Immagini della pagina
PDF
ePub

capta.

non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub U. C. 540. lucem pabulatum, lignatum, et prædatum quidam dilapsi fue- A. C. 212, rant, neglecta magis omnia ac soluta invenere; arma tantum in stationibus posita; milites inermes, aut humi sedentes accubantesque, aut obambulantes ante vallum portasque. Cum his tam securis solutisque Romani, calentes adhuc ab recenti pugna, Altera etferocesque victoria, prælium ineunt. itaque nequaquam resisti iam castra. in portis potuit. Intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto, atrox prælium oritur: diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa, indicium alterius cladis Pœnis, atque inde pavorem injecissent. Hic terror in fugam avertit omnes: effusique 61 qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hostium cæsa, auctor est 62 Claudius, qui annales Acilianos ex Græco in Latinum sermonem vertit: captos ad mille octingentos triginta prædam ingentem partam. in ea fuisse clypeum argenteum 63 pondo centum triginta octo, cum imagine Barcini Asdrubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem millia cæsa hostium altero prælio, eruptione pugnatum cum Asdrubale; decem millia occisa, quatuor millia trecentos triginta captos. Piso quinque millia hominum, quum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, cæsa ex insidiis scribit. Apud omnes magnum nomen Marcii ducis est. et veræ Flamma gloriæ ejus etiam miracula addunt:, flammam ei concionanti fu- e capite sam e capite, sine ipsius sensu, cum magno pavore circumstan- emicans. tium militum. monumentumque victoriæ ejus de Pœnis, 64 usque ad incensum Capitolium, fuisse in templo clypeum, Marcium appellatum, cum imagine Asdrubalis. Quietæ deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque, post tantas acceptas invicem illatasque clades, cunctantibus periculum summæ rerum facere.

Marcii

Romam

XL. Dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus, captis Sy- Spolia Syracusis, quum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate com- racusis posuisset, ut non modo suam gloriam, sed etiam majestatem devecta. populi Romani augeret; ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracuse, Romam devexit; hostium quidem illa spolia, et parta belli jure: ceterum inde primum initium

61 Qua iter est] Qua patuit fuga. 62 Claudius, qui annales Acilianos ex Graco in Latinum sermonem vertit] Annales ab Acilio, Romano, Græce scripti fuerant. Quis ille fuerit, non liquet : nisi quod suspicio est, eum Catonis censorii ævo vixisse. Claudium, qui annales Acilianos in Latinum sermonem convertit, dicamusne Clodium Li

VOL. II. P. 1.

cinium, de quo infra l. xxix. c. 22. an
Claudium Quadrigarium, de quo supra
1. viii. c. 19. an alium aliquem Claudi-
um decernere non possumus.

63 Pondo centum triginta octo] Mar-
carum nostratium 215. cum unciis 5.
64 Usque ad incensum Capitolium]
Anno u. c. 669. Scipione et Norbane
consulibus.

2 L

U. C. 540, mirandi Græcarum artium opera, 65 licentiæque hinc sacra proA. C. 212. fanaque omnia vulgo spoliandi, factum est: quæ postremo in

rum com

norum in

Sicilia

dux.

Romanos deos, templum idipsum primuin, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a Marcello templa, propter excellentia ejus generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. Marcellus Legationes omnium ferme civitatum Siciliæ ad eum convenie res Siculo- bant. Dispar ut causa earum, ita conditio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant, aut redierant in amicitiam, ut socii ponit. fideles accepti, cultique: 66 quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. Erant tamen haud parvæ reliquiæ belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Annibale in locum Hippocratis missus, 67 Libyphonicum generis Mutines Hipponiates, (Mutinem populares vocabant) vir impiger, et sub novus Po- Annibale magistro omnes belli artes edoctus. Huic ab Epicyde et Hannone Numidæ dati auxiliares: cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios, ad retinendos in fide animos eorum, ferendumque in tempore cuique auxilium, adiit, ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia major apud faventes rebus Carthaginiensium esset. Itaque inclusi 68 ad tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Mutinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros, ad Himeram amnem posuerunt castra. Quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit: et ab hoste quatuor ferme millium intervallo consedit, quid agerent pararentve exspectaturus. Sed nullum neque locum, neque temTerret Ro-pus cunctationi consiliove dedit Mutines, transgressus amnem, manos. ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. Postero die prope justo prælio compulit hostem intra munimenta. inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, quum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus, magnopere monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent. Id ambo ægre passi duces, magis Hanno, jam ante anxius gloria ejus: Mutinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi, misso ab senatu populoque. Is perpulit cunctantem Epicydem, ut transgressi fiumen in aciem exirent. nam si Mutinem opperirentur, et secunda pugnæ fortuna evenisset, haud dubie Mutinis gloriam fore.

65 Licentiæque hinc] Et ortæ exinde licentia.

66 Quos metus. . . dediderat] Quos metus impulerat ut se dederent.

67 Libyphonicum generis] Supra, 1.

xxi. c. 22. Libyphonices, mixtum_Punicum Afris genus. Hinc infra Hanno vocat Mutinem degenerem Afrum.

68 Ad tempus] Mallemus ad id tempus.

Eo absen

XLI. Enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Annibalem U. C. 540. subnixum victoria Cannensi ab Nola repulisset, his terra mari- A. C. 212. que victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites, te, præliet efferri signa jubet. Instruenti exercitum decem effusis equis um comadvolant ex hostium acie Numidæ, nuntiantes, populares suos mittitur primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein, quod præfectum suum ab obtrectautibus ducibus gloriæ ejus, sub ipsam certaminis diem, ablegatum videant, quieturos in pugna. Gens fallax promissi fidem præstitit. itaque et Romanis crevit animus, nuncio celeri 69 per Vincuntur ordinem misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxi- Pœni. me timuerant: et territi hostes, præterquam quod maxima parte virium suarum non juvabantur, timore etiam incusso, ne ab suo et ipsi equite oppugnarentur. Itaque haud magni certaminis fuit. primus clamor atque impetus rem decrevit. Numidæ quum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos viderunt, fugæ tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. Multa millia hominum cæsa captaque, et octo elephanti. Hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit. Jam ferme in exitu annus erat. itaque senatus Romæ decrevit, ut P. Cornelius prætor litteras Capuam ad consules mitteret; dum Annibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. Litteris acceptis, inter se consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam mane

ret.

Consules Claudius creavit, Cn. Fulvium Centumalum, et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. Prætores deinde creati, L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. Pisoni jurisdictio urbana, 70 Sulpicio Sicilia, 71 Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. Consulibus prorogatum in annum imperium est.

69 Per ordinem misso] Lege per ordines.

70 Sulpicio Sicilia] Nempe vetus provincia, quæ Cannensi exercitu obtinebatur. Id apparet ex cap. 1. 1. seq.

71 Cethego Apulia] Is postea, commutata sorte, Marcello decedenti e Sicilia successit, ut patet ex capp. 21. et 28. 1. xxvi. Apuliam consules obtinuerunt, ex c. 22. ejusdem libri.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

EMERITUS RHETORICÆ PROFESSOR IN COLLEGIO DORMANOBELLOVACO UNIVERSITATIS PARISIENSIS.

TOM. II. PARS II.

LONDINI;

IMPENSIS JOSEPH MAW MAN;

39, LUDGATE-STREET.

MDCCCXIII.

1

« IndietroContinua »