Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 545. rem esse. Consilio dimisso, signum pugnæ proponitur, confeA. C. 207 stimque in aciem procedunt. Asdrubalis XLVII. Jam hostes ante castra instructi stabant. moram puprudentia. gnæ attulit, quod Asdrubal provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quæ ante non viderat, et strigosiores equos. multitudo quoque major solita visa est. Suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit, ac misit ad flumen unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent, et notari oculis, si qui forte adustioris coloris, ut ex recenti via, essent: simul circumvehi procul castra jubet, specularique, num auctum aliqua parte sit vallum: et ut attendant, semel bisne signum canat in castris. Ea quum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant. Bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant: una M. Livii, altera L. Porcii: neutris quicquam, 86 quo latius tenderetur, ad munimenta adjectum. Il-. lud veterem ducem assuetumique Romano hosti movit, quod semel in prætoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse. duos profecto consules esse. et, quonam modo alter ab Annibale abscessisset, cura angebat. Minime id quod erat suspicari poterat, tantæ rei frustratione Annibalem elusum: ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo castra collata habuerit, ignoraret. Profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum. magnopere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset: Romanisque eadem jam fortuna in Italia, qua in Hispania esset. Interdum, litteras suas ad eum non pervenisse, credere; interceptisque iis, consulem ad sese opprimenNoctu ca- dum accelerasse. His anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia stra mo- prima dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri jussit. In trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente asservati, alter in destinatis jam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. ita desertum a ducibus agmen, primo per agros palatur; 87 fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim, atque infrequentia relinquunt signa. Asdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri jubet: et per tortuosi amnis sinus flexusque errorem volvens haud multum processit ; ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus. sed quum, 88 quantum mare abscedebat tanto altioribus coercentibus amnem ripis, non inveniret vada, diem terendo, spatium dedit ad insequendum sese hosti.

vet.

86 Quo latius tenderetur] Quo latiora castra fierent. Tendere verbum proprium est ubi de castrorum metatione agi

tur..

87 Fessi... somno ac vigiliis] Fessi vigiliis, ac propterea somno graves.

88 Quantum mare abscedebat] Dictum accipe, quemadmodum illud Virgilii, terræque urbesque recedunt. Tamen simplicius et fortasse clarius foret id quod multis in editis reperitur, quantum a mari abscedebat.

tur eum

XLVIII. Nero primum cum omni equitatu advenit. Por- U. C. 545. cius deinde assecutus cum levi armatura. Qui quum fessum A. C. 207. Assequun agmen carperent ab omni parte incursarentque, et jam omisso itinere, quod fugæ simile erat, castra metari Poenus in tumulo Romani. super fluminis ripam vellet; advenit Livius peditum omnibus copiis, non itineris modo, sed ad conserendum extemplo prælium instructis armatisque. Sed ubi omnes copias conjunxerunt, directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit: media acies prætori tuenda datur. Asdrubal omissa munitione castrorum, postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos collocat. circa eos lævo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum eis fidens, quantum ab hoste timeri eos credebat. ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis (et ibi maxime in vetere milite spem habebat) sumpsit. Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat. Gallos prominens collis tegebat. Ea frons quam Hispani tenebant, cum sinistro Romanorum cornu concurrit. dextra omnis acies Prælium extra prælium eminens cessabat. collis oppositus arcebat, ne aut initur. a fronte, aut ab latere aggrederentur. Inter Livium Asdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque cædes utrimque edebatur, ibi duces ambo, ibi pars major peditum equitumque Romanorum: ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanæ pugnæ, et Ligures, durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos, et jam signa moverant loco: deinde, crescente certamine et clamore, impotentius jam regi, et inter duas acies versari, velut incerti quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. Claudius, Quid ergo præcipiti cursu tam longum iter emensi sumus? clamitans militibus, quum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem, quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit. et non hostibus modo, sed etiam suis inopinantibus, 89 in sinistrum hostium latus incurrit : tantaque celeritas fuit, ut quum ostendissent se ab latere, mox in terga jam pugnarent. Ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque: et ad Gallos jam cædes pervenerat. Ibi minimum certaminis fuit. nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi, stratique somno passim per agros: et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma humeris gestabant. Et

89 In sinistrum hostium latus] Lege omnino in dextrum. Claudius sinistro cornu hostium oppositus circumductas

post suorum aciem cohortes in Hispa-
nos agit, qui in dextro hostium corna
pugnabant.

U. C. 545. jam diei medium erat, sitisque et calor hiantes cædendos capienA. C. 207. dosque affatim præbebat.

fecti.

Elephanti XLIX. Elephanti plures ab ipsis rectoribus, quam ab hoste a rectori- interfecti. fabrile scalprum cum malleo habebant. id, ubi sævire bus inter- belluæ ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in articulo quo jungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu adigebat. Ea celerrima via mortis in tantæ molis belAsdrubalis lua inventa erat, ubi regendi speni vicissent: primusque id Asfortitudo, drubal instituerat, dux quum sæpe alias memorabilis, tum illa

et mors.

Pœnis cæ

præcipue pugna. Ille pugnantes hortando, pariterque obeundo pericula, sustinuit: ille fessos, abnuentesque tædio et labore, nunc precando, nunc castigando, accendit: ille fugientes revocavit, omissamque pugnam aliquot locis restituit. postremo, quum haud dubie fortuna hostium esset, ne superesset tanto exercitui suum nomen secuto, concitato equo se in cohortem Romanam immisit. Ibi, ut patre Amilcare et Annibale fratre dignum erat, pugnans cecidit. Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque æqua Cannensi clades, vel ducis, vel exercitus in56000. e teritu, videbatur. Quinquaginta sex millia hostium occisa: capta quinque millia et quadringenti: præda alia magna tum omnis generis, tum auri etiam argentique. Civium etiam Romanorum, qui capti apud hostes erant, supra quatuor millia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo prælio militibus. Nam Romano- haudquaquam incruenta victoria fuit: octo ferme millia Romarum, 8000. norum sociorumque occisa. Adeoque etiam victores sanguinis cædisque ceperat satias, 90 ut postero die, quum esset nunciatum Livio consuli, Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut prælio non affuissent, aut inter cædem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo, aut imperio; posse, si 91 una equitum ala mittatur, omnes deleri: Supersint, inquit, aliqui nuncii, et hostium cladis, et nostræ virtutis.

si.

Nero ad

redit.

L. Nero ea nocte quæ secuta est pugnam, citatiore, quam exercitum inde venerat, agmine, die sexto ad stativa sua, atque ad hostem pervenit. Iter ejus frequentia minore, quia nemo præcesserat nuncius, lætitia vero tanta, vix ut compotes mentium præ gaudio essent, celebratum est. Nam Romæ neuter animi habitus satis dici enarrarique potest: nec quo incerta exspectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriæ famam accepit. Nunquam per omnes dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem, aut senator quisquam

90 Ut postero die... Supersint, inquit] Particula ut postularet verbum subjunctivi, ut vocant, modi, quale esset dixerit, responderit. At propter interpositam longani periodum, ejus rationem non habuit Livius. Simile fere

exemplum reperies apud Cic. 1. ii. de Orat. n. 23.

91 Una equitum ala] Ala equitum Romanorum decem turmas habebat; turma, triginta fere homines.

a curia atque ab magistratibus abscessit, aut populus e foro. U. C. 545. Matronæ, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationes- A. C. 207. que versæ, per omnia delubra vage suppliciis votisque fatigare deos. Tam sollicitæ ac suspensæ civitati fama incerta primo accidit, duos Narnienses equites in castra, quæ in faucibus Umbriæ opposita erant, venisse ex prælio, nunciantes casos hostes. Et primo magis auribus, quam animis id acceptum erat, ut majus lætiusque, quam quod mente capere, aut satis credere possent et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. Litteræ deinde ab L. Manlio Acidino missæ ex castris afferuntur de Narniensium equitum adventu. Ea litteræ per forum ad tribunal prætoris latæ, 92 senatum curia exciverunt: tautoque certamine ac tumultu populi ad fores curiæ concursum est, ut adire nuncius non posset, trahereturque a percunctantibus, vociferantibusque, ut in Rostris prius, quam in senatu, litteræ recitarentur. tandem summoti, et coerciti a magistratibus: 93 dispensarique lætitia inter impotentes ejus animos potuit. In senatu primum, deinde in concione litteræ recitatæ sunt: et pro cujusque ingenio aliis jam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos, consulumve litteras audissent.

rum.

LI. Ipsos deinde appropinquare legatos allatum est. tum enimvero omnis ætas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. Legati erant L. Veturius Philo,, P. Licinius Varus, Q. Cæcilius Metellus. Circumfusi Gaudium omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt; quum Romanoalii ipsos, alii comites eorum, quæ acta essent, percunctarentur: et ut quisque audierat, exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. Quum ægre in curiam perventum esset, multo ægrius summota turba ne Patribus misceretur, litteræ in senatu recitatæ sunt. 94 inde producti in concionem legati. L. Veturius, litteris recitatis, ipse planius omnia quæ acta erant exposuit, cum ingenti assensu, postremo etiam clamore universæ concionis, quum vix gaudium animis caperent. Discursum inde ab aliis circa tem

92 Senatum curia exciverunt] Senatores ad primum nuncium allatarum litterarum, e curia ad tribunal prætoris concurrerunt. Sed statim intelligendi sunt rediisse in curiam, ut ibi litteræ legerentur.

93 Dispensarique lætitia] Lætitia potuit modo quodam et ordine impertiri hominibus, qui vix eam capere animo poterant, atque adeo omnem ejus potiTOL. IL. P. 2.

undæ moram ægre ferebant. Modus
autem ille et ordo in eo positus est,
quod in senatu primum, a quo princi-
pium duci par erat, deinde in concione
litteræ recitatæ sunt.

94 Inde producti] Verbum hic pro-
prium. Introducebantur in senatum a
magistratibus legati, producebantur ad
populum, sive in concionem.,

.

114

T. LIVII LIB. XXVII. CAP. 51.

U. C. 545. pla deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut conjugibus libeA. C. 207. risque tam lætum nuncium impertirent. Senatus, quod M. Li

vius et C. Claudius consules, incolumi exercitu, ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius prætor pro concione edixit, celebrataque a viris feminisque est. Omnia templa per totum triduum æqualem turbam habuere: quum matronæ amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutæ metu, deis immortalibus grates agerent. 95 Statum quoque civitatis ea victoria movit: ut jam inde haud secus quam in pace, res inter se contrahere, vendendo, emendo, mutuum dando, argentum creditum solvendo, auderent. C. Claudius consul quum Caput As-in castra redisset, caput Asdrubalis, quod servatum cum cura projectum attulerat, projici ante hostium stationes, captivosque Afros vinante ca- ctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Annibastra Anni- lem, et expromere quæ acta essent, jussit. Annibal tanto simul Annibal publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthain extre- ginis, fertur dixisse: castrisque inde motis, ut omnia auxilia, quæ diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiæ angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suæ ditionis erant, in Bruttium agrum traduxit.

drubalis

balis.

mam Ita

liam rece

dit.

95 Statum...civitatis...movit] Mu- Hoc eodem anno nummus aureus pritavit pecuniariæ rei statum in civitate. mum Romæ percussus est.

« IndietroContinua »