Immagini della pagina
PDF
ePub

208

T. LIVII LIB. XXIV. CAP. 49.

U. C. 538. terquam quod Celtiberum juventutem eadem mercede, quæ paA. C. 214. cta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Aunibalis erant, miCeltiberi serunt. Id modo ejus anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod 5 mercenarium militem in castris neminem ante, quam tum Celtiberos, Romani habuerunt.

primi mercede militant apud

Rom.

5 Mercenarium militem in castris neminem ante] Gallos transfugas primo Punico bello a Romanis in commilitium adscitos esse referunt Polybius et Zo

naras. Quod si ita est, non primi Celtiberi in Romanis castris mercede mili

tarunt.

EPITOME

LIBRI XXV. LIVIANI.

P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante legitimos annos adilis factus est. Annibal urbem Tarentum, præter arcem,

in

est.

quam præsidium Romanorum fugerat, per Tarentinos jucenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit. Ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades prædicta fuerat, instituti sunt. A Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus, adversus Hannonem Panorum ducem prospere pugnatum est. Ti. Sempronius Gracchus proconsul ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interemptus Centenius Penula, qui centurio militaverat, quum petisset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Annibale victorium, octo millibus acceptis militum dux factus, conflixit acie cum Annibale, et cum exercitu casus est. Cn. Fulvius prætor male adversus Annibalem. pugnavit. in quo prælio hominum sexdecim millia ceciderunt : ipse cum equitibus ducentis effugit. Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Claudius Marcellus Sy◄ racusas expugnavit anno tertio, et ingentem se virum gessit. in eo tumultu urbis capta, Archimedes intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot tantarumque rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt: prope cum totis exercitibus casi, 1 anno octavo, quam in Hispaniam iverant. amissaque provincia possessio foret, nisi L. Marcii equitis Romani virtute et industria, contractis exercituum reliquiis, ejusdem hortatu, bina castra hostium expugnata essent. Ad triginta septem millia casi, ad mille octingentos triginta capti. prada ingens parta. 2 Dux Marcius appellatus est.

1 Anno octavo] Imo septimo, si Cn. Scipionem respicias; sexto, si Publium. 2 Dux Marcius appellatus est] Marcius dux electus fuerat a reliquiis exereituum, antequam confligeretur cum

Pœnis, memorante Livio, hujus libri c. 37. Post victoriam eum ducem honoris causa appellatum esse nusquam scribit Livius. Itaque non satis constat, quid velit hoc loco auctor epitomes.

Annibal

ad Tarentum.

LIBER XXV.

U. C. 539. I. DUM hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Annibal A. C. 213. in agro Tarentino æstatem consumpsit, spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. Eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui 2 anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini in fidem populi Romani redierunt. Et plures rediissent, ni L. Pomponius Veientanus præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio justi ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto, cum Hannone conflixisset. Magna ibi vis hominum, sed inconditæ turbæ agrestium servorumque, cæsa aut capta est: minimumque ja cturæ fuit, quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor, et ante publicanus, omnibus malis artibus, et reipublicæ, et 3 societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa prælia parva, haud ullum dignum memoratu fecit: et ignobilia oppida Lucanorum aliquot Supersti expugnavit. Quo diutius trahebatur bellum, et variabant setiones Ro- cundæ adversæque res non fortunam magis quam animos homi

mæ exor.

ke.

num; tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit, ut aut homines, aut dii repente alii viderentur facti. nec jam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus; sed in publico etiam, ac foro Capitolioque, mulierum turba erat, nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes: quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quæstus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessæ artis usu exercebant. Primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur: deinde ad Patres etiam, et ad publicam querimoniam, excessit res. Incusati graviter ab senatu ædiles, 5 triumvirique capitales, quod non prohiberent, quum emovere eam multitudinem e foro, ac

1 Ipsorum interim Sallentinorum] Lege: Ipsorum interim et Sallentinorum. Ipsos intellige Tarentinos.

2 Anno priore] Duobus ante annis, aut etiam amplius. Vid. supra I. xxiv. c. 1. et l. xxiii. c. 30. Sed hæc minuta negligit fere Livius.

3 Societatibus] Publicanorum.

4 Ad Patres.. et ad publicam querimoniam, excessit res] Eo excessit res, ut jam Patres in eam inquirere se debere existimarent, quererenturque de ea tanquam ad rempublicam pertinente. Hæc querimonia vocatur publica, tum quia non jam a privatis, sed a toto senatu

proficiscebatur; tum quia ad reipublicæ decus tranquillitatemque spectabat. Confer locum plane geminum, l. iv. c. 30.

5 Triumviri capitales] Hi magistratus erant suffragiis populi creati, qui de maleficiis et sceleribus cognoscerent. Multum de eorum potestate detractum est, constitutis circa annum urbis conditæ 608. quæstionibus perpetuis. Tum enim de vilissimis fere hominibus, furibus servisque, judicavere ad columnam Mæniam, de qua frequens occurrit apud scriptores mentio. Iidem carceri præerant, et supplicia de noxiis sumenda curabant.

disjicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit u. C. 539. quin violarentur. Ubi potentius jam esse id malum apparuit, A. C. 213. quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Atilio prætori urbis negotium ab senatu datum est, ut his religionibus populum liberaret. Is et in concione senatusconsultum recitavit, et edixit, Ut quicumque libros vaticinos precationesve, aut artem Coercitæ à sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnes litterasque ad senatu. se ante Kalendas Apriles deferret: neu quis in publico sacrove loco, novo aut externo ritu sacrificaret.

rum caus

II. Et aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt: L. Sacerdotes Cornelius Lentulus pontifex maximus, et C. Papirius C. F. mortui et Maso pontifex, et P. Furius Philus augur, et C. Papirius L. suffecti. F. Maso decemvir sacrorum. In Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papirii Cn. Servilius Cæpio, pontifices suffecti sunt. augur creatus L. Quintius Flamininus: decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus. Comitiorum consularium jam ap petebat tempus. sed quia consules a bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem Dictator dixit C. Claudium Centhonem ab eo magister equitum est comitiodictus Q. Fulvius Flaccus. Dictator primo comitiali die creavit consules, Q. Fulvium Flaccum magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulcrum, cui Sicilia provincia in prætura fuerat. Tum prætores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Junius Silanus, P. Cornelius Sulla. Comitiis perfectis, dictator magistratu abiit. Ædilis curulis fuit eo anno cum M. P. Corne Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit lius Scipio cognomen, huic petenti ædilitatem quum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem ejus habendam esse, 6 quod nondum ad petendum legitima ætas esset; Si me, inquit, omnes Quirites adilem facere volunt, satis annorum habeo. Tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint. Edilitia largitio hæc fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti, et diem unum instaurati, et 7 congii olei in vicos singulos dati. L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, ædiles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt: quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. Ludi plebeii per biduum instaurati, et 8 Jovis epulum fuit ludorum causa.

6 Quod nondum ad petendum legitima atas esset] Nondum quidem leges Annales latæ erant. Sed nimirum jam tum sancitum fuerat, ne quis ullum urbanum magistratum caperet, antequam dena stipendia emerita haberet, Porro decimo-septimo demum ætatis anno militiæ nomen dabant Romani. Itaque nullum poterant magistratum urbanum gerere

ante annum ætatis vigesimum-septimum.
At Scipio tertio abhinc anno quatuor
et viginti tantum annos natus esse dice-
tur, l. xxvi. c. 18.

7 Congii olei] Quinæ libræ olei Pari-
sienses cum unciis fere 14.

8 Jovis epulum] Epulum Jovi in Ca'pitolio instructum et apparatum, quo scilicet sacerdotes vescerentur.

ædilis.

U. C. 540.

Q. Fulvio

III. Ap. Claudio Coss.

et exerci

III. Q. Fulvius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum A. C. 212. ineunt. Et prætores provincias sortiti sunt: P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quæ duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Junius Silanus Tuscos. Consulibus bellum cum Annibale et binæ legiones Provinciæ decretæ alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fulvio tus divisi. Centumalo acciperet. Prætorum, Fulvii Flacci, quæ Luceriæ sub Æmilio prætore; Neronis Claudii, quæ in Piceno sub C. Terentio fuissent, legiones essent. 9 supplementum in eas ipsi scriberent sibi. M. Junio in Tuscos legiones urbanæ prioris anni datæ. Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium provinciæque 10 Lucani et Galliæ cum suis exercitibus prorogatæ item P. Lentulo, qua vetus provincia in Sicilia esset; M. Marcello Syracuse, et qua Hieronis regnum fuisset: T. Otacilio classis: Græcia M. Valerio: Sardinia Q. Mucio Scavolæ Hispaniæ P. et Cn. Corneliis. Ad veteres exercitus duæ 23. legio- urban legiones a consulibus scriptæ, summaque trium et vinibus bel- ginti legionum eo anno effecta est. Delectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. Publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude avaritiaque neminem in civitate habuerat, præter L. Pomponium Veientanum, quem populantem temere agros.

lum gestum.

fraus.

Lucanis, ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. Postumii Hi, 11 quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quæ publicani portarentur ad exercitus, et ementiti erant falsa naufragia, et ea ipsa quæ vera renunciaverant, fraude ipsorum facta erant, non casu. in veteres quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, quum mersissent eas in alto, exceptis in præparatas scaphas nautis, 12 multiplices fuisse merces ementiebantur. Ea fraus indicata M. Atilio prætori priore anno fuerat, ac per eum ad senatum delata, nec tamen ullo senatusconsulto notata: quia Patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. Populus severior vindex fraudis erat: excitatique tandem duo tribuni plebis Sp. et L. Carvilii, quum rem invisam infaMultam ei memque cernerent, 13 ducentum millium æris multam M. Po. stumio dixerunt. 14 cui certandæ quum dies advenisset, concili

dicunt

duo tr. pl.

9 Supplementum in eas ipsi scriberent sibi] Ipsi intelligendi sunt prætores modo appellati: quorum in legiones supplementum, non consules, ut mos erat, sed ipsi prætores scribere jubentur.

10 Lucani et Gallia] Lege Gallia, et intellige Cisalpinam. In alteram nondum Romani transcenderant.

11 Quia publicum periculum erat a vi tempestatis] Vid. not. 87. ad 1, xxiii. c. 49. supra.

12 Multiplices] Multo ampliores, et

majoris pretii rerum.

13 Ducentum millium æris] Si intelligamus æs grave, ut fieri debere credimus, ducenta millia æris æstimanda sunt Inarcis argenti Paris. 312. cum unciis 4.

14 Cui certanda] Tum multa certabatur, quum disceptabatur ad populum, jurene an injuria multa dicta esset a magistratu. Magistratus enim multare non poterat quemquam, sed multam pronunciare, quam deinde populus vel juberet, vel remitteret.

« IndietroContinua »