Immagini della pagina
PDF
ePub

prospere adversus Annibalem pugnavit. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita ducenta quindecim millia. Inter censores, M. Livium et Claudium Neronem, notabilis discordia fuit. nam et Claudius Livio college equum ademit, quod a populo damnatus 2 actusque in exsilium fuerat; et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset, et quod minime bona fide secum in gratiam redisset. Idem omnes tribus, extra unam, ærarias reliquit, quod et innocentem se damnassent, et postea consulem censoremque fecissent.

2 Actusque in exsilium] Hoc de suo Livio, quem vid. supra xxvii. 34. et addidit auctor epitomes, dissentiente hoc ipso libro, c. 37.

LIBER XXIX.

U. C. 547. I. SCIPIO posteaquam in Siciliam venit, voluntarios_milites A. C. 205. ordinavit, centuriavitque: ex iis trecentos juvenes, florentes

ætate, et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum, neque centuriati, neque armati, servarentur. Tum ex totius Siciliæ juniorum numero principes genere et Trecentis fortuna trecentos equites, qui secum in Africam trajicerent, leequitibus git: diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adesSiculis sent, edixit. Gravis ea militia, procul domo, terra marique

Romani equites multos labores, magna pericula allatura videbatur; neque ipsos substituti. modo, sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat.

[ocr errors]

Ubi

dies, quæ dicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio, renunciari sibi dixit, quosdam equites Siculorum, tanquam gruvem et duram horrere eam militiam. Si qui ità animati essent, malle eos sibi jam tum fateri, quam postmodo querentes, segnes atque inutiles milites reipublicæ esse. Expromerent quid sentirent: cum bona venia se auditurum. Ubi ex his unus ausus est dicere, se prorsus, si sibi utrum velit, liberum esset, nolle militare, 1 tum Scipio ei, Quoniam igitur, adolescens, quid sentires, non dissimulasti, vicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiæ tradás, et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque. Læto conditionem accipienti, unum ex trecentis, quos inermes habebat, tradit. Ubi hoc modo exauctoratum equitem 2 cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare, et vicarium accipere. Ita trecentis Siculis Romani equites substituti, sine publica impensa. Docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt: quia edictum impera

1 Tum Scipio ei] Posset deleri ulti-. mia vocula sine sensus dispendio, s

2 Cum gratia imperatoris] Ita ut nihilominus imperatori gratus esset.

rum mili

toris erat, ipsum militaturum; qui ita non fecisset. Egregiam U. C. 547. hanc alam equitum evasisse ferunt, multisque præliis rempubli-A. C. 205. cam adjuvisse. Legiones inde quum inspiceret, plurimorum Plurimostipendiorum ex iis milites delegit, maxine qui sub duce Mar- rum sticello militaverant: quos quum optima disciplina institutos crede-pendiobat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos tes legit esse urbium oppugnandarum. nihil enim parvum, sed Carthagi- Scipio. nis jam exscidia agitabat animo. Inde exercitum per oppida dispertit: frumentum Siculorum civitatibus imperat; ex Italia advecto parcit: veteres naves reficit, et cum iis C. Lælium in Africam prædatum mittit; novas Panormi subducit, quia ex viridi materia raptim factæ erant, ut in sicco hibernarent. Præparatis omnibus ad bellum, Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit. Græci res a quibusdam Italici Res Sicigeneris, eadem vi, qua per bellum ceperant, retinentibus, con-liæ comcessas sibi ab senatu, repetebant. Omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim judiciis etiam 3 in pertinaces ad obtinendam injuriam redditis, suas res Syracusanis restituit. Non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliæ populis grata fuit: eoque enixius ad bellum adjuverunt.

Eum

ponit.

II. Eadem æstate in Hispania coortum ingens bellum, con- Bellum in ciente Illergete. Indibili; nulla alia de causa, quam per admira- Hispania. tionem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Annibale interfectis, rebatur eo nec in Hispania casis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse: et 4 posteaquam in Italia gravius bellum urgeret, adversus Annibalem eum arcessitum. Præterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum. Trepida omnia, ut inconditam turbam tironum, esse. Nunquam talem occasionem liberanda Hispania fore. Servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus, aut Romanis: nec invicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. Pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse: ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. Hæc aliaque dicendo, non populares modo, sed Ausetanos quoque vicinam gentem concitat, et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta millia peditum, quatuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt. Romani quoque imperatores, L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret, prima negligendo,

3 In pertinaces ad obtinendam inju- urgeret] Hæc ad mentem sensumque riam] In eos qui pertinaciter retine- Indibilis accommodata sunt, non ad rei bant ea quee injuste invaserant. veritatem.

4 Posteaquam in Italia gravius bellum

U. C. 547. bellum, junctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum, 5 hoA. C. 205. stico tanquam pacato, clementer ductis militibus, ad sedem hostium pervenere. trium millium spatio 6 procul a castris eorum posuerunt castra. Primo per legatos nequicquam tentatum, ut discederetur ab armis. dein quam in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu, prælium equestre fuit, haud sane memorando in partem ullam eventu.

Prælio vi

ni.

III. Sole oriente, postero die armati instructique omnes mille cti Hispa- ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. Medii Ausetani erant: cornua dextrum Illergetes, lævum ignobiles tenebant Hispani populi. Inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant; qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. Et Romani more suo exercitum quum instruxissent, id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias. Ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quæ prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos jubeat: ipse coepta parum prospere pedestri pugna, tantum moratus, dum cedenti duodecimæ legioni, quæ in lævo cornu adversus Illergetes locata erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, posteaquam æquata ibi pugna est, ad L. Manlium, inter prima signa hortantem, ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem, venit. indicat tuta ab lævo cornu esse: jam missum ab se Cornelium Servium procella equestri hostes circumfusurum. Vix hæc dicta dederat, quum Romani equites in medios invecti hostes, simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt. Itaque omissa pugna equestri, 7 ad pedestrem Hispani descenderunt. Romani imperatores, ut turbatos hostium ordines, et trepidationem pavoremque, et fluctuantia viderunt sigua, hortantur, orant milites, ut perculsos invadant, neu restitui aciem patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis, cum equitibus ad pedes degressis, ante prima signa peditum se objecisset. Ibi aliquamdiu atrox pugna stetit. tandem postquam ii Indibilis qui circa regem, seminecem restantem, deinde pilo terræ affixum, pugnabant, obruti telis occubuerunt, tum fuga passim cœpta; pluresque cæsi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani.

occisus.

5 Hostico tanquam pacato] Per hostieum solum, tanquam si amicum foret.

6 Procul] Hoc adverbium redundare videtur, imo parum opportune adjectum

esse.

7 Ad pedestrem Hispani descenderunt] Hispani equites ex equis descenderunt, ut pedestri Marte pugnarent.

nec ante abscessum est, quam castris quoque exuerunt hostem. U. C. 547. Tredecim millia Hispanorum cæsa eo die, octingenti ferme ca-A. C. 205. pti. Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in lævo cornu, ceciderunt. Pulsi castris Hispani, aut qui ex prælio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates redierunt. Tum a Mandonio evocati in concilium, Dedunt se conquestique ibi clades suas, increpitis auctoribus belli, legatos Hispani. mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuerunt. Quibus culpam in auctorem belli Indibilem, ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus, tradentibusque arma, et dedentibus sese, responsum est: In deditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos: sin minus, exercitus se in agrum Illergetum, Ausetanorumque, et deinceps aliorum populorum, ducturos. Hæc dicta legatis, renunciataque in concilium. Ibi Mandonius Mandoniceterique principes comprehensi, et traditi ad supplicium. His- us traditus paniæ populis reddita pax: stipendium ejus anni duplex, et fru- ad supplimentum sex mensium imperatum, sagaque et 8 togæ exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti. Ita Hispaniæ rebellantis tumultu, haud magno motu, intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror versus.

cium.

fricam po

IV. C. Lælius nocte ad Hipponem Regium quum accessis- Lælius set, luce prima ad populandum agrum sub signis milites socios-classe Aque navales duxit. Omnibus pacis modo incuriose agentibus pulatur. magna clades illata: nunciique trepidi Carthaginem terrore ingenti complevere, classem Romanam Scipionemque imperatorem (et fama fuerat jam in Siciliam transgressum) advenisse. Nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur, satis gnari, omnia in majus, metu augente, accipiebant. itaque primo terror pavorque, deinde moestitia animos incessit: tan- Pavor Cartum fortunam mutasse, ut, qui modo ipsi exercitum ante mania thaginienRomana habuissent victores, stratisque tot hostium exercitibus, sium. omnes Italiæ populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent, ii, verso Marte, Africa populationes, et obsidionem Carthaginis, visuri forent: nequaquam pari ad patienda ea robore, ac Romani fuissent. Illis Romanam plebem, illis Latium juventutem præbuisse, majorem semper frequentioremque pro tot casis exercitibus subolescentem. Suam plebem, imbellem in urbe, imbellem in agris esse. mercede paruri auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. Jam reges, Syphacem post colloquium cum Scipione alienatum; Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. Nihil usquam spei, nihil auxilii esse. Nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam, nec conjungere sese Annibali: et Annibalem ipsum jam et

8 Toge exercitui] Vid. not. 25. ad xxii. 54.

U. C. 547. fama senescere, et viribus. In hæc deflenda prolapsos ab reA. C. 205. centi nuucio animos rursus terror instans revocavit ad consul

tandum, quonam modo obviam præsentibus periculis iretur, Delectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere, tela, arma parare, instruere naves, ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. Jam hæc agentibus nuncius tandem venit, Lælium, non Scipionem, copiasque, quantæ ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summæ belli molem adhuc in Sicilia esse. Ita respiratum, mittique ad Syphacem legationes, aliosque regulos, firmandæ societatis causa, cœptæ. Ad Philippum quoque missi, qui 9 ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut Italiam trajiceret. Missi et ad duos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent: ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque naves longæ, sex millia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret, conjungeretque se Annibali. Hæc Carthagine parabant agitabantque. Ad Lælium prædas ingentes ex agro inermi ac nudo præsidiis agenMasinissa tem Masinissa, fama Romanæ classis excitus, cum equitibus ad Lælium paucis venit. Is segniter rem agi ab Scipione questus, quod

venit.

tum non jam exercitum in Africam trajecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitimis bellis: quem incertum hærere; si spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. Hortaretur, ac stimularet Scipionem, ne cessaret. Se, quanquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis affuturum peditum equitumque. Nec ipsi Lalio morandum in Africa esse. classem credere profectam a Carthagine, cum qua, absente Scipione, non satis tutum esse contrahi certamen. Ab hoc sermone dimisso Masinissa, Lælius postero die naves præda onustas ab Hippone solvit, revectusque in Siciliam mandata Masinissæ Scipioni exposuit.

V. Eisdem ferme diebus naves, quæ ab Carthagine ad Magonem missæ erant, inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt. In iis locis tum forte Mago tenebat classem: qui legatorum auditis verbis, jubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum (namque utriusque Magoni gentis ingens ibi multitudo erat) concilium habuit: et missum cum Ligu-se ad eos vindicandos in libertatem, ait, et, ut ipsi cernant, mitti lisque con- sibi ab domo præsidia: sed quantis viribus, quanto exercitu id

ribus Gal

silia.

bellum geratur, in eorum potestate esse. Duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria esse. satis scire, Sp.

9 Ducenta argenta talenta] Marcas Parisienses 18750.

« IndietroContinua »