Immagini della pagina
PDF
ePub

sit reliqui belli sedes: illuc terror fugaque, populatio agrorum, U. C. 547. defectio sociorum, ceteræ belli clades, quæ in nos per quatuorde- A. C. 205. cim annos ingruerunt, vertantur. Quæ ad rempublicam pertinent, et bellum quod instat, et provincias de quibus agitur, diTisse satis est. Illa longa oratio, nec ad vos pertinens sit, si, quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevavit, sic et ego contra gloriam ejus eludere, et meam verbis extollere velim. Neutrum faciam, Patres Conscripti: et, 60 si ulla alia re, modestia certe, et temperando linguæ, adolescens senem vicero. Ita et vixi et res gessi, ut tacitus ea opinione, quam vestra sponte conceptam animis haberetis, facile contentus essem.

XLV. Minus æquis animis auditus est Scipio, quia vulga tum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne Patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus? Quum Scipio respondisset, se quod e republica esset, facturum; tum Fulvius, Non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quæsivi, quippe quum pra te feras tentare magis, quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas. Itaque a vobis, tribuni plebis, postulo, inquit, ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, 61 etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, auxilio sitis. Inde altercatio orta, quum 'consul negaret, æquum esse tribunos intercedere, quominus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. Tribuni ita decreverunt: Si consul senatui de provinciis permittit, sturi eo quod senatus censuerit, placet, nec "de ea re ferri ad populum patiemur: si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus. Consul diem ad colloquendum cum collega petiit. Postero die permissum senatui est. Provinciæ ita decreta: alteri consuli Sicilia, ets. C. de triginta rostratæ naves, quas C. Servilius superiore anno habu- provinciis. isset; permissumque ut in Africam, si id e republica esse censeret, trajiceret: alteri Bruttii, et bellum cum Annibale, cum eo exercitu, 62 quem L. Veturius, aut Q. Cæcilius. hi et sortirentur inter se, compararentve, uter in Bruttiis duabus legioni

60 Si ulla alia re] Si quid sit alind, quo ego superaturus sim Fabium, profecto jam nunc modestia et temperando linguæ eum vicero. Nimirum sperat Scipio multis quoque aliis, seu potius omnibus rebus sese superaturum gloriam Fabii. Atque hæc est vis hujus locutionis, si ulla alia re.

Etsi in meam sententiam discedatur Etsi senatus major pars meam sententiam sequatur. Vid. not. 52. ad 1. iii. c. 41.

62 Quem L. Veturius, aut Q. Cæcilius] Supple ex præcedentibus habuisset : nisi malis hoc verbum in contextum admittere.

17. C. 547. bus, quas consul reliquisset, rem gereret: imperiumque in anA. C. 205. num prorogaretur, cui ea provincia evenisset. Et ceteris, præ

ter consules prætoresque, qui exercitibus provinciisque præfuturi erant, prorogata imperia. Q. Cæcilio sorte evenit, ut cum consule in Bruttiis adversus Annibalem bellum gereret. Ludi deinde Scipionis, magna frequentia et favore spectantium, celebrati. Legati Delphos ad donum ex præda Asdrubalis portandum missi, M. Pomponius Matho, et Q. Catius, tulerunt coronam auream 63 cc. pondo, et simulacra spoliorum ex 64 mille Scipio non pondo argenti facta.. 65 Scipio quum, ut delectum haberet, neimpetrat que impetrasset, neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ut deleducere sibi milites liceret, tenuit; et, quia impensæ negaverat ctum sibi habere li- reipublicæ futuram classem, ut, quæ ab sociis darentur ad novas fabricandas naves, acciperet. Etruriæ primum populi, pro suis Etruriæ populi quisque facultatibus, consulem adjuturos polliciti: Cærites frueum in or- mentum sociis navalibus commeatumque omnis generis; Populonienses ferrum; Tarquinienses lintea in vela; Volaterrani 66 interamenta navium et frumentum; Arretini 67 triginta millia scutorum, galeas totidem, 68 pila, gæsa, hastas longas, millium quinquaginta summam pari cujusque generis numero expleturos, secures, 69 rutra, falces, 70 alveolos, molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici 71 centum et viginti millia

ceat.

nanda

classe ju

vant.

63 Ducentum pondo] Selibrarum, sive marcarum nostratium 312. cum unciis

64 Mille pondo argenti] Selibris nostratibus 1562. cum quatuor unciis.

65 Scipio quum, ut delectum haberet, neque impetrasset] Nempe Fabius invi"dens crescenti in dies gloriæ Scipionis, quum obtinere non potuisset, ne permitteretur ei in Africam trajicere, vociferando et vanis terroribus animos implendo pervicit, ne aut delectum habere liceret consuli, aut pecunia decerneretur. Vid. Plut. in Fabio.

66 Interamenta navium] Si hæc vox a Livió est, intelligenda videntur ligna ea, quæ a carinis utrimque adscendentia efficiunt costas navis, quorum compages a Græcis dicitur ivrigovia. At multo magis placet inceramenta, quod exhibent duo codices Mss. Inceramenta erunt cera et pix qua oblinebantur naves. Utraque vox perrara est, nec fortasse aliud earum exemplum reperias. At inceramentum magis præfert colorem quemdam Latinitatis, quam interamentum. Notum est illud Juvenalis,... genua incerare deorum. At interare nemo unquam usurpavit.

67 Triginta millia scutorum] Melius et verisimilius, tria millia.

68 Pila, gesa, hastas longas, millium quinquaginta summam ..... expleturos] Fortasse legere quis malit ad millium quinquaginta summam. Ut ut sit, sensus clarus est: nempe, quod attinet ad pila, gæsa, hastas longas, polliciti sunt se illa daturos eo numero, ut summa omnium simul collectorum esset

quinquaginta millium, pari cujusque generis numero; ita ut pila daturi essent circiter 16670. totidem gæsa, hastas totidem. De pilo et gæso vid. not. 42. et 33. ad I. viii. c. 8.

69 Rutra] Rutrum a ruendo, sive eruendo dictum est, et instrumentum fuit ferreum ad eruendam terram, sive arenam, quum opus esset.

70 Alveolos, molas] Alveolos interpretari possis vasa lignea ad asservandam aquam, aliosve usus. Molas ad frumentum in navibus, ubi opus esset, commolendum habuisse veteres hinc apparet, sed necessario leviores et minoris solito diametri.

71 Centum et viginti millia modium] Modios nostrates 92500.

modium, et 72 in viaticum 73 decurionibus remigibusqué collatu-U. C. 547! ros: Perusini, Clusini, Rusellani abietem in fabricandas naves, A. C. 206. et frumenti magnum numerum. 74 abiete ex publicis sylvis est usus. Umbriæ populi, et præter hos Nursini, et Reatini, et Paratur Amiternini, Sabinusque ager omnis, milites polliciti. Marsi, classia. Peligni, Marrucinique, multi voluntarii nomina in classem dederunt. 75 Camertes quum æquo fœdere cum Romanis essent, cohortem armatam sexcentorum hominum miserunt. Triginta navium carinæ, viginti quinqueremes, decem quadriremes quum essent positæ; ipse ita institit operi, ut die quadragesimo quinto quam ex sylvis detracta materia erat, naves instructæ armatæque in aquam deducta sint.

eis

XLVI. Profectus in Siciliam est triginta navibus longis, vo+ Proficisluntariorum septem ferme millibus in naves impositis. Et P. cuntur Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit, ex Coss. eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat. Metello, ut quibus præfuisset legionibus, iis præesset (facilius cum assuetis imperio rem gesturum ratus) permisit. Et prætores diversi in provincias profecti. Et, quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem, a fossa Græca ad mare versam, vendere quæstores jussi; 76 indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, ut is, publicus populi Romani esset. indici præmium constitutum, quantæ pecuniæ ager indicatus esset, pars decima. Et Cn. Servilio prætori urbis negotium. datum, ut Campani cives ubi cuique ex senatusconsulto liceret habitare, ibi habitarent; animadverteretque in eos, qui alibi habitarent. Eadem æstate Mago Amilcaris filius, ex minore Balearium in- Mago in sula, ubi hibernarat, juventute lecta in classem imposita, in Ita-Liguriam appellit. liam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis, duodecim millia peditum, duo ferme equitum, trajecit: Genuamque, nullis præsidiis maritimam oram tutantibus, repentino adventu

72 In viaticum] Hic viaticum intelligi debere videtur de pecunia, quum jam tritici mentio facta sit. Si quis tamen ita velit exponere ut Arretini, præter modios tritici 120000. etiam id adjecerint frumenti, quod per viæ spatium opus esset decurionibus remigibusque, suo cuique judicio uti licet.

73 Decurionibus remigibusque] Hi decuriones videntur præfuissse iemigibus. 74 Abiete ex publicis sylvis est usus] Abietem a Perusinis non accepit, sed e sylvis publicis populi Romani excisa est

usus.

75 Camertes quum æquo fædere] Suspicari possis Camertes, quum æquo jure ac fœdere in amicitiam Romano

rum venissent, non necesse habuisse,
aut etiam solitos fuisse Romanis præ-
bere milites. Atque ideo observaverit
Livius eos id fecisse in gratiam Scipio-
nis, quod neque lex, neque mos juberet.

76 Indicio.. permisso] Memoravit
Livius l. xxvi, c. 16. agrum omnem Cam-
paniam publicum populi Romani fa-
ctum esse. Hic igitur ne qua pars ejus
agri falleret sub alieno nomine, id quod
fit, etiamnum ab aliquo cive Campano
possessa, permittitur ei qui talis fraudis
aliquam notitiam haberet, eam iudicare,
imo et ad indicium præmio proposito
allicitur, ut is ager fiat publicus populi
Romani, nec per illam fraudem eo po
pulus Romanus privetur.

[ocr errors]

U. C. 547. cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus faA. C. 205. cere posset, classem appulit. Ingauni (Ligurum ea gens est) bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis montanis. Igitur Poenus, Savone oppido Alpino præda deposita, et decem longis navibus in statione ad præsidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritimam oram, quia fama erat Scipionem trajecturum esse, ipse societate cum Ingaunis, quorumi gratiam malebat, composita, montanos instituit oppugnare. Et crescebat exercitus in dies ad famam nominis ejus Gallis undique confluentibus. Ea litteris cognita Sp. Lucretii, ne frustra Asdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent lætati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oriretur, curam ingentem accenderunt Patribus. Itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum jusserunt; et Cn. Servilio prætori negotium datum, ut, si e republica censeret esse, urbanas legiones, 77 cui imperio videretur dato, ex urbe duci juberet. M. Valerius Lævinus Arretium eas legiones duxit. Eisdem diebus 78 naves onerarias Poenorum ad octoginta, circa Sardiniam, ab Cn. Octavio, qui provinciæ præerat, captas, Coelius frumento misso ad Annibalem commeatuque onustas, Valerius prædam Etruscam Ligurumque montanorum captivos Carthaginem perportantes, tradit. In Bruttiis nibil ferme anno eo memorabile gestum est. Pestilentia incesserat pari clade in Romanos Pœnosque nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames affecit. Propter Junonis Laciniae templum æstatem Annibal egit: ibique aram condidit dedicavitque, cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Græcisque litteris insculpto.

-77 Cui imperio videretur dato] Com modior structura esset : imperio cui videretur date.

78 Naves onerarias Panorum.. captas, Calius] Naves onerarias Panorum ad octoginta captas Cœlius Valeriusque

tradunt; ille frumento onustas, hic perportantes Carthaginem Etruscam prædam cum Ligurum captivis. De Cœlio vid. not. 38. ad xxi. 38. de Valerio, not. 15. ad iii. 5.

EPITOME

LIBRI XXIX. LIVIANI.

Ex Sicilia C. Lælius in Africam a Scipione missus, ingentem pradam reportavit: et mandata Masinissæ Scipioni exposuit, conquerentis quod nondum exercitum in Africam trajecisset. Bellum in Hispania finitum, victore Romano, quod Indibilis excitaverat; ipse in acie occisus. Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus est. Magoni, qui 1 in Gallia et Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa, et pecuniæ, quibus auxilia conduceret : præceptumque, ut se Annibali jungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios trajecit, et Locros, pulso Punico præsidio, fugatoque Annibale, recepit. Pax cum Philippo facta est. Idaa mater deportata est Romama Pessinunte oppido Phrygiæ, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idæa deportata Romam esset. tradita autem est Romanis per Attalum regem Asiæ. Lapis erat, quem matrem deum incolæ dicebant. Excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, ejus qui in Hispania perierat, vir optis. mus a senatu judicatus, adolescens nondum quæstorius : quoniam ita responsum habebut, ut numen id ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romum miserunt, qui de impotentia Q. Pleminii legati quererentur, quod pecuniam Proserpinæ abstulerat, et liberos eorum ac conjuges stupraverat. Pleminius in catenis Romam perductus, in carcere mortuus est. Quum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tanquam is luxuriaretur; missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam trajecit, senatus permissu. Syphax, accepta in matrimonium filia Asdrubalis Gisgonis, amicitiæ, quam cum Scipione ipse junxerat, renunciavit. Masinissa, rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala, de regno exciderat. quo per bellum sæpe repetito, aliquot præliis a Syphace rege Numidarum victus, in totum privatus est: et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se junxit: et cum eo primo statim bello Hannorem Amilcaris filium cum ampla manu interemit. Scipio, adventu Asdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum millibus armatorum venerant, ab obsidione Utica depulsus, hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi

1 In Gallia et Liguribus] Fortasse legendum in Albingaunis Liguribus. In VOL. II. P. 2,

fra c. 5. hujus libri, inter Albingaunos
Ligures Genuamque Mago stare dicitur.

2

[ocr errors]
« IndietroContinua »