Immagini della pagina
PDF
ePub

que inmeriti triumphi abesset; medium visum, ut ovans urbem U. C. 341. iniret. Tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tule- A. C. 211. runt, 88 ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. Pridie quam urbem iniret, 89 in monte Albano triumphavit. inde ovaus multam præ se prædam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum, 90 catapultæ ballistaque, et alia omnia instrumenta belli lata, et pacis diuturnæ regiæque opulentiæ ornamenta, argenti ærisque fabrefacti vis, alia supellex, pretiosaque vestis, et multa nobilia signa, quibus inter primas Græciæ urbes Syracusæ ornatæ fuerant. Punicæ quoque victoriæ signum, octo ducti elephanti. Et non minimum fuit spectaculum cum coronis aureis præcedentes Sosis Syracusanus, et Mericus Hispanus: 91 quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Ñasum, quodque ibi præsidii erat, prodiderat. His ambobus civitas data, et quingena jugera agri. Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius, aut hostium Sosidi et populi Romani fuisset, et ædes Syracusis cujus vellet, eorum in Merico quos belli jure animadversum esset; Merico, Hispanisque qui agri dati. cum eo transierant, urbs agerque in Sicilia, ex iis qui a populo Romano defecissent, jussa dari. Id M. Cornelio mandatum, ut ubi ei videretur, urbem agrumque eis assignaret. In eodem agro Belligeni, per quem illectus ad transitionem Mericus erat, quadringenta jugera agri decreta. Post profectionem ex Sicilia Marcelli, Punica classis octo millia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. Ad eos Murgantini descivere. secutæ defectionem eorum Hybla et Macella sunt, et ignobiliores 92 quædam aliæ. Et Numidæ, præfecto Mutine, vagi per totam Si. ciliam, sociorum populi Romani agros urebant. Super hæc exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia: magisque eis auctor ad seditionem, quam animus deerat. Inter has difficultates, M. Cornelius prætor, et militum animos, nunc consolando, nunc castigando, sedavit, et civitates omnes quæ defecerant in ditionem redegit: atque ex his Murgantiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatusconsulto, attribuit.

88 Ut M. Marcello, quo die urbem vans iniret, imperium esset] Triumphantes ovantesve debebant esse cum imperio. Proconsule autem nemo habebat imperium in urbe. Ideo mos erat, ut, qui post actum magistratum triumphans vel ovans urbem initurus esset, de eo tribuni ad populum ferrent, ut eo die esset illi imperium.

89 In monte Albano triumphavit] Hoc a nonnullis imperatoribus factitatum, nt, quum triumphantibus urbem inire VOL. II. P. 2.

non daretur, in monte Albano, ubi olim
Alba urbs, triumpharent. Auctor hujus
exempli C. Papirius Maso, anno u. c.
521.,

90 Catapulte ballistaque] Vid. not.
44. ad I. xxi. c. 11.

91 Quorum altero duce nocturno] De hoc Sosidis facto nihil habet Livius 1. xxv. ubi expugnationem Syracusarum tradit. De Merico vid. not. 34.

ad l. xxv. c. 30.

92 Quædam alia] Supple urbes,

[ocr errors]

U. C. 541.

consula

sat.

XXII. Consules quum ambo Apuliam provinciam haberent, A. C. 211. minusque jam terroris a Pœnis et Annibale esset, sortiri jussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Lævino successit. Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus, quum comitia consulibus rogandis haberet, 93 prærogativa Veturia juniorum declaravit T. Manlium TorManlius quatum et T. Otacilium. Manlius, qui præsens erat, gratulandi causa quum turba coiret, nec dubius esset consensus populi, tum recu- magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit: petitque ut pauca sua verba audiret, centuriamque quæ tulisset suffragium, revocari juberet. Erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit. Impudentem et gubernatorem et imperatorem esse, qui, quum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi 94 aliorum capita ac fortunas committi. proinde si videretur, et redire in suffragium Veturiam juniorum juberet, 95 et meminisset in consulibus creandis belli quod in Italia sit, temporumque reipublicæ. Vixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, 96 quo paucos ante menses assederint prope mania Romana. Post hæc quum centuria frequens succlamasset, nihil se mutare sententiæ, eosdemque consules dicturos esse; tum Torquatus, Neque ego vestros, inquit, mores consul ferre potero, neque vos imperium meum. Redite in suffragium, et cogitate bellum Punicum in Italia, et hostium ducem Annibalem esse. Tum centuria et auctoritate mota viri, et admirantium circa fremitu, petit a consule, ut Veturiam seniorum citaret. Velle sese cum majoribus natu colloqui, et ex auctoritate eorum consules dicere. Citatis Veturiæ senioribus, datum secreto 97 in Ovili cum his colloquendi tempus. Seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus jam plenis honorum, Q. Fabio, et M. Marcello; et, si 'utique 98 novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerium Lævinum egregie adversus Philippum regem

93 Prærogativa Veturia juniorum] Vid. not. 30. ad xxiv. 7.

94 Aliorum] Omnes scripti post aliorum: unde Gronovius suspicatur oculatorum.

95 Et meminisset] Lege meminisse, ut referatur ad centuriam.

96 Quo... assederint prope mania Romana] Cum quo hostes ad ipsa prope mania Romana assederint. Ceterum id nobis durius videtur: et dubitationem nobis aliquam de verbo assederint movet optimus codex, qui præfert asserint vel usserint. An sonuerint, vel potius circumsonuerint? Certe cuperemus ita componi orationem, ut mania Romana in recto casu accipi possent,

97 In Ovili] Id est, in loco cancellis undique clauso, qui propter similitudinem cum iis septis, in quibus stabulantur greges, Ovile dicebatur. Eum in locum singulæ centuriæ, prout citabantur, ingressæ, ita suffragium ferebant, ut nemini interim liceret in Ovili esse. Ideo dimittuntur seniores, antequam juniores suffragium ineant.

98 Novum aliquem adversus Panos consulem] Aliquem qui nondum adversus Panos consul rem gessisset. M. Valerius Lævinus, de quo hæc intelliguntur, consul quidem jam fuerat, ut constat ex . xxix, c. 11. infra; at non hog bello.

terra marique res gessisse. Ita de tribus consultatione data, U. C. 541. senioribus dimissis, juniores suffragium ineunt. M. Claudium A. C. 211. Marcellum fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium 99 absentes consules dixerunt auctoritatem prærogativæ omnes centuriæ secutæ sunt. 1 Eludant nunc antiqua mirantes. non equidem, si qua sit sapientium civitas, 2 quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii, aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. Centuriam vero juniorum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, vix ut verisimile sit, parentum quoque hoc seculo vilis levisque apud liberos aucto

ritas fecit.

XXIII. Prætoria inde comitia habita. P. Manlius Volso, et L. Manlius Acidinus, et C. Lætorius, et L. Cincius Alimentus creati sunt. Forte ita incidit, ut comitiis perfectis nunciaretur, T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, collegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. 3 Ludi Apollinares et priore anno fuerant, et eo anno ut fierent referente Calpurnio prætore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur. Eodem anno prodigia aliquot visa nunciataque sunt. In æde Concordiæ Victoria, quæ in culmine erat, fulmine icta decussaque, 4 ad Victorias quæ in antefixis erant hæsit, neque inde procidit. Et Anagnia et Fregellis nunciatum est, murum portasque de cœlo tactas: et in foro Sudertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluisse, et Reate mulam peperisse. Ea prodigia hostiis majoribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta, et novendiale sacrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti: in locum M. Emilii Numidæ decemviri sacrorum, M. Æmilius Lepidus: in locum M'. Pomponii Mathonis pontificis, C. Livius: in locum Sp. Carvilii Maximi auguris, M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum ejus non est facta. C. Claudius flamen Dialis, 5 quod exta perperam dederat, flaminio abiit.'

XXIV. Per idem tempus, M. Valerius Lævinus, tentatis

99 Absentes] Valerium absentem ab urbe, Marcellum a Campo. Eodem modo locutus est noster, 1. x. c. 22.

1 Eludant nunc] Eant nunc illi amatores hodiernorum temporum atque morum, et irrideant eos qui antiqua mirantur.

2 Quam docti fingunt magis quam norunt] Significat Platonis libros de Republica.

3 Ludi Apollinares] De eorum ori

gine vid. supra l. xxv. c. 12.

4 Ad Victorias quæ in antefixis erant] Ad statuas Victoriæ, quæ erant inter antefixa. Antefixa, inquit Festus, quæ ex opere figulino tectis adfiguntur sub stillicidio. Et consonat illud Livii 1. xxxiv. c. 4. Antefixa fictilia deorum Ro

manorum.

5 Quod exta perperam dederat] Quod in distribuendis victimæ extis aliquid peccaverat.

[ocr errors]

U. C. 541. prius per secreta colloquia principum animis, ad indictum ante A. C. 211. ad idipsum concilium Ætolorum classe expedita venit. 6 Ubi ratio apud quum Syracusas Capuamque captas, in fidem in Sicilia Italia

Valerii o

Etolos.

Fœdus

lis.

que rerum secundarum, ostentasset, adjecissetque, jam inde a majoribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aquum secum jus accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives mallent. Etolos eo in majore futuros honore, quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent. Philippum eis et Macedonas graves, accolas esse, quorum se vim ac spiritus et jam fregisse, et eo redacturum esse, ut non his modo urbibus, quas per vim ademissent Etolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infestum habeant. Et Acarnanas, quos agre ferrent Etoli a corpore suo diremptos, restituturum se in antiquam formulam jurisque ac ditionis eorum: Hæc dicta promissaque ab Romano imperatore, Scopas, qui tum prætor gentis erat, et Dorimachus princeps Etocum Ætolorum affirmaverunt auctoritate sua; minore cum verecundia et 7 majore cum fide vim majestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundæ movebat Acarnaniæ. Igitur conscriptæ conditiones, quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent: additumque, ut, si placeret vellentque, eodem jure amicitia Elei, Lacedæmoniique, et Attalus, et Pleuratus, et Scerdiladus essent. (Asia Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges.) Bellum ut extemplo Ætoli cum Philippo terra gererent. Navibus ne minus viginti quinqueremibus adjuvaret Romanus. Urbium Corcyræ tenus ab Ætolia incipienti solum, tectaque, et muri cum agris, Ætolorum; alia omnis prada populi Romani esset. Darentque operam Romani, ut Acarnaniam Atoli haberent. Si Etoli pacem cum Philippo facerent, fæderi adscriberent, & ita ratum eorum pacem, si Phi"lippus arma ab Romanis, sociisque, quique eorum ditionis essent, abstinuisset. Item, si populus Romanus fœdere jungeretur regi, ut caveret, ne jus ei belli inferendi Ætolis sociisque eorum Hæc convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiæ ab Ætolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita. Moræ causa fuerant retenti Romæ

esset.

diutius legati Ætolorum. Nec tamen impedimento id rebus Res gesta gerendis fuit. Et Ætoli extemplo moverunt adversus Philipet a Vale- pum bellum, et 9 Lævinus Zacynthum (parva insula est propin

ab Etolis

rio.

6 Ubi quum Syracusas Capuacique] Quæ hic incipit penodus, non absolvitur, nisi post interpositam Lævini orationem. Simile hyperbaton occurrit in

fra c. 32.

7 Majore cum fide] Ita ut facilius iis laudibus fides haberetur.

8 Ita ratam eorum pacem] Lege fore pacem.

9 Lævinus Zacynthum (parva insula est..) eam.. vi cepit] Sic 1. i. c. 19. Urbem novam conditam viet armis, jure eam de integro condere parat.

qua

:

Ætoliæ urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet) U. C. 541. eam præter arcem vi cepit, et Eniadas Nasumque Acarnanum A. C. 211, captas Ætolis contribuit. Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus, ne Italiam Poenosque et pacta cum Annibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

XXV. Philippo Ætolorum defectio Pellæ hibernanti allata est. itaque quia primo vere moturus exercitum in Græciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes 10 alterno metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit: egressosque Apolloniatas, cum magno terrore atque pavore, compulit intra muros. Vastatis pro

ximis Illyrici, in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter: inde 11 Dardanorum urbem sitam in Macedonia, transitum Dardanis facturam, cepit. His raptim actis, memor Ætolici junctique cum eo Romani belli, per Pelagoniam, et Lyncum, et Bottiæam, in Thessaliam descendit. Ad bellum secum adversus Ætolos capessendum incitari posse homines credebat: et relicto ad fauces Thessalia 12 Perseo cum quatuor millibus armatorum ad arcendos aditu Ætolos, ipse, priusquam majoribus occuparetur rebus, in Macedoniam atqué inde in Thraciam exercitum 13 ac Mædos eduxit. Incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello, ac sine præsidio esse regnum sensisset. Ad Phragandas igitur vastare agros, et urbem Jamphorinam, caput arcemque Mædicæ, oppugnare cœpit. Scopas, ubi profectum in Thraciam regem, occupatumque ibi bello audivit, armata omni juventute Ætolorum, bellum inferre Acarna Acarnaniæ parat. Adversus quod Acarnanum gens et viribus niæ belimpar, et jam Œniadas Nasumque 14 amissas cernens, Roma-lum infenaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio li. bellum. Conjugibus liberisque et senioribus supra sexaginta Acarnaannos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta num conannos conjurant, nisi victores, se non redituros. qui victus acie juratio. excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, 15 diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites, composuerunt: precati

10 Alterno metu] Alternus metus est, exponente Gronovio, Illyriorum a Macedonibus, ut prius Macedonum ab Illyriis. Salmasius suspicabatur ab tergo, quod rectissimum videretur, nisi vox metu interposita subsultantem orationem efficeret.

11 Dardanorum urbem sitam in Macedonia] Lege omnino: Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam.

12 Perseo] Hic fuit e præfectis regiis

unus ; non Philippi filius, qui totis un-
decim post hunc annis, infra xxxi. 28.
puer admodum fuisse dicitur.

13 Ac Mados eduxit] Et in Mædos.
Tum inagis placeret duxit.

14 Amissas] Intellige urbes. Potest et legi amissa, intelligendo oppida.

15 Diram exsecrationem in populares] Exsecrationem in caput popularium, qui victos ac fugientes recepissent; obtestationem ad hospites, ne reciperent.

runt to

« IndietroContinua »