regni paterni speciem videat; et, cujus regis genero hæreditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego istum juvenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo jure cum ceteris censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebanAnnibalis tur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus dotes et in- Annibal in Hispaniam, primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. 13 Amilcarem viventem redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri. deinde brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres, utrum imperatori, an exercitui carior esset. neque Asdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agenduin esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque, desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique, nec die, nec nocte, discriminata tempora : id quod gerendis rebus superesset, quieti datum. ea neque molli strato, neque silentio 14 arcessita. multi sæpe militari sagulo opertum humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi 15 conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in prælium ibat: ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio Cum hac indole virtutum atque vitiorum, triennio sub Asdrubale imperatore meruit; nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

Annibalbel- V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei Jum inferre provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil Saguntinis statuit. prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Amilcarem, deinde Asdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie

[ocr errors]

15 Amilcarem viventem] Elegantius videretur, quod habent quidam scripti, Amilcarem juvenem.

14 Arcessita] Invitata, conciliata.

15 Conspiciebantur] Conspicua erant. Sic 1. i. c. 47. Quid te ut regium juvenem conspici sinis? et l. xxxv. c. 52. Regem conspici... debere.

pulos subi

Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius (ultra Ibe- Sed prius rum ea gens 16 in parte magis, quam in ditione Carthaginien- varios Hisium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed spania porerum serie, finitimis domitis gentibus, 17 jungendoque, tractus git. ad id bellum videri posset. 18 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito imperium accepere. victor exercitus, opulentusque præda, Carthaginem Nova in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbacala 19 Carteiorum urbes vi capta. Arbacala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos: adortique Annibalem regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Annibal prælio abstinuit, castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: 20 valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, 21 elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum 22 cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere: invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant. hostem, 23 id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato, passin sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripa 24 vis ingens equitum in flumen immissa: medioque alveo haudquaquam

16 In parte magis, quam in ditione] Magis intra limites fœdere Romano Carthaginiensibus definitos, quam in eorum ditione, seu potestate.

17 Jungendoque] Ut partis bello regionibus jungeret Saguntinum agrum, qui Punicum imperium quodammodo denormaturus erat.

18 Carteiam] Imo Altheum ex Polybio. Carteia sita fuit in ora Oceani, ad fretum Herculeum. Ea autem urbs, de qua hic agitur, quum dicatur fuisse gentis Olcadum caput, non potuit longe abesse a Carthagine nova.

19 Carteiorum urbes] Imo Vaccæorum, teste Polybio. Igitur aut reponendum hîc Vaccæorum nomen, aut legendum horum.

20 Valloque ita producto] Et quum ita longe a ripa produxisset vallum, quum

eo intervallo a ripa castra communisset,
ut locum ad transgrediendum amnem
hostes haberent.

21 Elephantos ante quadraginta] Ante
peditum agmen elephantos quadraginta
collocavit. Sed Mss suadent legen-
dum, peditum agmen in ripa et clephun-
tos (quadraginta autem erant) disponit.

22 Cum appendicibus Olcadum Vac caorumque] Cum adjunctis sibi Olcadi. bus et Vaccais, qui quidem appendicis loco erant, quum Carpetani præcipuum robur exercitus essent.

23 Id morari victoriam rati quod interesset amnis Ratı id unum sibi moræ esse ad victoriam, quod amnis interpositus hostem a se dirimeret.

24 Vis ingens equitum in flumen immis sa] Ab Annibale.

pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis, ac vix
vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto perverti
posset; eques corpore armisque liber, equo vel per medios
gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret.
Pars magna
flumine absumpta: quidam vorticoso amni delati in hostes,
ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam
ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum collige-
rentur, priusquam tanto ex pavore reciperent animos, Annibal
agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit: vasta-
tisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem
accepit. Et jam omnia trans Iberum, præter Saguntinos, Car-
thaginiensium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat: ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen Saguntini juris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam Romam le- missi, auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes. gatos mit25 Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio, et Ti. SemU. C. 534. pronius Longus: qui 26 quum, legatis in senatum introductis, A. C. 218. de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispalio, Ti. Sem- uiam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna pronio Coss. causa, et Annibali denunciarent, ut ab Saguntinis sociis populi

tunt.

P. Corne

Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent, ac sociorum populi Romani querimonias deferrent: hac legatione Sagunti op- decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppupugnatio. gnari allatum est. Tunc relata ex integro res ad senatum, Alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum in Hispaniam: Annibalemque intendebant bellum. Erant qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus, et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Annibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pœnam fœderis rupti deposcendum.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis. ceterum in tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu san‐

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
« IndietroContinua »